Obrazy na stronie
PDF
ePub

editus; ut solet esse clarior, ubi controversiæ maxime viguerunt. Bullas interim toto orbe catholico receptas esse constat, ut nullus omnino sit dubitationi locus quin istud hæreticum dogma æterno judicio condemnetur.

Jam quod Episcopi Gallicani episcopalis juris esse profitentur, ut, cum res tulerit, ipsi adunati de quæstionibus fidei primam ferant sententiam, ex antiqua item traditione depromptum est (1). Ita enim Antiochenæ, Constantinopolitanæ, Africanæ Synodi, de Pauli Samosateni. Eutychetis, Pelagii ac Cœlestii hæresi judicarunt; multaque alia hujus rei exempla memorantur, quæ Sedes etiam apostolica comprobavit. Illud insigne est, quod a Synodo Capuensi gestum est sub eodem beato Papa Siricio, cujus adversus Jovinianum decreta retulimus.

Ea Synodus paulo ante decretum illud, ut videtur, duabus de causis celebrata est: primo, ad finiendam Ecclesiæ Antiochenæ veterem discordiam, cum Evagrius et Flavianus de episcopatu contenderent; secundo, ut de Bonoso Episcopo ferretur judicium, qui adversus beatæ Mariæ virginitatem blasphemare ausus fuerat.

Cum neque Flavianus, neque, ut videtur, Bonosus Synodo Capuensi se sisterent; illius causa, Theophilo Alexandrino atque Ægyptiis Episcopis ; hujus, Anysio Thessalonicensi ejusque Synodo delegatur.

Hæc quidem decreta erant, salva Sedis apostolicæ auctori tate; unde beatus Ambrosius ad Theophilum, Synodi Capuensis nomine, hæc scribit : « Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum, Romanæ Sacerdotem Ecclesiæ, quoniam præsumimus ea te judicaturum, quæ etiam illi displicere nequeant (2). » Subdit pacem futuram; « cum id, inquit, gestum esse cognoverimus quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit. »

Neque est ambiguum quin Anysio Macedonibusque, quibus præerat, Episcopis, eadem lex dicta sit; cum constet eam provinciam Sedi apostolicæ peculiari jure fuisse subditam. Quo etiam factum est, cum quædam causæ pars indecisa penderet, ut beati Siricii Papæ sententiam exquirerent. At sanctus Pontifex sic rescripsit (3): Accepi litteras vestras de Bonoso

(1) Vid. Relat. p. 8 et 40.

«

(2) Ambr. Ep. LXVI, alias LXXVII, n. 7; tom. 11, col. 1007, 1008.

(3) Ep. Siric. int. Ambr. post Ep. LV, alias post LXXIX; ibid. col. 1008; et tom. 11 Conc. col. 1033.

Episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis: sed cum ejusmodi fuerit Concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et præcipue Macedones, qui cum Episcopo Thessalonicensi de ejus factis cognoscerent, advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam, si integra esset hodie Synodus, recte de his quæ comprehendit vestrorum scriptorum series decerneremus. Vestrum est igitur, quia hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus; nec refugiendi, nec elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare. Vicem enim Synodi recepistis, quos ad examinandum Synodus delegit. » Ac paulo post : « Vos enim totius, ut scripsimus, Synodi vice decernitis; nos quasi ex Synodi auctoritate judicare non convenit. » Hæc deinde subjungit: « Sane negare non possumus de Mariæ filiis jure reprehensum, meritoque vestram Sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. » Quam causam multis ac præclare egit.

Hanc egregiam epistolam inter beati Ambrosii epistolas sub ejusdem Ambrosii nomine legebamus: sed ipsa verborum series, atque ibidem facta Ambrosii mentio repugnabat. Eam vir doctissimus et candidissimus Lucas Holstenius (1), Bibliothecæ Vaticanæ Præfectus, ex veteribus archivis sancto Siricio restituit.

Jam ex ea epistola hæc habemus: primum, causam fidei Anysio ejusque Coepiscopis a Capuana Synodo delegatam, atque ab iis judicatam fuisse; neque tantum judicatum Bonosum beatæ Mariæ virginitati detraxisse, sed etiam eam blasphemam esse sententiam: quod judicium sanctus Siricius comprobavit. Hoc primum. Tum illud, beatum Pontificem etiam Macedonum Episcoporum, id deferente Concilio, nullam judicii partem delibare voluisse, sed rem integram reliquisse iis quibus Capuensis Synodus demandasset.

Et magna quidem erat, cujus auctoritati sanctus Siricius detulit, Capuensis Synodus, non tamen oecumenica. Verum Romani Pontifices, ecclesiastici ordinis atque æqui juris observantissimi, non ea attingebant quæ a particularibus etiam Synodis decernerentur, nisi postquam ad eos canonico ordine devenissent.

(1) Holst. Collect. part. I.

Hinc illud: « Vestrum est judicium ferre de omnibus; >> et: Nobis judicandi forma competere non potest; » et « Vos potius Synodi vice decernitis, nos quasi ex Synodi auctoritate judicare non convenit. » Et quidem satis indicat neque id se detracturum fuisse, si res integræ essent; sed, post Capuensis Concilii judicium, eo modo atque ordine procedi oportere, quo sacrum sacrum Concilium judicasset. Tanta erat modestia, tam æquo jure omnia disceptabant; neque interim, cum res ac locus exposceret, suæ potestatis obliti, sed vim Ecclesiæ in canonico ordine reponebant.

