Obrazy na stronie
PDF
ePub

Bulla suscepti regiminis Julii II : in ea clausulæ extra omnem ordinem: appellationes postea frequentatæ, non tantum a nostris, sed etiam ab aliis.

Anno 1509, Julius II Bullam edidit Suscepti regiminis qua Bullam Execrabilis Pii II renovat ac firmat; Leonardum Lauredanum Ducem, generale Concilium et commune Vene. tiarum excommunicat, quod jam excommunicati, quia urbes pontificiæ ditionis retinerent, ad damnatum et prohibitum appellationis remedium confugissent; alios eadem appellatione usos simili pœna plectit; Constitutionem suam adversus omnes valituram decernit, cum suppletione solemnitatis cujuslibet, etiam publicationis omissæ (1). Quæ quo magis decernuntur extra ordinem, ac supra omnem legem et canonem, eo minoris esse putantur a nostris. Certe, ut Galli clarius designentur, nominatim Parlamenta commemorat; quod, quia apud nos nec publicatum, nedum receptum fuit, nostri, more consueto in gravibus causis, ac præsertim in Concordatorum causa, ad Concilii generalis tutelam provocarunt, in eaque sententia innoxii et illæsi diutissime perstiterunt.

Neque Galli tantum eas appellationes emisere, sed alii quoque in libris Probationum Ecclesiæ Gallicana Libertatum memorati (2): quæ tantum indicamus; cujusmodi sint lectori expendenda relinquimus.

(1) Bull, Rom tom. 1, Bull. xx11 Jul. II; p. 511. Vid. Rain, onn. 1509, n. 6 et 13; et Spond. eod. ann. n. 1.

(2) Preuv. des Libert., etc., tom, 1, part. II, c. xi, not. p. 59, 60.

NOTE.

Bossuet a supprimé la moitié du chapitre où il rappelait les démêlés de l'empereur Charles-Quint avec le Pape Clément VII en 1526. On peut voir l'édition de Luxembourg, qui donne constamment la première rédaction.

CAPUT XXX.

Bullæ Pii II et Julii II occasione litium ac dissidiorum temporalium editæ: qui appellationes respuunt, quam incommoda remedia adhibeant: Andreæ Duvallii locus.

Neque enim orbis christianus adeo movebatur datis Julio II in Venetos, flagrante bello, sententiis. Bellum gerebatur inter Julium ut Principem et Venetos. Jam si, editis Bullis, ac sub anathemate, Julius Pontifex jure repetit civitates eas quæ de Principe Julio bello captæ sunt, nullumque adversus ea decreta præsidium est: nempe id superest, ut et Veneti et quicumque Principes, quacumque necessitate talia bella gesserint, deditionem faciant.

Neque vero res ab eo statu multum abhorrebant, cum Pius II diploma suum edidit. Nempe Sigismundus cum Cardinale Cusano de temporalibus maxime litigabat, atque arma moverat, Cardinalemque ceperat, cujus rei gratia a Pio citabatur Romam cum suis consiliariis, atque omnibus civibus, infinito licet numero, uti de articulo: Credo in Ecclesiam catholicam, ejusque consectaneis, responderent (1); quem sane articulum ideo negare viderentur, quod Pontificis decretis, de re etiam temporali, dicto audientes non essent. Sic a temporali lite ad hæresis quæstionem controversia deducitur, ut miseri nec mutire auderent. Quas adversus ambages atque circuitus aliquod petere refugium omnes optabant.

Neque vero id quæro, jurene an injuria Sigismundus egerit. Hoc tantum indico, grave ac magnis quoque Principibus, nedum privatis metuendum, ita procedi; miscerique hæresim, subortis maxime temporali causa litigationibus. Nec mirum si christiani Principes, nationes, cœtus, quod negari non potest, a Romanis Pontificibus aliquando vexati, eversis antiquis juribus, imperata ingente pecunia, intentatis sive etiam allatis armis, in Ecclesiæ catholicæ suprema atque indeclinabili auctoritate aliquid sibi præsidii relictum voluerint. Certe appellationes eas, ut ante Concilium Constantiense celebratas, ita nec post Pii ac Julii decreta desiisse, multis exemplis ostensum est.

(1) Vid. Goldast. tom. 11, p. 1579, 1580.

Unum superest quod objiciant: nempe a Leone X Bulla Exsurge, Domine, Luthero vitio datum, « quod citatus a Papa in vocem temerariæ appellationis prorupit ad futurum Concilium, contra Constitutionem Pii II ac Julii II, taliter appellantes hæreticorum pœna plectentes (1). » XVII Kal. Julii, anno 1520. Bullam autem toto orbe christiano receptam esse constat.

