Obrazy na stronie
PDF
ePub

solum ipsius causa, sed etiam in bonum gregis, rectum est. Ut autem proinde in successores transeat et illa summa caritas, et ille in fide confirmatus animus, et cætera dona quæ Petro in bonum gregis data sunt, falsa consecutio est.

Quomodo autem nos verba Christi connectamus respectu cujusvis Romani Pontificis, sæpe expositum est; nempe sic: ut qui Petro succedit, præestque Ecclesiæ sive universali, sive peculiari, in qua Petri fides semper victura sit, is Petri exemplo ac vice fratres confirmare jubeatur.

CAPUT XXXVI.

An quemquam hominem infallibilem eese sit congruum, aut Ecclesiæ necessarium? an nulla sit Papæ, nisi infallibilis auctoritas? an Papa errante nullum remedium ?

Quæres cur tantopere laboremus ne id tribuamus Romano Pontifici, quod et ipsi et gregi utilissimum foret? Respondemus, ideo quod non ratiociniis aut votis duci nos, sed certis promissis certaque traditione niti oporteat. Ac si vovere aut potius somniare placet; certe expetamus homines, ut Romanus Pontifex, tanti gregis ductor, non modo nullo errore, sed etiam nullo unquam peccato, nulla ignorantia, aut negligentia, aut cupiditate teneatur. Quod cur Christus non fecerit, ne quæri quidem fas est.

Pari jure quærerem, cum Christus Apostolis dixerit: Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi, cur non Episcopi Apostolis substituti æternæ fidei promisso gaudeant? Valebit fortasse illud sancti Augustini, alia occasione dictum, non id convenire huic tentationum loco: « in quo tanta sit infirmitas, ut superbiam possit generare securitas (1). » Atque adeo factum est ut illud, vobiscum sum, deficere possit in singulis, ipsa tantum summa et universim valeat : quod idem in Romanorum Pontificum seriem merito conferri possit.

Quod autem objiciunt, si Romanus Pontifex falsa definiat, actum esse de fide, nullumque remedium, ac ruitura omnia, cum omnes ei statim parere debeant : quærimus etiamne parere debeant adversus jussa divina imperanti? Ne ipsi quidem id cogitant. At enim, inquiunt, hac semel aperta janua, fas erit omnibus reniti palam; neque Romano Pontifici vis ulla adfutura est, qua sua etiam justa et necessaria decreta tueatur. Falsum id quidem : non enim si reluctante Ecclesia nihil potest, quemadmodum sub Liberio ; aut si in gravi dissensione sententia suspenditur, ut sub Stephano Papa factum : ideo necesse est hæsitare Romanum Pontificem, statim atque aliqui obloquuntur. Quin eos et sua et Petri auctoritate et reliquorum consensu promit damnatque, neque effugio locus.

(1) Aug. de Corrept. et Grat. cap. x111, n. 40; tom x, col. 772.

Instant: At saltem, in gravi dissensione, aut incerta erunt omnia, aut periculum schismatis imminebit, neque quidquam remedii est. Neutrum : nam et eruditiores traditione tenebuntur, ut factum sub Stephano Augustinus docet; et imperitiores, si quidem sunt Ecclesiæ veri filii, piæ matris judicium obedientissime exspectabunt. At enim repugnabunt Romano Pontifici, quod per se ipsum grave est malum. Grave quidem illud in quocumque negotio; esset autem pestiferum, si id sine modo fiat: sed, ut non ita fiat, ille Ecclesiæ pacificus ac temperatissimus Spiritus prohibet. Quid autem laboremus in quærendis iis quæ tum factu opus sit? Sunt quidem ea de re multa a Gersone non incommode scripta (1). Verum id sufficiat, infinita esse quæ ille Spiritus, in se unus ac simplex, in donis varius, Ecclesiæ suggerat. Id quidem certa fide credere nos oportet: non remedia, non auctoritatem defuturam, cum Ecclesia catholica dispersa et adunata tanta possit.