Ergo in Janseniano negotio Episcopi Gallicani, ex antiquo more ac jure, hæc duo sibi merito vindicarunt: et ut episcopale sit in causis fidei primam ferre sententiam, et ut Episcopi Sedis apostolicæ ad se perlata judicia, ipsi dato judicio, recipiant, interpretentur, exequantur; neque ulla in re ab antiqua traditione ac Patrum sententia deflexerunt.

NOTE.

§ Ier L'édition de Luxembourg oublie le mot excommunicavimus; puis, au lieu de scitote fuisse sententiam, elle écrit: sequuta fuit sententia.

Dictum illud: Prima Sedes non judicatur a quoquam, cujus virtutis sit; duplex ejus sensus, alter de persona Papæ, alter de sententia ab eo dicta: de particularibus Synodis intelligendum: Sinuessana Synodus: Romana Concilia sub Symmacho Papa.

Nunc exponendum superest quomodo cum doctrina Gallicana consentiat illud a prima antiquitate depromptum : Prima Sedes non judicatur a quoquam; vel quidquid dictum est in eam sententiam.

Id duplici modo potest intelligi: alter, ut persona Pontificis eam sedem tenentis a nemine judicetur; alter, ut lata ab ea sententia a nemine retractetur.

Primo itaque sensu, sic legimus in Sinuessano illo suspectissimo Concilio ab Episcopis ad Marcellinum Papam dictum, cum in Diocletiani persecutione thurificasset: Tu eris judex; ex te enim damnaberis, et ex te justificaberis : tu enim judex, tu reus (1). » Et iterum; Juste ore suo condemnatus est. » Ac postea : « Nemo, enim unquam judicavit Pontificem, nec Præsul sacerdotem suum; quoniam prima Sedes non judicatur a quoquam (2). ►

Quæ utcumque se habent, nihil ad rem. Quæstio enim superest, an hac voce, a quoquam, intelligenda veniat tota Ecclesia catholica, sive Concilium oecumenicum eam repræsentans. Ac si cum Baronio et Binio vel maxime volumus hanc admissam Synodum, jam illud constabit coactam Synodum absque Romano Pontifice; citatumque eum qui responderet, ac negantem convictum esse, adductis testibus, et ad confessionem adactum, et graviter reprehensum, ultima tantum sententia ipsi reservata.

Hæc enim omnia fieri potuisse legitimo ordine, in fidei violatæ causa, Canonistæ omnes, etiam Ultramontani, facile consentiunt, atque ex his actis probant. Alii ad alia extendunt, atque ultimam tantum excipiunt sententiam.

Verum sententiam hanc si dare non potuit privata Synodus,

(1) Conc. Sinuess. tom. 1 Conc. col. 940.

(2) Ibid. col. 943.

et in facto particulari, eoque obscuro; quod nec nisi adductis infinitis testibus probaretur, et adversus Pontificem statim pœnitentem: non profecto sequitur ut, in re notoria et quæ totam spectet Ecclesiam, et adversus contumacem totique Ecclesiæ perniciosum Pontificem, nihil fieri possit.

Sed omittamus suspectissimam Synodum, cujus nec acta sunt integra, totaque actio, ipseque adeo locus, non cuiquam unquam notus.

Atque ut ad certiora veniamus, primum occurrit illud ex Concilio Chalcedonensi (1) damnatum Dioscorum Alexandrinum, qui Leoni Papæ ausus sit anathema dicere, quod nunquam factum est, ut in ea Synodo legimus.

Verum et hoc nihil ad rem certum enim a Dioscoro id in particulari sua Synodo factum, ut ex historiis constat, et Baronius confitetur (2).

Graviora forte sunt, ac propius rem, quæ in Conciliis Romanis sub sancto Symmacho gesta sunt, ad annum Christi circiter 501.

Clerici quidam, ac multi de plebe, Symmachum multorum scelerum postulabant, atque ab eo per schisma recesserant; quin etiam rebus suis spoliaverant, et tanquam vacante Sede visitatorem induxerant. Ingens turba in Urbe consecuta erat. Theodoricus Rex, civitatis suæ paci consulens, Synodum ex diversis provinciis, nempe Liguria, Emilia ac Venetiarum congregat, « ut, de iis quæ venerabili Papæ Symmacho ab adversariis dicerentur impingi, judicaret legitime (3). » Hæc ex Synodo III constant.

Quænam illa scelera Symmacho imputata essent, necdum scimus, nullaque est historia, nullis gestis proditum ; adeo obscura res erat. Id tantum in gestis legimus: dixisse Regem, << plura ad se de Papæ Symmachi actibus horrenda fuisse perlata (4). Denique ab accusatoribus servi ad testimonium poscebantur, quod, cum etiam legibus interdictum esset, facile demonstrabat quam eos idoneæ probationes deficerent.

Ipse Rex testabatur : « Nihil ad se præter reverentiam de

(1) Conc. Chalc. act. 1; tom, iv Conc. col. 95; act ш, pass.

(2) Vid. Conc. Rom. III, sub Leon. tom. 1, col. 1475. Conc. Chalc. act. ; et Bar. tom. vi, anu. 449,

p. 112.

(3) Vid. Syn. Rom. III, sub Symm. tom. iv, col. 1323; et Vid. Symm. per Anast. ibid. col. 1286 et seq.

(4) Syn. Rom. ibid.

« PoprzedniaDalej »