Obrazy na stronie
PDF
ePub

non possit, cum Doctorem agit publicum, cum fungitur officio confirmandi fratres: tamquam Joannes atque Benedictus non id docuerint totam Ecclesiam, quod, dato diplomate, toti Ecclesiæ testarentur atque profiterentur. An ergo consultos interrogatosque esse oportet, ut Doctorem agant publicum, atque apostolico fungantur officio? Quid si ipsi ultro doceant, Ecclesiarum necessitate compulsi ? Quid quod interrogatos pro officio falsa respondisse constat? Testis Honorius, aliique complures, quos interrogatos, etiam ab Episcopis, falsa et evangelicæ adversa doctrinæ rescripsisse in confesso est.

Hic quidem in varias interpretationes abeunt. Bellarminus enim, jure licet interrogatos, pro privatis Doctoribus respondisse dicit. Quod quoniam absurdum est, nec stat Romanos Pontifices pro officio rogatos privatam egisse personam; ecce Lovanienses quidam nova comminiscuntur (1). Nempe urgebat locus Adriani VI, affirmantis certum esse < quod Ecclesiæ Romanæ caput Pontifex possit errare, etiam in iis quæ fidem tangunt, hæresim per suam determinationem aut decretalem asserendo. » Quo loco mira narrant : « Non enim omnia, inquiunt, quæ Pontifex etiam consultus scribit aut rescribit tanquam vir doctus et potestatem habens, mox habenda sunt pro definitione Sedis apostolicæ. Ac rursus : « Multa referuntur ad summum Pontificem tanquam ad supremum judicem, non quidem semper ut ipse tanquam universalis Doctor, ex infallibili Spiritus sancti assistentia, illa dijudicet; sed sæpius tantum, ut auctoritate suprema, secundum suam sapientiam et prudentiam particularem, desuper dicat judicium; et diffi. cultatibus, quæ in facto sic occurrunt, finem aliquem imponat : saltem donec, pleniori examine præmisso, si res sit gravior et ad fidem vel bonos mores tendens, ex cathedra a Pontificibus definiatur. »

En quot in partes Pontificem scindant ac distrahant, neque tantum secernant privatum Doctorem a Doctore publico, sed etiam ab universali Doctore supremum judicem, et ab ipsa cathedra supremam auctoritatem particulari prudentia exercendam ; atque ab his omnibus segregant Spiritus sancti assistentiam tanquam ad apostolicum officium confirmandi fratres non ista pertineant.

Atque hæc dicunt evenire etiam in iis quæ ad fidem moresque spectent. Nam id omnino ibi agebatur, ut ex ipso argumento

(1) Sup. lib. m, cap. XL. Doctr. Lov. p. 59.

verbisque ipsis constitit. Quæ quis intelliget? Ne ipsos quidem arbitror. At unde ista desumunt? Ex Scriptura ? ex Patribus ? ex Conciliis? ex Romanis Pontificibus ? Ne verbum quidem. Atque interim hanc novam recensque eductam e cerebro sapientiam, si Deo placet, pro fidei catholicæ decreto venditant.

Ad formulas quippe nos redigunt; et tamen Gregorium II falsum esse fatentur, in quæstione fidei, cum evulgare se diceret apostolici vigoris doctrinam per beatum Petrum, unde apostolatus et episcopatus initium est. »>

Hæc ergo tam nobilis formula non sufficit. Additam volunt excommunicationem. Atqui Alexander III excommunicationem addidit ei decreto, cujus doctrinam tanquam ex Scriptura proditam exponens, haud minus fallebatur, ut vidimus.

Ergo Romani Pontifices edicant oportet doceri a se omnes; aut ab omnibus, quæ doceant, teneri oportere, siquidem se infallibiles esse voluerint. Quo ictu quot acta bona probaque concidunt? Quid si revera doceant omnem Ecclesiam, nec docere se dicant? Cassi erunt? Quis has ferat insanias ? hos de tanto officio, de tanta persona ludos? At si licet adversariis hæc ex cerebro comminisci, atque his explicare, quid sit ex cathedra; et nobis licebit ex cathedra id dicere, quod ex communi traditione et consensione sit proditum.

Ac revera patet via, qua omne verum decretum pontificium ab omni erroris nota eximamus. Nempe confitentur omnes multa decreta ipso jure esse nulla, quod sint contra canones quanto magis si fidei adversentur? Non ergo habebuntur pro veris pontificiis decretis, ea quæ ipso jure nulla sint.

Quin et illud in promptu est cum quibusdam dicere : nullum Romanum Pontificem falsa contra fidem profiteri ac pronuntiare posse, quando professus ac pronuntians cessat esse Pontifex.

Ac saltem licebit dicere nullum certum Pontificem falsa pronuntiare, cum falsa pronuntians statim sit dubius, quippe quem multi gravesque Doctores nullum ipso facto esse doceant.

