Obrazy na stronie
PDF
ePub

sollicitari oporteat; sed tantum ea quibus universalis Ecclesia conturbetur.

His facile solvuntur omnia quæ, ex Nicolao I aliisque summis Pontificibus, apud Gratianum decreta referuntur, de Sedis apostolicæ judiciis non retractandis. Hæc qui ad vivum persecuerit,agi comperiet de quotidianis,quæ per provincias occur. runt, negotiis, non de iis quæ ad Synodos cecumenicas extraor dinarie perferuntur.

Summa est: his decretis caveri hæc duo: alterum, ne ordinaria consuetaque negotia, post Sedis apostolicæ judicium, ad ulteriora judicia referantur; alterum, ne in causis etiam maximis retractentur ea quæ, in conciliaribus statutis exequendis, hæc Sedes egerit, aut quæ universali firmaque consensione recepta jam fuerint.

Appellationes a Papa ad Concilium: quo sensu improbari possint: Petrus de Marca appellationes eas a vetere disciplina alienas non satis caute dixit: varii appellationis effectus; instaurata cognitio, prolata sententiæ suspensa executio : tutela et præsidium in Ecclesiæ catholicæ auctoritate adversus papalem etiam sententiam, in certis quidem causis res est antiquissima.

Nunc dicendum aliquid de appellationibus a Papa ad Concilium, quanquam id ad causam nostram non pertineat. Id enim Parisienses tuendum susceperunt, quod in Constantiensi Concilio sessionibus Iv et v continetur, quo loco de his appellationibus nihil actum constituitur: Concilium in certis et generalibus causis potestate præstare.

Atqui illa superior potestas non necessario se exerit per proprie dictam appellationem ad universale Concilium, sed multis aliis modis. Id nobis sufficit, certas causas esse quibus Concilii œcu menici necessaria sit auctoritas; illud semel congregatum ejusmodi esse, ut etiam Papam parere oporteat.

Cæterum, appellationes, si stricto forensique usu dicimus, ut sit perpetuum sive ordinarium tribunal erectum ad quod provocetur, atque illud omnino sejunctum ab eo tribunali a quo provocatur; sane appellatio a Papa ad generale Concilium non eo significatu constat : primum, ideo quod generalis Synodus extraordinarie tantum atque ex causa convocetur ; deinde, quod ipsum etiam complectatur Papam, et quidem tanquam caput; denique, quod certum sit, non nisi summa necessitate ac renuente Papa, Concilium absque eo convocari posse, soleantque fieri appellationes eæ ad Papam simul atque Concilium. Quare, stricte loquendo, papalis sententiæ in Concilio facta retractatio, revisioni, sive instauratæ cognitioni, proprior esse videatur.

Interim habet aliquid ex appellatione; cum, ipsa convocatione Concilii generalis, papalis sententiæ executio pendeat, in eoque solvi possit; nec nisi approbata robur obtineat, ut acta Ephesina et Chalcedonensia aliaque docuerunt. Quin, ipsa petitione et exspectatione Concilii generalis, Auxilius a Papa depositus, in suo ordine stare se tutum arbitratus, a nemine Catholico, quod sciam, hujus rei gratia reprehensus est.

Hoc eone contigerit quod papale decretum præter canones ac nullum haberetur, nihil nostra : cum id tantum velimus, certis in causis, sola invocatione Concilii generalis, suspendi posse papalem sententiam.

Ac si quidem contenderint pendere ipso jure propter nullitatem, ut vocant, sententiæ, hoc nobis sufficit: eum, qui hoc jure agat, interim in Synodi, hoc est, in Ecclesiæ catholicæ tutela et præsidio esse; quod nemo negaverit.

Cum ergo appellationes a Papa ad Concilium malo intellectu celebrari possint, hoc intellectu putamus tot gravissimis pœnis a posterioribus Romanis Pontificibus Pio II et Julio II fuisse vetitas.

Quod autem vir illustrissimus Petrus de Marca appellationes a Papa ad Concilium a vetere disciplina alienas esse censuit (1) quoad aliquos appellationis effectus, concedimus; quoad omnes, ne ipse quidem dixerit.

