Obrazy na stronie
PDF
ePub

disse. At Melchior Canus Gratianum accensebat iis qui pontificiam infallibilitatem negasse videantur (1): nunc, credo, damnabitur,quem juris pontificii fontem Romani Pontifices esse voluerunt.

His igitur constat quam falso dixerint opiniones, quæ pontificiæ infallibilitati et superioritati derogent, fœdi illius post Gregorium XI schismatis esse fœtus, cum eam doctrinam, per manus traditam, ad extrema quoque secula devenisse tot acta demonstrent. Quo etiam factum est ut Ecclesia, schismati provisura, œcumenicam Synodum imploraret, non ut eam cui extraordinaria potestas in schismate daretur, sed ut eam « a qua et in qua solent gesta etiam Romanorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni et judicari (2). » En quam consecutum esset illud remedium, quod nunc extraordinarium et schismati proprium esse contendunt. En quid Synodis liceat in quæcumque gesta Romanorum Fontificum.

IV. In Constantiensi Synodo nihil novum,sed antiqua in rei judicatæ auctoritatem necessaria causa transiisse: id qui negent in quot absurda cogantur.

Nunc, posteaquam omnium seculorum traditione constitit vim Ecclesiæ supremam et indeclinabilem in ipsa consensione esse positam; intuendum sane quomodo, data occasione, causaque necessaria, tanta res Constantiæ in rem judicatam transierit.

Qui id judicium incauti aspernantur, incredibile est in quot quantaque sese manifesto conjiciant incommoda.

Ac primum quidem, ut sanctæ Synodi mentem obscurent, sic verba torquent, ut quilibet, quacumque dignitate, etiam papali, præditus, sit tantum Papa dubius; tum, ut, cujuslibet Concilii generalis legitime congregati nomine, intelligatur Concilium in schismate habitum; denique, ut ad causam schismatis Concilii auctoritas constringatur, quam Patres non tantum ad schisma, sed etiam ad fidem et ad reformationem in capite et in membris patere definiant (3).

Hæc igitur ludibria vim illatam Synodo tam aperte clamant,

(1) Melch. Can. de Loc. theol. lib. vi, cap. 1.

(2) Appell. Card Greg. apud Rain. tom, xvii, ann. 1408, n. 9. (3) Conc. Const. tom.xii Conc.

ut Turrecremata, hujus glossæ auctor, id ipse fateatur (1); clarissimeque patuit ex gestis Constantiensem, eamque secutam Basileensem Synodum, non modo potestatem sibi vindicasse in Papam etiam certum, sed etiam exercuisse, Romanis Pontificibus Martino V et Eugenio IV consentientibus imo exequentibus.

Ex quo infirmantur ea quæ de Constantiensium decretorum fluxa auctoritate commenti sunt.

Primum enim constitit a ducentis Patribus communi consensu, sessionum Iv et v canones, de quibus agitur, fuisse conditos: synodicoque decreto, non modo celeberrimas Orbis Academias, prælucente Parisiensi, omnesque religiosos Ordines, verum etiam longe maximam Ecclesiæ catholicæ partem adhæsisse; tum horum canonum conditores eos fuisse qui primi omnium exstinguendo schismati manum admoverint, qui cæteros a schismate redeuntes in sinum susceperint, qui hæreticos Wiclefum, Hussum, aliosque compresserint: ut profecto pudere debeat aspernari, imo fœdis erroris ac schismatis notis tantum infamare cœtum, vel si etiam, quod absit, pro œcumenica Synodo non valeret.

Cum id negare nemo possit, tum vero Constantiensem Synodum pro œcumenica jam inde ab initio valuisse, sessionumque Iv et v canones conciliariter factos, totaque Ecclesia approbatos, tot actis Martini V, Eugenii IV, Pii II, probavimus; tot deinde decretis Senensis, Papiensis, Basileensis Florentinique œcumenicorum Conciliorum; ac profecto Basileensis, dum etiam ab Eugenio pro legitimo ecumenicoque Concilio habebatur: ut id in dubium revocari nihil aliud sit quam contemnendis Synodis viam pandere, tot retro Pontificibus illudere; ut unus Papa summa semperque indeclinabili auctoritate polleat, Conciliis, ipsis Pontificibus, totique Ecclesiæ eam auctoritatem detrahere; uno verbo, fidem evertere.