Quid quod Turrecremata docuit, Papam hæreticum, occultum licet, ipso facto cessare esse Papam? quo casu contra fidem pronuntians, ipso consensu in hæresim, Papa esse desierit.

Quod si hæc Ecclesiæ catholicæ gravitate parum digna videantur, jam omnes eo pariter consistamus gradu, ut Ecclesiam Romanam, Sedemque apostolicam, summamque ipsam ac seriem Romanorum Pontificum, sanam, integram stare, ac Romanam fidem vigere statuamus; quidquid, quocumque modo quidam forte Pontifices doceant, judicent, definiant.

NOTE.

Après le § Quin et illud, Bossuet a supprimé un paragraphe tout entier, qui se lit dans l'édition de Luxembourg, et commence par les mots: Sic enim sanctus Damasus. Ayant supprimé les actes de S. Eusèbe comme n'étant pas assez authentiques, ainsi que nous l'avons dit plus haut, l'illustre auteur efface tout ce qui se rapporte à ce document.

Cette dernière correction nous donne l'assurance que Bossuet revit son livre et laissa subsister tout ce que nous en publions.

COROLLARIUM.

Quod doctrina nostra Primatus Romanus non obscuratur sed illustratur et confirmatur.

I. Regimen ecclesiasticum in duobus positum, docenda fide, administranda disciplina: Mennæ Patriarchæ dictum in Constantinopolitana Synodo hæc duo a nobis illustrari.

Jam exacto opere gloriari libet in Domino, non modo vindicatum majorum doctrinam; sed etiam, quod ab initio polliciti sumus, adversus hæreticos, schismaticos, et quoscumque obtrectatores, primatum Romanum ac Sedis apostolicæ majestatem optima et exquisitissima ratione a nobis propugnatam, confirmatam, illustratamque fuisse. Id ita conficimus. Ea est optima et exquisitissima ratio tuendi et illustrandi Romani primatus ac papatus, quæ cum absurda, incommoda, invisa, ad hæc inania fugiat, maxima, plenissima, ac sufficientissima æque docet. Talis autem est ea doctrina, quam, Galli præsertim, tuemur. Nostra ergo doctrina papatum Romanum, optima et exquisitissima ratione, confirmat et illustrat. Istud argumentum cum pertractavero, perorabo. Res autem planissime conficietur paucis; cum ad id intelligendum non nova promere, sed antedicta repetere et mente complecti oporteat.

Ut autem procedamus clarius, præmittimus ecclesiasticum regimen, cujus Romanus Pontifex caput sit, duobus contineri :* primum docenda fide, tum regenda disciplina. Hæc igitur sunt,

quæ in Sede Romana eminere debeant; hæc sunt quæ, de illa sede, sancta etiam Orientalis Ecclesia, et sacer ille Mennas, Constantinopolitanus Antistes, in Constantinopolitana Synodo prædicabat his verbis (1): « Non mirum si sua sequitur magna et apostolica Sedes, sacras sanctiones sanctarum Ecclesiarum inviolatas conservando, et quæ recta sunt fidei defendendo et his qui peccaverunt clementem veniam tribuendo. »

Quibus quidem ea duo, quæ protulimus, paulum inverso ordine continentur, uti a Romana Sede recta doceatur fides, regaturque disciplina, quæ duobus item constat : servandis canonibus, atque, ubi necesse sit, relaxandis ; quod ad veniam, sive indulgentiam, atque ad eam quam vocamus dispensationem pertinet. Hæc ergo apostolica, pontificia, ac vere Romana sunt; hæc a nobis illustrari, confirmarique luce clarius ostendemus. Nam de directa indirectave temporalium potestate nihil hic ultra dixerimus; quippe quam Ecclesiæ catholicæ, Sedique apostolicæ minime profuturam, plerique ultro fateantur. Satis enim illi quidem Davidem armis pastoritiis expeditiorem ac fortiorem futurum, alienis armis gravari et impediri, potius quam ornari intelligunt.

II. De fide: in quot absurda adversarii se induant, e re ecclesiastica esse ea resecari; ac primum in antiquis.

Primum igitur, ad fidem quod attinet: a nobis tribuuntur Romanæ Sedi, ac Romano Pontifici, quæ, remotis incommodis, sive absurdis, tum etiam invisis, denique inanibus, maxima et ad fidem docendam sufficientissima sint. Ea sic ordine colligimus.

Et quidem, qui a nostra abhorrent sententia, incommoda et absurda multa sectantur quæ nos fugimus; incommoda, inquam, et absurda sectantur: primum in antiqua traditione explicanda, deinde etiam in explicandis postremæ ætatis decretis ac dogmatibus.

Antiqua memoramus, quæ octo primorum Conciliorum tempore, hoc est, octo fere primis seculis comprehensa, usque ad Photium et Græcorum inchoatum schisma. In his, si, quæ falsa dixerint adversarii, commemorare vellemus, totum opus

(1) Conc. Constantinop. sub Menn, act. 1; tom. ▾ Conc. col. 47.

« PoprzedniaDalej »