Hinc existit argumentum : id tantum in Ecclesia habendum est pro impossibili, quo facto nullum superest veritati præsidium; at, in casu quem dicimus, tutum superesset in Ecclesiæ catholicæ auctoritate præsidium : non ergo ille casus est impossibilis. Quæ cum ita sint, Ecclesia catholica sola est quæ nunquam deficere, nunquam errare possit, ac ne momento quidem. Unde enim revictura? Pontifex mortuus in alio revicturus: vis enim illa creatrix Ecclesiæ inest; quod idem fieret, si fidei defectu moreretur. At non ut Pontificem si forte aberrantem, Ecclesia catholica; ita aberrantem Ecclesiam catholicam, alia Ecclesia catholica corrigeret, coerceret, amoveret ; aut si ad veritatem se ipsa revocaret, tamen labasceret ea, qua omnium animos teneri ac niti oportet, auctoritas; nullumque omnino remedium superesset, in Ecclesia catholica dispersa, adunatave, semel a vero deflexisset. Quare ipsam primitus et radicitus immotam esse oportet.

Hinc etiam diximus constare suam Sedi apostolicæ, Ecclesiarum capiti, firmitatem. Sive ergo, quod absit, sacrosancta illa Sedes infidelium tyrannidi subsit, ut factum sub Romanis persecutoribus; sive exagitati seditionibus Romani Pontifices alio se conferant, ibique consistant, ut persæpe contigit; sive quid aliud humano animo provisum aut improvisum eveniat; providebit Deus ut clara, perspicua, certa, intaminata, immota

(1) Vid. Gers. lib. de Exam. doctr., etc.

consistat, seseque assidue reparet atque propaget illa Petri successio, quæ catholicæ Ecclesiæ radix fundamentumque est.

In ea quisquis quocumque modo a fide deficiat, non tamen Romana, non Petri ac Pontificum interibit fides: ipsi enim immortale semen post se reliquerunt.

Hæc igitur fides, ut mortuo Pontifice non moritur, ita quo quo modo deficiente non deficit; atque hoc est illud immotum, quod in Sede Petri, ab ipsa christianitatis origine, Patres prædicarunt.

An éontraria sententia dignum aliquid ecclesiastica gravitaté dicat?

Qui aliud postulant, nec ipsi se capiunt. Primum enim non capiunt ipsam fidei vocem. Christus enim fidem dixit qua Christiani sumus, quamque intus corde gerimus. Hanc si omnibus et singulis Petri successoribus promissam arbitrantur, plane desipiunt ; neque id profecto faciunt. At si id vel maxime contendant, non proinde suam confirmant sententiam. Eo enim sensu Romanus Pontifex, puta Líberius, modo recte intus credat, in fide Pétri stabit; quod nec ipsi volunt, et est absurdissimum.

Damus etiam casum quo Romanus Pontifex, puta Honorius, non indocili aut contumaci animo falsa definiat; quid dicent? Defecisse in illo fidem ? Nequaquam: atque haud magis quam in Cypriano sanctissimo Christi Confessore defecerit, cum, Synodo convocata, falsam pronuntiavit de rebaptizatione sententiam. Quid ergo? Stetisse in fide Petri? Ergo, stante promisso, falsam fidei definitionem ediderit; quod maxime respuunt.

An dicent nullum Pontificem, neque per contumaciam, neque per imprudentiam, de catholica fide falsa unquam crediturum? Id credo, ne ille quidem irrisus ab omnibus dixerit Pighius. Is enim a Romano Pontifice, non errorem sane omnem, sed contumaciam, qua fiat hæreticus, amoliri videtur. Ad alia ergo confugiunt, nempe huc: ut Romanus Pontifex, falsa licet credens, tamen ea decernere aut definire prohibeatur. At nec sic se ipsi intelligunt qui primum eam, quam Christus dixit, fidem, in externam ac nudam professionem vertunt; tum ne quidem capiunt quæ sit illa professio, quam in Petri successoribus exstingui posse negant.

Ecce enim Joannes XXII moriens de visione beatifica fidei professionem edidit; hane Benedictus XII ad omnes Ecclesias apostolica auctoritate direxit: ipse tamen postea, tanquam re integra, de eodem argumento quæstionem habuit. Talis ergo professio tam solemnis, tám authentica, non id fuerit quod immotum, inconcussum, irreformabile, infallibile esse velint. Huc passim decurrunt, ut tum Romanus Pontifex errare

« PoprzedniaDalej »