Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pontifex merito haberetur; neque is Concilium dissolverat, imo se Concilio adhærere fatebatur, cum illum Constantiense decretum est conditum, ut suo loco vidimus. Postremo Constantiense Concilium, in reformationis quoque causa, Papam subesse Concilio decernit, cum reformationis negotium non nisi electo summo Pontifice tractaturum esset.

Quare quod idem anonymus ubique testatur (1), cum ipse Papam Synodo anteponit, agi de Concilio a quo summus Pontifex ejusque Legati absint, nihil aliud testari visus quam statum quæstionis a se ignoratum, eosque quos congerit Scripturæ ac Patrum locos plane esse extra rem, idque ab eo actum ut fucum faceret imperitis.

Sane et illud constitit, non asseri a Gallis Synodos sine Papa congregatas, nisi iis in casibus quibus eas et auctor anonymus (2), et alii passim Theologi Canonistæque admittant, hoc est, «< in iis qui dilationem remedii non paterentur. »

Alia quidem quæstio esse potest: an Concilium a Romano Pontifice semel convocatum, ipsoque Præside constitutum, ipso jure cesset ubi ab eo Concilio Papa recesserit, quemadmodum Constantiæ; vel ubi illud Concilium Papa dissolverit, ut Basileæ factum est. Sed quæstionem eam neque Clerus Gallicanus sua Declaratione complexus est, neque anonymus pertractavit. Interim certum est rem esse ab Eugenio IV judicatam: Basileense Concilium, ab eo dissolutum, haud minus stetisse integrum: ut eam quæstionem, aliquo certe casu, res inter judicatas referri necesse sit.

Quo fateamur necesse est pleraque ac potissima anonymi argumenta, quoad hanc quidem quæstionem, plane concidere; cum non eo, quo oportet, collimare constet.

At argutulum istud futile æque ac invidiosum quod objicit : quamvis Reges ac Principes a populo plerumque suam auctoritatem acceperint, « tamen Galliarum Regem Comitiis generalibus superiorem esse (3), » et majestatis reos haberi qui sub Henrico III exegissent ut Rex Comitiorum sententiam sequi teneretur. Quorsum enim ista? An ut necesse sit ad Gallicani imperii formam, Ecclesiam a Christo esse constitutam? aut vero oporteat custodiendæ fidei ac religionis per universum orbem, eamdem ac unius gentis administrandæ esse rationem?

(1) Anon. lib. v, cap. x, n. 4; cap. x1, n. 3; cap. xm, tit. et pass.

(2) Id. ibid. cap. v, n. 15.

(3) Anon. lib. v, cap. xi, n. 12.

cum nec ipsa imperia eamdem formam habeant, nequeEcclesiam ad alias quam ad Christi regulas exigi liceat. Quid autem illud est, ab eodem anonymo jactatum, non posse summum Pontificem Ecclesiæ subjacere, a qua suam non est mutuatus potestatem? Quasi quis cui subjaceat non in Christi arbitrio ac sapientia positum fuerit, aut id ratione aut humanis exemplis, non Dei revelatione, atque Ecclesiæ traditione, quærendum sit nobis.

Ejusdem notæ est quod objiciunt (1), ut Ecclesia particularis, nec tota simul sumpta, Episcopo suo capiti et Pastori particulari; ita universalem Ecclesiam, nec totam simul sumptam, Papæ suo capiti ac Pastori universali prævalere posse. Non enim quemadmodum Ecclesia universa, ita particularis, ex promissione Christi, certa et infallibili sancti Spiritus assistentia pollet; ut proinde necesse sit quemamodum in Ecclesiæ universæ, ita in Ecclesiæ particularis consensu, certum collocare Spiritus sancti magisterium ac testimonium.

Neque illud pluris est, non posse stare in Papa eam, quam Clerus quoque Gallicanus agnoscat, plenam potestatem, si Gallicanæ sententiæ detur locus. Neque enim plenam esse, quæ ab alterius arbitrio vel judicio pendet (2). Quod quidem nihil aliud est, quam in verbis ludere. Plena enim dicitur respectu positivi juris ea potestas quæ omnia potest, ubi id necessitas atque evidens utilitas postulaverit: non ita sane, ut omnia sine lege modoque possit.