Jam quod aiunt, Constantienses canones in Florentina Lateranensique Synodis antiquatos: primum quidem, satis constitit, ne nominatos quidem, nec de illis quæsitum ; imo pro certis esse suppositos, cum eorum auctoritate in Florentina Synodo, etiam Basileenses premerentur; atque interim Græci Latinique, ipseque Eugenius IV, dictis factisque firmarent summam tractandæ fidei auctoritatem non in solo Papa, sed in Ecclesiæ consensione esse positam.

De Lateranensi vero sub Leone X Synodo, quod aiunt: tan

(1) Turrecr. Resp. ad Basil. part. II, n. 2 et 4; tom. xii Conc. col. 1711, 1712,

tum abest ut Constantienses canones abrogarit, ut ne Basileenses quidem, nisi post secundam dissolutionem, hoc est post sessionem XXIV; anteriores vero sessiones, præsertim usque ad XVI, integras reliquerit: quibus certe sessionibus Constantienses canones tot decretis, atque Eugenii IV non modo consensione et approbatione, sed etiam executione atque obedientia firmati sunt.

Omnino enim Eugenius et Synodum dissolverat, et continuatam damnaverat; et tamen ad obedientiam sessionis v Constantiensis auctoritate adactus, Basileensibus hæsit; decreta sua rescidit, edito diplomate. An verax ac recte decernens ? confecta ergo res est. An errans ? haud minus confecta res; erroremque semel fassus, frustra deinde infallibilitatem obtenderis.

Quo ex loco duo fiunt: primum, ut Constantienses canones invicta auctoritate; tum, ut in Pontificem certum quoque et indubium, qualis erat Eugenius, valeant; stentque omnino Synodi Constantiensis et sensus et auctoritas, neque jam revocari possint in dubium ea quæ Patres Gallicani complexi sunt.

V. Constantienses Canones postremis quoque Romanis Pontificibus intactos, quam absurdum a privatis configi : quam item absurdum ea quæ Tridentina Synodus, ac nostra etiam ætas, tuta esse censuerit, repente damnari, et de Papæ auctoritate postulari plura quam ipse Duvallius aliique Romanæ Sedis studiosissimi poposcerint.

Quæ cum ita sint, si quid Romani Pontifices contra Constantiensium canonum auctoritatem moliti essent, irritum caderet, utpote tot anterioribus firmisque decretis contrarium. Nunc autem certum est, nihil ab ullo Romano Pontifice contra eos canones gestum esse; imo tota Constantiensis Synodus, æque ac cæteræ Concilii generalis titulo insignita, in editione Romana Pauli V jussu prodiit. Unus Binius tanto Concilio ausus est hanc notam apponere: Concilium Constantiense ex parte approbatum (1), nullis ecclesiasticis gestis, nulla auctoritate nixus; uno, scilicet Bellarmino (2), præeunte. Quæ si

(1) Bin. tom. ví, part. II, p. 1134.

(2) Bell. de Conc. cap. vii.

privatis liceant, nihil est quod Theologi, adversus hæreticos, Conciliorum œcumenicorum fixa et irrevocabilia decreta jactemus.

Tantumque abest ut Constantienses canones ullo Ecclesiæ decreto læsi sint, ut Patres nostros eam fidem professos Synodus Tridentina ac Pius IV susceperint; ex ea doctrina suos canones, ipsamque adeo fidei professionem temperaverint, diligentissimeque caverint ne ea doctrina vel in speciem læderetur. Quæ si jam jaceant, nempe nihil in Ecclesia firmum fixumque est ; dogmata quoque, quod absit, temporibus serviunt; omnisque ecclesiastica prostrata est auctoritas.

