Obrazy na stronie
PDF
ePub

rebus ecclesiasticis pertinere (1); » penes Synodum esse judicium; ac si a causæ cognitione abstinere vellent, paci certe Urbis consulerent: id unum imperabat.

At episcopi in Synodo 1II sæpe testati sunt causam divino committendam esse judicio, vel maxime propter Sedis apostolicæ dignitatem; et cum sancto Pontifici rerum ablatarum restitutio negaretur, cumque sponte judicio se sistentem adversarii pene ad necem cecidissent, Episcopi Romam convocati eo magis in proposito perstiterunt. Itaque, in Synodo V, ipsos accusatores Symmachi damnant, ejus causam divino reservant arbitrio (2).

Interim Ennodius Diaconus, Synodi auctoritate ac jussu, Apologiam Symmachi edidit, in qua hæc erant scripta: «Aliorum forte hominum causas Deus voluerit per homines terminare; Sedis istius Præsulem suo sine quæstione reservavit arbitrio. Voluit beati Petri Apostoli successores Cœlo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam (3). » Quem librum Synodus, quæ fieri jusserat, una cum Symmacho Papa, synodali et apostolica auctoritate firmavit, ac robur decreti apostolici obtinere voluit (4).

Hæc igitur ad facta particularia, eaque obscura, et ad particularis Synodi auctoritatem spectant. An proinde ad facta notoria totique Ecclesiæ noxia, et ad Concilii œcumenici auctoritatem trahi possint, lector dijudicet.

Certe sancta Synodus, cum ei Theodoricus eorum criminum judicium delegaret, respondit (5): « Ipsum qui dicebatur impetitus debuisse Synodum convocare, quia ejus sedi primum Petri Apostoli meritum et principatus; deinde, secuta jussionem Domini, Conciliorum venerandorum auctoritas singularem in Ecclesiis tradidit potestatem; nec antedictæ sedis Antistitem minorum subjacuisse judicio, IN PROPOSITIONE SIMILI facile forma aliqua testaretur. » En ut clare se redigant ad propositionem similem; atque id per se intelligendum esset, etiam si ipsi tacuissent.

Quin etiam Papa Symmachus, Synodo probante, sic infert:

(1) Syn. Rom. III, sup syman. tom IV. col. 1324.

(2) Conc. V Rom. ibid. col. 1364 et seq.

(3) Lib. Apol. Ennod. pro IV Synod. Rom. ibid. col. 1352.

(4) Conc. V, ibid. col. 1364.

(5) Conc. III, ibid. col. 1323.

(1): « Est enim a multis prædecessoribus nostris synodaliter decretum atque firmatum, ut oves, quæ Pastori suo commissæ fuerint, eum nec reprehendere, NISI A RECTA FIDE EXORBITAVERIT, præsumant; nec ullatenus pro quacumque re alia, NISI PRO SUA INJUSTITIA, accusare audeant. » En quam gravem ac patentem decreto suo, atque Ennodii dictis, exceptionem adhibeant.

Cæterum hæc de Romana ac particularibus Synodis dicta nihil ad nos, quibus propositum est de Conciliis œcumenicis agere. Ejusdem generis est id quod a Carolo Magno ac majoribus nostris factum in causa Leonis III, neque his lectorem distineri placet. Sit ergo profecto, nobis etiam auctoribus, Romani Pontificis sacrosancta majestas, nulla eam Synodus particularis judicare audeat ; ac ne quidem œcumenica, nisi propter eas causas quas in Concilio Constantiensi memoratas sæpe retulimus.

(1) Conc. V, col. 1365.

Persona Pontificis quatenus ab œcumenicis Conciliis judicari non possit: Photii gesta Nicolaum Papam excommunicantis: Concilii octavi canon XIII.

Jam de ipsis Conciliis cecumenicis. Concilium octavum, canone XIII, id egit quod diligentissime considerari oporteat. Sed prius ejus canonis occasio referenda est.

Photius, coacto conciliabulo, Nicolao Papæ anathema dicere ausus est. Id conciliabulum a Romana Synodo sub Adriano II reprobatur; ac Photius Dioscori imitator, eo quo Dioscorus, anathemate percellitur. Quæ sententia Synodi œcumenicæ octavæ canone XIII confirmatur (1). Qua occasione compressis Synodorum particularium ausibus, de Synodo quoque œcumenica in hæc verba decernitur (2): « Si qua vero œcumenica Synodo collecta de Romana etiam Ecclesia controversia exstiterit, licebit cum decente reverentia de proposita quæstione veneranter sciscitari, responsumque admittere; non tamen impudenter contra senioris Romæ Pontifices sententiam dicere. Hæc eo pertinent ne Synodo quidem œcumenicæ licuerit sententiam dicere iis casibus quibus Photius dixerat : nempe adversus Romanum Pontificem, apostolicum officium exequentem; aut si qua peculiaria adversus eum crimina et jurgia sererentur, aut si forte moverentur aliquæ peculiares quæstiones, qualis tum erat controversia de Bulgarorum parœciis, quas Ecclesia Constantinopolitana adversus Romanam sibi vindicabat. Hæc igitur amice ac reverenter tractari placebat Patribus, neque, horum aut similium casuum vulgarium causa, lacessi pontificiam majestatem, pacemque Ecclesiæ perturbari: quod esset revera impudentissimum. Nec ideo Synodo œcumenica silentium imponunt, si forte inciderent ejusmodi causæ quæ Patres sextæ Synodi adversus Honorium concitarunt, aut eæ quæ a Concilio Constantiensi memorantur Scitum enim illud est : generalibus legibus non comprehendi casus extraordinarios, eosve actus quos in re improvisa ipsa necessitas expresserit. Atque hæc de primo sensu hujus sententiæ: Prima sedes a nemine judicatur; quatenus nimirum ad personam Pontificis pertinere potest.

