Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quod autem objicitur, superioritatem atque infallibilitatem Romano Pontifici a Conciliis generalibus jam esse adjudicatam, Lugdunensique ac Florentina Lateranensique Synodis quæstionem judicatam, et Constantiensia jam Basileensiaque soluta esse decreta primum quidem præstruximus, pessime agere eos qui ecclesiastica decreta collidant, non concilient; tum illud, perperam pro judicato haberi quod palam a nostris assertum, a sancta Tridentina Synodo atque a Pio IV pro integro sanoque sit habitum. Denique, ne quid deesset, id quoque ex gestis probavimus, Lugdunensem, Florentinam, Lateranensem Synodos nihil nocere Constantiensibus neque Basileensibus prioribus gestis ; sed Conciliorum omnium unam esse faciem, traditionem unam.

His igitur confectis, illud argumentum, quod ex Conciliorum confirmatione repetebant, solvimus, docuimusque ipsum confirmare quid sit; neque eo quidquam superioritatis includi, vanosque esse eos qui Synodorum decreta, aut qui saltem anathemata a confirmatione suspendunt, Conciliorum omnium gestis evolutis pandimus. Confutavimus denique qui episcopalem potestatem ac jurisdictionem a papali potestate ac jurisdictione manare contendunt; hisque novellis sive adinventionibus, sive adulationibus, seu potius ludibriis, cum priorum seculorum firmam ac Scripturæ inhærentem doctrinam opposuimus, tum Gallicanorum Episcoporum ac nostræ Facultatis constantem sententiam.

NOTE.

Chap. XXXI. Bossuet a effacé deux grandes pages de la première rédaction, 8 At persecutionis tempore, et les suivants qui regardent les trois premiers siècles, jusqu'au § Jam quod pace Ecclesiæ parta.

Le § Cæterum qui omnia, a été modifié ; le vrai texte est celui que nous donnons. L'édition de Luxembourg n'a pas tenu compte des changements.

CAPUT XXXIII.

Recapitulatio eorum quæ dicta sunt in libro III.

His quidem absolvimus quæ ad Conciliorum generalium praxim ac traditionem attinebant. At sequente libro de rebus sine Concilio generali tractatis dicere aggredimur. Ac statim id constituimus, ad finiendas fidei quæstiones sufficere Papæ judicium, nisi gravis dissensio consequatur. Quo loco exponimus illud sancti Augustini de Pelagianis dictum : Causa finita est, posteaquam scilicet a Sede apostolica responsa venerunt; et illud ejusdem: Datum Pelagianis competens sufficiensque judicium; collataque causa Pelagianorum cum illa Cypriani de rebaptizandis hæreticis, ex Augustino effecimus ut Pelagianorum potius quam Cypriani causa per Papæ judicium finita intelligatur, quod de Pelagianis quidem ut aperte hæreticis tota Ecclesia consentiret; Cypriani vero quæstio, magnis altercationum nebulis involuta, Concilii universalis sententiam postularet. Non ergo in eo casu, sancti Stephani judicium, tota licet Sedis apostolicæ auctoritate prolatum, a sancto Cypriano, a sancto Augustino, atque aliis orthodoxis, pro ultimo et irrefragabili esse habitum.

Qui deinde, ut hoc argumentum eluderent, responderunt rebaptizationis quæstionem a Cypriano et Augustino non inter fidei quæstiones, sed inter adiaphora esse repositam, Patrum testimoniis obruimus, docuimusque omnino rebaptizationem eam, ex ipsis quibus tunc propugnabatur argumentis, ad manifestam hæresim pertinere.

Multa postea exempla ac decreta retulimus, quibus constet generales quidem omnes, ut Cæciliani et sancti Joannis Chrysostomi, præsertim vero fidei, ut Origenistarum, SemiEutychianorum, Scytharum Monachorum, Elipandique causas, non nisi universali consensione pro terminatis habitas; in eamque sententiam, cum cæteris omnibus, Romanos quoque Pontifices, Simplicium, Gelasium, Gregorium, alios consentire. Non ergo summi Pontificis judicium per sese ante consensum pro irreformabili esthabitum.

Quem ad locum ostendimus quæ sit illa obedientia secundum canones, quam summo Pontifici præstarent Episcopi et

Ecclesiæ; idque Conciliorum et ipsorum Pontificum auctoritate firmavimus; neque unquam ab Episcopis postulatum, ut decreta pontificia etiam indiscussa reciperent: quo item conclusum, ad summam et indeclinabilem auctoritatem, consensum Ecclesiæ esse necessarium.