At illud etiam argutius ac vanius, quod involvendæ quæstioni ab anonymo est positum (3) Papam agnosci facile ab omnibus, Concilia rem incertam, nulla vera firmaque definitione constantem; ad hæc, raram, difficilem, ac fere impossibilem (4); parumque abest, quin eam ab Ecclesia alienam prædicet, cum præsertim tribus primis seculis Concilia generalia ipsa persecutio prohiberet. Sed hæc, ad persecutionis tempus quod attinet, quam falsa, quam vana, quam nulla sint, demonstratum supra.

Jam quod, parta Ecclesiæ pace, Conciliisque generalibus congregari solitis, Concilia rem incertam dicunt, quia dubium est per quos et quomodo constitui debant (5); ho

[blocks in formation]

minum est, ut leniter dicam, nodum in scirpo quærentium. Vanas enim et inanes difficultates congerunt: non constare scilicet an Concilia ex Episcopis tantum, an etiam ex Presbyteris conflentur necessario; quantus numerus aut Episcoporum aut provinciarum adesse debeat; quinam ex jure, quinam ex privilegio? an per se, an per procuratores ? tum quæ ratio absentium et excusatorum haberi debeat; imo, an Concilium universale sit? Quæ cum dixerint, eo rem redigi volunt, « ut suprema et infallibilis sit summi Pontificis sententia, quam ceu regulam semper tuto sequantur fideles (1). » Quæ profecto si quid valent, illud efficient ut Conciliorum generalium omnem omitti mentionem præstabilius sit. An enim id agunt, ut unus Pontifex cuicumque cœtui voluerit Concilii generalis nomen adjiciat? an ut Concilia generalia haberi aut non haberi perinde sit? Id quidem nonnulli apud se sentiunt, sed palam promere pudor et christiani orbis reverentia prohibet. Ergo vel hæc omittant, vel nobiscum solvant. Cæterum plana solutio est : primum enim certa traditione constat, sufficere ut Episcopi Con cilio præsto sint; tum illud, Concilium esse œcumenicum, cui, Papa auctore, pro cecumenico Concilio se gerenti Ecclesia universa communicaverit. Hinc Concilii Constantiensis auctoritas asseritur; hinc prioribus Basileensibus gestis sua firmitas constat. Neque nocuit ea dissolutio quæ ab ipso quoque Eugenio IV nulla et irrita declarata est, cum totus christianus orbis haud minus sanctæ Synodo pro œcumenica sedenti et agenti communicaret.

Papa autem auctore dicimus, ordinarie quidem, ac nisi ipsa necessitas aliud expresserit; quod schismatis causa aliisque in casibus admitti ab omnibus summo consensu vidi mus. Sed quoniam in Conciliis non statim ac semper æque perspecta est nominis christiani repræsentatio, quin interdum dubitari contingat an aliquod Concilium vere generale sit; tum Ecclesiæ consensu rem confici, Romanorum quoque Pontificum auctoritate ostendimus.

Cæterum qui omnia incerta et perturbata esse volunt, nisi Christiani, aliis Ecclesiis et Episcopis perinde habitis ac si nihil esset, in unius Romani Pontificis infallibilitate acquiescant, in quantas ambages quantasque turbas ipsi sese conjiciant, unde se nullo prorsus extricare valent pacto, jam toties notavimus, ut hæc dicere rursum nihil aliud esset quam actum agere.

(1) Anon. ibid. n. 7,

Recapitulatio eorum quæ dicta sunt, atque imprimis eorum quæ libris I et II.

Absoluto nostro tractatu, superest ut quæ hic dicta sunt ad rei memoriam in compendium redigamus.