(1) Conc. Rom. sub Adr. Il, cap. 1, int. act, Conc. VIII, act. vi; tom. vii, col. 1347. Vid. etiam Metroph. Epist. ibid. col. 1588.

(2) Ibid. act. x, can. xii; col. 1575

CAPUT XXII.

De sententiis Romanorum Pontificum non retractandis; ea dere relati canones, eorumque vis: Gelasii Papæ loci.

Ad secundum sensum ejus dicti pergimus: Prima Sedes non judicatur a quoquam : quo significari videtur, ne ejus sententia retractari possit. Ad hæc igitur spectant hæc Bonifacii I ad Rufum Thessalonicensem, a Bonifacio II in Concilio Romano repetita : « Nunquam licuit de eo rursus, quod semel statutum est ab apostolica Sede, tractari (1). » Quæ si ad quoscumque casus, et ad Concilia etiam generalia protendantur, nempe Synodi œcumenica III, IV, VI, VII, VIII, a quibus Romanorum Pontificum decretales atque judicia retractari constat, illicita perpetrarint. Eodem spectat illud ejusdem Bonifacii a Nicolao I, sub Innocentii nomine recitatum : « Nemo unquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractari, manus obvias audacter intulit; nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari (2). › Quæ ipso tenore sermonis ostendunt, de privatis agi, non profecto de totius Ecclesiæ catholicæ judiciis.

Unde illud passim in ejusmodi decretis frequentatum : ut a nemine, ut a nullo, ut non a quoquam, Sedis apostolicæ judicia retractentur. Neque vero deerant quibusque temporibus sui Dioscori, sui Photii, aliique contumaces, adversus quos Sedis apostolicæ auctoritatem inculcari oportebat.

Talis erat sub Gelasio Acacius Constantinopolitanus, Sedi apostolicæ Chalcedonensia decreta exequenti obluctatus. Hujus ut contumaciam frangeret Gelasius, de Sedis apostolicæ potestate hæc vera et fortia memorabat : « Quod de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de hujus liceat judicare judicio (3). » Atque alibi : « Illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam præceperunt judicio judicari (4). » Quæ si ad Concilia etiam œcu

(1) Ep. Bonif. I ad Ruf. Thess. in sess. Conc. Rom. III, sub Bonif. II; tom. iv Conc. col. 1705. Vid. Coll. Holst. part. I.

(2) Nicol. I Ep. vii, ad Mich. Imp. tom. viii Conc. col. 319. Vid. Deer. Grat. caus. ix, quæst. 111, cap. x: Patet.

(3) Gelas. Ep. xi, ad Ep. Dard. tom. iv Conc. col. 1203.

(4) Id. Ep. iv, ad Faust. ibid. col, 1169.

menica et omnes causas indiscriminatim extendantur, falsa sunt nimium. Neque tantus Pontifex ignorabat antecessorum suorum, Cœlestini Leonisque, sententias in Ephesina et Chalcedonensi Synodis retractatas, deque iis canonice judicatum. Idem in posterioribus cecumenicis Conciliis factitatum acta docuerunt. Quin ipse Gelasius ejusque antecessores ac successores ea tantum habent pro irretractabilibus, quæ universali sunt consensu constituta. Quos locos alibi relatos qui cum his conferet, profecto comperiet hæc irretractabilia et incommutabilia Sedis apostolicæ judicata ex Gelasio esse ea quæ conciliaria decreta exequendo protulerit, quæque adeo totius Orbis consensione nitantur. Cum vero Gelasius Sedi apostolicæ facultatem attribuit de omni Ecclesia judicandi, sive, quod idem est, de tota Ecclesia: omnem ac totam in Synodis congregatam nequidem cogitabat; sed, et quod sæpe diximus, quod Synodus Constantiensis, Martino V approbante atque exscribente, exposuit omnem per partes: ut scilicet ab ejus judicio nulla pars Orbis immunem se putaret. Id vel hæc Gelasii subjuncta verba declarant siquidem << ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt (1): » quod erat, omnem per partes, non omnem collectim judicare. Quod autem Gelasius subdit : « ut ab ea nemo sit appellare permissus, ab ipsa nunquam prorsus appellari debeat (2), » peculiarem quæstionem de appellationibus tangit, de qua mox dicturi sumus. Interim constat esse multa Sedis apostolicæ decreta quæ in Synodis œcumenicis retractata fuerint, neque ad eas causas pertinere Gelasii dicta, cum negat a quoquam de Sedis apostolicæ judiciis judicatum.

Neque vero quisquam existimet a se satis intelligi has Gelasii sententias, si eas accipit a causa, propter quam dicebantur, avulsas. Nempe his Acacius petebatur, quem Chalcedonensis Synodi contemptorem Gelasius, apostolici officii potestate, Synodorum et canonum executor, merito condemnabat. Quæ sane executio decreti synodalis si ulla provocatione aut tergiversatione suspendi posset, pessum irent omnia, nec tantum pontificia, sed etiam conciliaris auctoritas labefactaretur.

Neque vero contendimus omnia Sedis apostolicæ quacumque de re decreta, in Synodis cecumenicis retractanda; ne, in quibuscumque privatis etiam negotiis, christianum orbem

(1) Gelas. in Ep. ad Episc. Dard. xi. (2) Ibid. et Ep. iv, ad Faust. loc. cit.

« PoprzedniaDalej »