Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ante schismatis magni tempus appellationes a Papa ad Concilium, exactæ pecuniæ gratia, frequentatæ ab Anglis, adversus Bonifacium VIII, a Gallis; adversus Joannem XXII, a Franciscanis, nullo pontificio decreto condemnatæ.

Qui appellationes a Papa ad Concilium oppugnant, id asseverant passim, eas fuisse ignotas ante illud luctuosum schisma sub Urbano VI et successoribus; quod est falsissimum. Anno emin 1246, Ecclesia Anglicana maxime catholica, Sedique apostolicæ addictissima, grandi pecunia imperata, adversus Innocentium IV ad Concilii Lugdunensis tutelam se contulit. Post ipsum Concilium, gravata iterum, multa supplicatione recurrit ad Papam. Quo nihil curante, ad Legatos suos hæc scribit : « Cum igitur huic exactioni contradicat Ecclesia Anglicana, per procuratores, ut hanc contradictionem communem Domino Papæ insinuare velitis pro statu Ecclesiæ Anglicanæ, præsentiam Domini nostri Jesu Christi appellantes, et Concilii universalis aliquo tempore per Dei gratiam convocandi. » Testis Matthæus Parisiensis, in Henrico III, ad annum 1246 (1).

Matthæus Vestmonasteriensis ad eumdem annum refert quod Papa graviter succensuerit Anglis, eo quod ausi erant de oppressionibus et injuriis conqueri in Concilio, Lugdunensi scilicet.

At ad annum 1264, sub Urbano IV et Henrico III, idem refert historicus a Cardinale Sabinensi, Legato apostolico, excommunicatos Barones Anglos, urbesque interdictas: «At illi, inquit, sententiam ipsam contra justitiam illatam attendentes, appellarunt ad Papam, ad meliora tempora, vel ad generale Concilium, necnon et supremum Judicem, certis de causis et rationibus commendabilibus: quæ postea appellatio, in Anglia congregato apud Radingam Concilio, recitata est, et ab Episcopis approbata et executa. » Et appellatio ad Papam et ad Concilium generale, ut, si Papa defuisset, Concilii tutela

(1) Matth. Paris. Hist. Angl. in Henr. III, ann. 1246. Vid. Epist. Angl. in Conc. Lugd. I; tom. xi Conc. col. 663 et seq.

superesset; idque, habito Concilio, ab Episcopis approbatum et executioni datum.

Anno 1267, cum Angli a Legato ejusdem Urbani multis exactionibus gravarentur, appellant ad Sedem apostolicam, et etiam ad generale Concilium, vel, si necesse foret, ad summum Judicem. » Hoc refert Matthæus Parisiensis, ad eumdem annum.

De Bonifacii VIII ac Philippi IV Pulchri rebus, per aliam occasionem multa jam diximus.Quæ ad hanc quæstionem spectent hæc sunt.

Bonifacium recordemur adversus supremam Regis auctoritatem ea molitum, quæ universi regni Ordines improbarint. Cum illa contentio ad extremum devenisset, ac Bonifacius, non ipse quidem excommunicaret Regem, sed tamen declararet variis modis in excommunicationem latæ sententiæ incidisse, Rex totius regni cœtum habuit: quo in cœtu prodierunt qui Bonifacium hæresis, impietatis, multorum aliorum criminum accusarent; et Concilium generale, quod de his cognosceret, omni ope procurari peterent (1). Neque vero contendebant hæresim esse notoriam; sed tantum, ea quæ objicerent, se sacro Concilio probaturos. Interim se, qui talia suscepissent, in Concilii tutela adversus Bonifacium esse voluerunt; a futuris gravaminibus ad illud provocarunt. Huic provocationi Rex et universi Ordines assenserunt: Prælati magno numero, ad quos alii postea accesserunt, pollicentur se Regem ae regiam familiam, regnique libertates et jura, contra quemcumque, etiam contra Bonifacium defensuros, salva Sedis apostolicæ reverentia; neque ullis adversus hæc ejus sententiis decretisve adhæsuros. His consensit Universitas Parisiensis, omnes regni Ordines, Capitula, religiosi Conventus, atque adversus omnia, quæ Bonifacius moliretur, Concilii œcumenici protectione se muniunt.

His liquet, non tantum hæresis, sed multorum etiam aliorum criminum causa, Concilium œcumenicum postulatum, atque ad id appellatum, etiam ad regni tuenda jura: non quod jura regia in Synodi potestate ponerent, sed quod ea defensuros, adversus Bonifacii minas, Concilii generalis præsidio tueretur.

Addebant et de Sanctorum Locorum ab Infidelibus occupatorum restitutione; atque, ut omnium animis satisfacerent,

(1) Vid. Hist. du différ. de Bonif. VIII, p. 101 et seq.

[ocr errors]

omnes quas poterant Concilii congregandi causas congerebant. Hæc acta sunt anno fere 1303.

Bonifacius eodem anno, edito diplomate, firmat Regem in excommunicationem incidisse: blasphemiæ imputat imputata sibi crimina; « Concilium sine se non posse convocari » dicit, seque processurum, « non obstante hujus frivolæ appellationis obtentu, quæ ad majorem, vel parem, sive mortalem aliquem non potuit interponi (1). » De appellatione ad Concilium nihil dicit gravius; atque etiam id quod dicit auctoritate est vacuum, cum ea Bulla inter eas sit quas Clementis V jussu erasas vidimus.