Facile respondemus receptam quoad ea quæ ad Lutherum condemnatum pertinerent. Cæterum verba prolata recitative, ut aiunt, non decretive posita, nullam vim addunt Pii II ac Julii II Constitutionibus; atque adeo ut post eas, ita post hanc Leonis X Bullam frequentatas appellationes, etiam a Germanis, atque ab ipso Imperatore, relata superius exempla demonstrant.

Cæterum Lutheri appellatio vere temeraria et cavillatoria fuit, quod, a citatione appellans, in negotio fidei Sedis apostolicæ judicium detrectarit.

Neque eam tantum causam Leo commemorat, cur Lutherus merito condemnetur; subdit enim : « Frustra etiam Concilii auxilium imploravit, qui illi non se credere palam profitetur (2). » Quare impuro sycophantæ, omnia per summam et apertam insaniam molienti, æquum erat nullum patere suffugium; non proinde debitum intercludi præsidium iis qui vere gravati essent.

Nunc qui id genus præsidii renuunt alias vias docent haud leviter incommodas, nempe nullitatis, ut aiunt, quam iniquis sententiis objiciant. At Galli non solent illam probare jurisprudentiam, qua, objecta nullitate, sententia contemnatur. De causis nullitatis coram judice agi volunt, ne sibi quisque judicet; modestius putant, si forte a Pontifice vexatos se sentiunt, Concilium habere judicem, quam nullo judice agere ut libet.

Andreas Duvallius, cum appellationem omnem a Papa illicitam judicet, idque sive sit infra, sive supra Concilium, permittit tamen Principibus ac Rebuspublicis, ad graves injurias depellendas, primum, « non obedire mandatis Pontificis ; imo, si aliter sibi succurrere non possint, strenue prudenterque resistere (3). » An ergo læsos Principes strenue rem gerere

(1) Bull. Leon. X, contra Luth. tom. xiv Conc. col. 396.

(2) Bull. Leon. X, col. 397.

(3) Duv. de Rom. Pont., etc., part. IV, quæst. ult. p. 626, ed. 1614.

quam conciliare judicium exspectare malint, ipsi dijudicent? Nos in his, ut diximus, nostræ quæstionis summam non ponimus, ut quæ ad variabilem forte disciplinam aliqua ex parte pertineant. Certe Ecclesiæ catholicæ ejusque œcumenici Concilii, in rebus generalibus, maxime vero in fidei quæstionibus, gravi contentione orta, supremam et ineluctabilem potestatem, ex omnium seculorum traditione asserimus; et inte res judicatas, post Constantiensia et Basileensia probatissima decreta, referimus.

Varia de Conciliis generalibus novissimi auctoris anonymi vitilitigationes; quæstionem ab eo pessime constitutam: an Concilia inter res incertas numeranda? Quæstiones generales a particularibus, ad Constantiensis Synodi mentem etiam inde ab initio distinctæ.

Qui unius Papæ voluntati sine more modoque permittunt omnia, eo peccare solent : primum, quod argumentationibus malunt agere quam traditionibus; tum eo vel maxime, quod a quæstionis statu procul absint; quæque plana per se et expedita sunt miris involvant modis.

Et quidem in quæstione male constituenda auctorem anonymum, qui diligentissimus videri voluit, ubique multa peccasse jam vidimus. Illud imprimis quod nos ita refellit, quasi infallibilitatem soli Concilio cecumenico tribuamus (1), cum, sine Concilio œcumenico, catholicæ Ecclesiæ valere consensum Gallicana sententia diligentissime expresserit.

Jam de Concilii superiore potestate, ad secundum caput Gallicanæ Declarationis idem auctor hæc scribit: Satis, inquit (2), patet in Declaratione Cleri Gallicani, accipi hinc summum Pontificem sine Concilio, illinc Concilium sine summo Pontifice, cum Declaratio decretis Concilii Constantiensis nitatur, quæ aliam sententiam non admittunt; » quæ omnia falsissima sunt.

Primum enim falsum est a Clero Gallicano ea tantum spectata esse Concilia, quæ sine Papa celebrentur; nec minus falsum est quod decreta Constantiensis Concilii non aliam admittant sententiam, quam eam scilicet de Conciliis sine Papa congregatis primum, quia Concilium Constantiense declarat Papam subesse non modo Constantiensi Concilio, « sed etiam cuicumque generali Concilio legitime congregato (3); non autem supponit omnia futura Concilia sine Papa congreganda esse: non ergo loquimur de Conciliis sine Papa congregatis; tum quia nec ipsum Constantiense Concilium sine Papa congregatum erat, quippe convocatum a Joanne XXIII,qui verus

(1) Anon. de Libert., etc., lib. vii, cap. ix, n. 12.

(2) Id. ibid. lib. v, cap. 1, n. 6.

(3) Conc. Const, sess. v; col. 22.

« PoprzedniaDalej »