Jam illud quis non doleat, tot Ecclesiæ lumina, Alliacensem Cardinalem, Gersonem, pium illum Dionysium sanctissimi Carthusiani Ordinis decus, Tostatum Abulensem Hispaniæ lumen, cæteros innumerabiles, ipsumque Adrianum VI, nusquam hactenus reprehensos,imo summa cum laude nominatos; quin ipsa m Parisiensem Academiam, studiorum decus ac lucem, repente damnari? Quid Turrecrematam, quid sanctum Antoninum, quid alios tot ac tantos eximios potestatis pontificiæ defensores commemorem, qui ultimum fidei robur in communi Ecclesiæ auctoritate collocarunt; qui in fidei negotio, rebusque universam Ecclesiam tangentibus, Concilium Papæ prævalere docuerunt ? Quid autem hæc memorem ? cum ipsum Turrecre matam, Turrecrematam illum, quo capite tot illa absurda et nimia profluxerunt, plane et aperte docuisse constet fieri posse ut Papa errorem definiat solemniter, et a Christianis asserat tenendum tanquam catholicum (1). » Ergo Eugenii IV tempore, cum summa omnia peterent, ab hoc tamen temperabant, ne mortalis unus infallibilis haberetur. An in eos quoque censura sæviat, novisque nova semper superstrui placet? Quid vero privatos memorare libet, cum ipsas Synodos e arumque sacrosancta decreta susque deque habita lugeamus?

An quia Bellarminus suam de pontificia superioritate sententiam, fere de fide; Parisiensium, Adrianique VI, de infallibilitate sententiam, videri sibi erroneam atque hæresi proximam dixerit (2), nova ac trepida privati Doctoris censura; atque illud, videri, pro certa firmaque Ecclesiæ catholicæ fide habeatur: aut, quia alii nunc de fide esse dixerint (3),

(1) Turrecr. Summ. de Eccles. lib. iv, part. II, cap. xvi.
(2) Bell. de Conc. auct. cap. x vii; de R. P. lib. îv, cap. 11.

(3) Ibid. et Suar. de Fid. disp. v, sect. vii, n. 4. Tapp. Orat. theol. m. Wig. Stap., etc., pass.

[ocr errors]

eorum sententiam pro certa auctoritate teneamus ; ac nunc illud habeamus illius loco, quod ubique, quod semper? quam catholicæ fidei tesseram, cum Vincentio Lirinensi (1), omnes Catholici celebrarunt. Absit hæc ab Ecclesiæ catholicæ gravitate ac majestate levitas.

Quid Andreas Duvallius? Nonne, cum Edmundum Richerium et Simonem Vigorium adortus est, Parisienses Doctores a parte Conciliorum generalium stetisse, atque ad ea ultimam analysim fidei retulisse confitetur ? nonne summi muneris loco postulat, ut non ea doctrina de fide habeatur? nonne ipse palam edixit sententiam, quæ Concilium Papæ anteponat, neque esse hæreticam, neque erroneam, neque temerariam? pontificiam vero infallibilitatem quam aperte, quam clare non videri de fide, dixit? Neque tantum dixit, scd argumentis probavit non esse de fide, et contraria argumenta studiosissime solvit (2). Hæc cum annis 1612, 1614, 1636, doceret ac scriberet, tamen pontificiæ dignitatis acerrimus vindex Romæ quoque est habitus. Hunc Cardinalis Ubaldinus, Sedis apostolicæ Nuntius, præcipue fovit. Notæ in Urbe sunt, ac Doctorum inter manus ubique versantur ejusdem Cardinalis litteræ, quibus id conscribitur; constatque Duvallii adversus Richerium libros, Roma probante, Roma instigante, compositos et editos. Nunc adversarii Romam incendunt atrocibus dictis, ut, quæ nostra ætate pro indifferentibus habuit, acri censura configat. Quo operæ pretio? An ut novitia hæc repente de fide fiant, ipseque jam Duvallius dignitatis apostolicæ proditor habeatur? Absurdum. Imo, si hæc fierent quod illi contendunt, nihil aliud ageretur quam ut novum experimentum novumque monumentum exstaret publicum, Pontificem falli posse.

VI. De Pontificum lapsibus agnitis vel prævisis; deque Conciliorum congregandorum causa, quam vana et absurda dicta sint.

Antiquorum Pontificum lapsus alios negant; quam inani opera res ipsa docet: alios, etiam corpori Juris insertos, confi

tentur; sed Romanos Pontifices non eo animo egisse ut doce

(1) Vinc. Lirin. Common. I. cap. 1; tom. vu Bibl. Patr. p. 250.

(2) Duvall. Elench. p. 9, 68, 105; et in Tract. de R. P., etc, part. IV, quæst. VIII, p. 582; ibid. part. II, quæst. 1, p. 210.

« PoprzedniaDalej »