Idem Bonifacius Regem ultima sententia proscripturus, quæ tamen prolata non est, propter Pontificis interitum, multas causas excommunicationis obtendit, nihil de appellatione ad futurum Concilium.

Ejus quoque successores Benedictus XI et Clemens V, hujus provocationis gratia, nihil Regi aut Regni Ordinibus, ipsisque adeo Prælatis ac Religiosis succensuerunt.

Joannem XXII adversus appellantes ad oecumenicum Concilium a definitione fidei quam ipse protulerat, nihil decrevisse, suo loco vidimus.

Hæc quidem Constantiense Concilium præcesserunt ; ne quis existimet ab ejus decretis ortum habuisse, sed a prisca omnino traditione manasse, quod Concilium Papa præstare est creditum.

(1) Vid. Hist. dudiffér, de Bonif. viu, p. 160.

CAPUT XXVI.

Appellationes a Papa ad concilium primus omnium condemnavit Petrus de Luna in schismate obduratus : ejus ea de re decretum in Concilio Constantiensi revocatum.

Omnibus igitur conticescentibus, primus omnium mortalium, qui appellationes a Papa expressa sententia condemnavit, Benedictus fuit ille XIII, seu Petrus de Luna, in schismate obstinatus et induratus.

Is, cum ab eo fuisset provocatum, Bullam edidit: Crescit faciliter. Hac non licere declarat a Romano Pontifice appellare, sive etiam provocare; ejusmodi appellationem manifeste esse contra « plenitudinem potestatis ac sacrorum canonum instituta, nec carere suspicione schismatis; » sed adversus eam Bullam iterum provocatum (1).

Post annos aliquot aliam protulit: In dierum successu (2), anno 1407, qua adversus eos « qui a se et Romanis Pontificibus appellare præsumpserint, aut a sua eorumque obedientia recesserint,» excommunicationis sententiam promulgavit. In epistola vero ad Carolum VI data, cui Bullam interserit, hæc queritur (3) : « Quod nonnulli catholicæ veritatis æmuli, qui contra nos et Ecclesiam Romanam rebellionis calcaneum erigere præsumpserant, a nobis, quod est contra canonicas sanctiones, appellationes interponere non verentes, etc. >

Quas in eo schismate ex utraque parte appellationes ediderint ad Concilium, suo loco vidimus, neque hic repetimus. Tacendum illud non est, Bullam In dierum successu a Concilio Constantiensi, sessionibus xxx et XXXVI jam tribus obedientiis congregatis, revocatam fuisse (4): ut nullum stet adhuc decretum pontificium, ac ne quidem in schismate editum, quo eæ appellationes condemnentur.

[blocks in formation]

(4) Conc. Const. sess. xxx et xxxvi; tom. xi, col. 215, 231

Martini V Bulla de non appellando a Papa ad Concilium, quam perperam objecta.

Aiunt a Martino V, stante Concilio Constantiensi, editam ea de re Bullam, quam Joannes Gerson retulerit. Id vehementissime Emmanuel Schelstratus urget. Quidam Galli scriptores, atque ipse etiam Petrus de Marca, confitentur (1); haud profecto id facturi, si rem diligentius considerassent.

Ac primum certum est hujus Bullæ nullam unquam a quoquam, sive Pontifice, sive privato scriptore, historico, theologo, canonista, aut Bullarum collectore, haberi mentionem, præterquam a Gersone in duobus locis ; quos proinde locos, ut sunt apud Gersonem, integros commemorare nos oportet. Et is quidem libellum, Quomodo et an liceat in causa fidei a Papa appellare, sic incipit (2): « Quæritur utrum hæc assertio sit catholica: Nulli fas est a supremo Judice, videlicet apostolica Sede, seu Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in terris, appellare, aut ejus judicium in causis fidei (quæ tanquam majores ad ipsum et Sedem apostolicam deferendæ sunt) declinare. » Tum subdit : « Arguitur quod sic, auctoritate sanctissimi Domini Martini Papæ V, in sua constitutione Ad perpetuam rei memoriam, facta et promulgata in consistorio generali celebrato Constantiæ, v Idus Martii, pontificatus sui anno primo (hoc est 10 Martii 1418), ubi reperitur hæc assertio, sicut dicitur. »

His in Gersonis verbis primum illud occurrit: non ipsum id per se dixisse Gersonem, sed tanquam ab aliquo objectum memorare. Quo loco id observatu dignum, quod est a Gersone positum Ubi reperitur hæc assertio, sicut dicitur; quæ quidem ostendunt Bullam non fuisse publici juris, et ubique vulgatam, de cujus verbis nec Gersoni constitisset.

Cujus autem auctoritatis ea Bulla visa sit, quæ postea secuta sunt Concilii Constantiensis acta indicabunt, cum in sessione XLV et ultima ejus Concilii, die 22 Aprilis, altero mense, postquam ea Bulla in publico consistorio lecta et promulgata

(1) Pet. de Marc. de Concord., etc., lib. 1v, cap. xvii, n. 6. (2) Gers. Libell. Quomodo et an liceat, etc., tom. 1, p. 503.

« PoprzedniaDalej »