Primum illud præstruximus, rem esse judicatam; quod sic conficimus: Judicatum in Concilio Constantiensi Papam, etiam in fidei quæstionibus, Concilio subjici oportere; at qui errare non possit, eum in fidei negotio alteri subjici nefas : non ergo Papa is est qui errare non possit. Rursus: In illo Concilio, de Papa, ut est Papa, actum est; non autem de Papa, ut est privatus Doctor: ergo Papa, etiam ut Papa, non is est qui errare non possit; at Constantiense Concilium a tota Ecclesia atque adeo a Romanis Pontificibus comprobatum fuisse, rationibus adstruximus necessariis: ergo Papam non eum esse quem dicunt, res inter judicatas haberi debet. Hoc certissimum præjudicium. Nunc ad rem, si adhuc injudicata esset, conficiendam, hoc fundamentum posuimus : a Patribus vim summam et indeclinabilem esse repositam in eo, quod ubique, quod semper est creditum; non ergo in eo quod solus Papa definiat. Exinde Concilia generalia ab apostolico usque Concilio persecuti sumus; quod apostolicum Hierosolymitanum Concilium, Actorum xv relatum, normam esse cæterorum, datamque in eo quæstionum finiendarum formam, et ipsa auctoritate apostolici nominis, et sancti Cœlestini Papæ, sanctæque Synodi quintæ sententia, et omnium postea seculorum secuta praxi ostendimus; collatisque gestis comperimus, ubique valere apostolicum illud Visum est Spiritui sancto et nobis; atque illud, Visum est Spiritui sancto, cum illo, et nobis, hoc est cum ipsa episcopalis atque apostolici ordinis unitate esse conjunctum non ego, quod nunc fingunt, Synodos habere a Papa ut recta decidant, sed a Spiritu sancto, eique conjuncta universalis Ecclesiæ auctoritate ac testimonio.

:

Hic igitur Conciliorum gestis evolutis apparuit ita esse Ecclesiam constitutam, ut, siquidem primæ Sedis sententiæ consensum accommodaret suum, quæstiones finitæ haberentur : sin autem graves altercationes orirentur, adunata Ecclesia opus esset. Compertumque item est, eo quidem rerum statu

primæ Sedis sententiam Concilii oecumenici convocatione suspendi; remque tanta Ecclesiæ adunatæ auctoritate gestam, ut de pontificio decreto quæreretur, rectene haberet, necne; et responderetur a Patribus, si decretum probaretur, probandum videri: non quia falsum esse non posset, sed quia verax esse, facto examine, comperissent; atque omnino quo ritu cæterorum epistolæ, eodem quoque ritu Romanorum Pontificum decretales epistolas examinatas, evolutis gestis et Sy. nodi quintæ auctoritate montravimus.

Quo item loco patuit Romanorum Pontificum epistolas, et fuisse authenticas, tota scilicet Sedis apostolicæ auctoritate prolatas; neque tamen fuisse normam fidei, cum de illis quoque quæstio haberetur: de Synodis autem nunquam eo ritu esse quæsitum, sed obedientiam statim consecutam. At non alia causa tanti discriminis, quam quod illa decreta retractabilia, hæc irretractabilia viderentur.

Atque hæc etiam de probatissimis Romanorum Pontificum decretis facta esse vidimus. Jam quædam demonstravimus a sanctis Synodis improbata constituta et responsa quæ Romani Pontifices, puta Vigilius et Honorius, rite interrogati ad Ecclesias edidissent: non ergo valere illud, pro privato Doctore esse edita; omnesque vitilitigationes ita incidimus, ut, quomodocumque respondeant, quosdam Pontifices, apostolico officio confirmandi fratres, in necessario articulo defuisse constet.

His complexi sumus primorum octo Conciliorum traditionem nostræ sententiæ congruentem ; quibus deinde Conciliis reliqua omnia consentire, ex actis et ex Romanorum Pontificum consensione docuimus.

Quin etiam ostendimus, quæstionem hanc nostram vel ipsa operosissima Conciliorum generalium convocatione confectam ne frustra Ecclesia, collectis toto Orbe Patribus, quærere laboraret auctoritatem irrefragabilem, quæ statim in Romano Pontifice, vel solo, præsto esset. At siquidem Papa per se infallibilis consilio tantum atque admonitione indigeret, quod nunc comminiscuntur; adsciscendos fuisse eos qui doctrina, non eos qui auctoritate pollerent ; qui Papam docerent non qui cum eo conjuncti docerent Ecclesias: denique qui admonerent, non qui conjudicarent et condecernerent: atqui omnino constitit non ita esse gestum; sed quæsitam in Conciliis tantum majorem lucem, sed etiam majorem et jam irrefragabilem auctoritatem; non ergo summam illam et indeclinabilem vim in Romano Pontifice collocabant.

« PoprzedniaDalej »