Hinc ostendimus viris bonis santisque non fraudi fuisse quod post Romanorum Pontificum, in fidei quoque negotiis, pronuntiata etiam veridica tamen suspenso animo manerent, donec Ecclesiæ consensus accederet: id, inquam, bonis viris nunquam fraudi fuisse : non Polycrati Ephesio, aliisque Asianis; non sancto Cypriano, sanctoque Firmiliano, eorumque collegis, tot ac tantis viris; non Gallis nostris ac sancto Columbano, quibus Romanorum Pontificum Pelagii I ac Bonifacii III suspecta erat fides, eo quod Concilium quintum pro œcumenico approbassent: non item Gallis nostris, quod Nicænam secundam Synodum, Papa auctore ac præside gestam, ad quam vocati non essent, pro œcumentia non agnoscerent, neque ullo modo admitterent; non omnibus denique Conciliis, quæ Romanorum Pontificum latas, etiam de fide, sententias, non nisi quæstione habita, susciperent. Ex quo illud argumentum : si Romani Pontificis judicium pro irreformabili esset, non profecto qui, post illud per Ecclesias promulgatum, suspenso animo manerent, orthodoxi haberentur; habiti autem sunt orthodoxi: non ergo illud judicium pro irreformabili habitum. His subjungimus claram professionem Romanorum Pontificum Innocentii III, Joannis XXII, Gregorii XII, Pii etiam IV, qui sibi a Concilio aut a Christo judice metuerent, si, publico officio functi, falsa ac fidei adversa respondissent: non ergo existimasse eos, se in fidei negotiis, apostolico fungentes officio, fuisse infallibiles. Quo loco attulimus Joannis XXII tota Ecclesia promulgatam fidem, et Ecclesiæ judicio ab eo esse subditam, et a successore ad examen revocatam: non ergo eam fidem pro infallibili fuisse habitam.

Atque interim constitit, qui de Pontificis judiciis dubitarent, non tamen dubitasse de fide apostolicæ Sedis : ergo hæc duo stare posse, et Pontificem etiam judicantem errare potuisse, et tamen Sedis apostolicæ non defecturam fidem.

Quo item loco claruit multos incidisse casus quibus Sedi apostolicæ ac Pontificia auctoritati laboranti nihil aliud subveniret, nisi Ecclesiæ catholicæ auctoritas. Id Ecclesiæ Romanæ status decimo seculo, id ingens illud schisma decimoquarto seculo demonstrasse : stetisse interim una Ecclesiæ

catholicæ auctoritate et ope Sedem apostolicam, ac pontificiam dignitatem; nec minus potuisse succurrere Ecclesiam ne, quibusdam licet Pontificibus falsa docentibus, Sedes tamen apostolica aut series Pontificum a fide abrumperetur.

Cui etiam rei serviunt graves Romanorum Pontificum, Liberii, Zozimi, aliorumque plurimorum commemorati lapsus, rejectaque in singulis quibusque casibus vana effugia ; et clare demonstratum est aberrasse a fide eos, etiam apostolico officio defungentes. Qui lapsus memorati, non ad improperium; sed ut illud constet; cum Romani Pontifices, etiam ut tales, aliena a fide docent, haud minus Ecclesiam catholicam, fidemque Romanam, ac Sedem apostolicam, tanquam fidei caput et communionis ecclesiasticæ vinculum, perstituram.

Huc pertinent ea quæ pro Joanne XXII, ab ejus ævi Doctoribus, ac præsertim Jacobo sanctæ Prisca Cardinale, mox Benedicto XII, dicta sunt: ideo potuisse ab eo Nicolai IV Decretalem tolli aut corrigi, « quod Romani Pontifices errare possent, etiam determinando de fide. » Id seculo XIII ut certum proponebant; id in glossis quoque Romanis ad Joannis XXII Decretales habebatur; cui addendum illud: XIV et XV seculis, non modo Alliacensem, Gersonem, Tostatum et alios pios sanctosque viros innumerabiles, sed etiam Joannem a Turrecremata ejusque consortes, qui Eugenio IV adversus Basileensem Synodum tanto se studio adjunxissent, id pro certo posuisse quod a Romano Pontifice falsa et erronea definiri possint, ejusque judicio Concilii judicium anteponi oporteat. XVI denique seculo, Dominicum Jacobatium Cardinalem haud absimilia Romæ quoque docuisse; Adrianum vero Florentium Ultrajectinum id Lovanii dedita opera defendisse; mox eum. dem virum, jam Caroli quinti Præceptorem, Episcopum, Cardinalem, Papam, non eam sententiam retractasse, imo potius recudisse; neque quemquam Theologorum contra insurrexisse, imo illi favisse Lovanienses suos; denique, xvi seculo exeunte, oriri cœpisse privatorum quorumdam Theologorum dubias cunctantesque censuras; Ecclesiam vero catholicam, Tridentinumque Concilium, ac Sedem apostolicam, ab omni penitus censura temperasse. Hæc, credo, cogitantes censores nostros pudeat, ex sua dubia novellaque sententia, novum fidei articulum repente condere; Parisiensiumque sententiam, tot retro seculis saltem innoxiam, nunc demum proscribere, ex trepidis Bellarmini aliorumque censuris; insuper, in re tam

nova, tam fluxa, tam incerta, omne Ecclesiæ Sedisque apostolicæ præsidium collocare.

NOTE.

§ Huc pertinent, après : addendum illud, Bossuet efface : Quod primo et secundo libro est dictum. Cette suppression constate de nouveau que l'illustre auteur voulut vraiment faire disparaître les premiers livres de son traité.

« PoprzedniaDalej »