Namque ipse profitetur generalibus Conciliis, post Papæ sententiam, imperatoria auctoritate convocatis, quæsitum in eis extraordinarium remedium : quo vel uno constat in Ecclesia catholica adversus papale judicium tutelam aliquam fuisse. An ergo sublata est ea, posteaquam Imperator Concilia convocare desiit? An adversus papalem potestatem nullum jam præsidium, mutataque Ecclesiæ constitutio est, tanquam ab imperatoria potestate penderet? Absit. ld ergo volumus cum Christus ita constituerit Ecclesiam, ut summis in rebus summa et indeclinabilis auctoritas penes ipsam totam sit, aliquid in ipso jure præsidii esse debere; quo nemini fraudi sit, certis quidem in rebus, Ecclesiæ catholicæ exspectare sententiam. Eam vero tutelam, illud præsidium majores nostri in appellatione posuerunt. Novum sit fortasse vocabulum; ipsa res antiquissima, et cum ipsius Ecclesiæ constitutione conjuncta est.

(1) Petr. de Marc. de Concord. Sacerd. et Imp. lib. iv, cap. xvii, n. 1.

Sanctus Gelasius non eo sensu appellationes a Papa vetuit, quo sunt postea in Ecclesia frequentatæ.

Appellationes eo sensu explicatas nec ipse Gelasius vetuerit, qui ubique confitetur vim ipsam irretractabilem cum universali consensione esse conjunctam.

Ac revera diligentius rem inspicienti patebit, dicta Gelasii nihil ad appellationes eas pertinere quas diximus (1). Nempe ille commemorat multiplicis generis apostolicum judicium alterum provisorium, quale erat a Leone latum in Flaviani causa; alterum decretorium, idque rursus duplicis generis: alterum in absolvendo, quale in Athanasii causa dictum erat a Julio Papa; alterum in condemnando, quale est adversus Acacium.

His causis negat Gelasius appellari posse. Recte : primum enim a provisorio judicio appellari non solet. Ecce enim Flavianum in Ephesino latrocinio a Dioscoro condemnatum atque appellantem Leo decernit in communione permanere interim, quoad Synodus universalis causam cognoverit.Id jure suo poterat, neque erat appellationi locus.

Idem dixerim in decretorio judicio, quo Athanasius, sive quis alius, ab inferiore judice damnatus, absolvitur. Appellatio enim in rei auxilium comparata, reo absoluto, vacat. Neque appellatio, quam a minima vocant, nostris jam moribus introducta, publici actoris nomine, in ecclesiasticis judiciis unquam invenitur.

Jam in eo judicio, quo ab apostolica Sede damnatur Acacius, frustra ille Synodum ecumenicam invocasset. Quippe Romanus Pontifex nihil hic aliud fecerat, quam ut Synodi Chalcedonensis exequeretur sententiam. Id cum assidue inculcet Gelasius, merito profecto negat appellari posse ab iis judiciis quibus Romanus Pontifex communis decreti suscipit executionem.

Hæc ego sat scio placitura iis qui et ante dicta perpenderint, et cum Gelasianis ista contulerint. Neque vero illa

(1) Vid. Gelas. Ep. iv et xm, loc. cit. cap. xxu.

verba, nusquam, nunquam, et si qua sunt alia, unquam efficient ut a proposito argumento Gelasii dicta penitus avellantur, traducanturque ad eos casus quos neque oratione complecti, neque animo providere Gelasius potuerit. Insolita enim et extraordinaria remediis egent extraordinariis. Jam ergo videamus, circa ejusmodi appellationes, quid in anteriorum seculorum gestis habeamus.

NOTE.

« Un des plus savants protestants qui aient écrit dans notre siècle (Mosheim), a fait une dissertation pour établir que l'appel du Pape au futur concile détruit l'unité visible. D'autre part, Fleury nous dit, en faisant l'énumération des libertés de son Eglise Nous croyons qu'il est permis d'appeler du Pape au futur concile, nonobstant les bulles de Pie II et de Jules II, qui le défendent. C'est un étrange spectacle, il faut l'avouer, que celui de ces docteurs gallicans, conduits par des exagérations nationales à l'humiliation de se voir enfin réfutés par des théologiens protestants. » (De Maistre, du Pape, liv. Ier, chap. Ier).

« Le premier appel au futur concile est celui qui fut émis par Taddée au nom de Frédéric II, en 1245. On dit qu'il y a du doute sur cet appel, parce qu'il fut fait au Pape et au concile plus général. On veut que le premier appel incontestable soit celui de Duplessis, émis le 13 juin 1303; mais celui-ci est semblable à l'autre, et montre un embarras excessif. Il est fait au concile et au Saint-Siége apostolique, et à celui et à ceux à qui et auxquels il peut et doit être le mieux porté de droit. Dans les quatre-vingts ans qui suivent, on trouve huit appels dont les formules sont: Au Saint-Siége, au sacré collége, au Pape futur, au Pape mieux informé, au concile, au tribunal de Dieu, à la très-sainte Trinité, à Jésus-Christ enfin. (Ibid.)

« PoprzedniaDalej »