Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse quod pia fiducia præsumimus, aliud quod certa fide credimus. Cum Episcopi ac Synodi particulares de fide judicant, hos vera judicasse pia fiducia suadet; succurrit enim illud: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (1); meritoque præsumitur, tanto præsidio fultos, officio non defuturos, neque aberraturos ab antiqua Ecclesiarum suarum traditione, cujus custodes sunt. Jam si ad Romanum Antistitem quæstio devolvitur : atque is Ecclesiarum omnium communione vigens, ad quem proinde omnia referuntur, promit judicium ex illa Petri Sede quæ est ædificata in generationem et generationem, ubi stabiliendæ fidei tanta constantia, et adversus hæreses atque novitates tanta cautela esse solet; multo magis præsumitur judicium ex Petri æquitate ac prædicatione, et communi Ecclesiarum traditione, esse depromptum. Cum vero Ecclesia catholica ipsa decernit, aut ipsa consentit, non præsumptio. sed res ipsa; nec jam pia illa fiducia, sed λnpoçogía, quam Paulus appellat, ac plenæ fidei certitudo.

(1) Matth. xvm. 20.

CAPUT XVI.

De sancto Thoma et sancto Bonaventura Facultatis Parisiensis Doctoribus, quid Gerson senserit: utriusque ac præsertim Angelici Doctoris sententia explicatur.

Quanquam Theologi graves, postquam exploratam habent Patrum sententiam, non multum commoveri solent novellis Scholasticorum opinionibus; nostra tamen postulat erga sanctum Thomam ac sanctum Bonaventuram, scholæ Parisiensis decora, reverentia singularis, ne illos silentio prætermittamus.

Et quidem Joannes Gerson, Sermone Constantiæ dicto, festo die sancti Antonii, in hæc verba: Nuptiæ factæ sunt in Cana Galileæ (1); posteaquam retulit illud sessionis v Constantiensis, de conciliari potestate, decretum : « Huic, inquit (2), veritati fundatæ supra petram sacræ Scripturæ quisquis a proposito detrahit, cadit in hæresim jam damnatam, quam nullus unquam Theologus maxime Pariensis et sanctus asseruit. Vidi nuper sanctum Thomam et Bonaventuram dantes supremam et plenam summo Pontifici potestatem ecclesiasticam. Recte, procul dubio; sed hoc faciunt in comparatione ad fideles singulos et particulares Ecclesias. Hæc Gerson; neque revera quidquam aliud apud sanctos illos doctores legimus.

Certe sanctus Thomas alicubi docet, « ad Romanum Pontificem a Synodo appellari, quæ omnia patent ex gestis Chalcedonensis Synodi. » Quo uno satis constat sanctum Doctorem locutum generatim de Synodis, abstrahendo ab universali vel particulari Synodo. In actis enim Chalcedonensibus videmus appellatum a particulari Flaviani Constantinopolitani Synodo, ad sanctum Leonem; a Synodo universali appellatum fuisse non videmus. Jam de pontificia infallibilitate, quem unum quæstionum fontem vidimus, apud Bonaventuram quidem nihil invenio, qua eam Romano Pontifici asserat. Imo vero tractans promissionem illam, qua pontificia infallibilitas vel maxime stare videatur : Rogavi

(1) Joan. 11. 1.

(2) Gers. Serm. in festo S. Anton. tom. 11, p. 355.

pro te, etc., Bonaventura sic exponit, ut ad fidem Ecclesiæ catholicæ referat (1).

Sanctum vero Thomam audimus: « Universalis Ecclesiæ fides non potest deficere, Domino dicente, Rogavi pro te, ut, etc. (2). »

Huic interpretationi reliqua sancti Doctoris, in 2. 2. de fide tractantis, doctrina congruit; nam quæstione 1, articulo IX, sic habet (3): Sed contra est, quod Ecclesia universalis non potest errare, quia a Spiritu sancto gubernatur, qui est Spiritus veritatis; hoc enim promisit Dominus discipulis, Joan. XVI, dicens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (4).

Eodem articulo, ad tertium, exponens cur in Symbolo ita dicatur, Credo in Deum, quod ad fidem formatam, id est cum caritate conjunctam, pertinet, ait (5), « quod confessio fidei traditur in Symbolo quasi ex persona totius Ecclesiæ, quæ per fidem unitur. Fides autem Ecclesiæ est fides formata: talis enim fides invenitur in omnibus illis qui sunt numero et merito de Ecclesia. » Quare illud: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, fidei formatæ est. Talis enim fides Petro promittitur, et merito refertur ad universalem Ecclesiam, cui semper inesse constat fidem, eamque formatam.

[ocr errors]

Quod autem idem Doctor, articulo sequente, concludit: Quod ad summum Pontificem pertineat fidei Symbolum ordinare (6), >> ita est intelligendum, ut ad ipsum præcipue, ut sine ipso ad nullum, denique ut ad ipsum ut publicam personam, hoc est, « utentem Concilio, et requirentem adjutorium universalis Ecclesiæ; » quemadmodum Antoninus Thomæ discipulus exponebat (7).

Unde sanctus Doctor, eodem articulo x, sic habet (8) : « Sed contra est, quod editio Symboli facta est in Synodo generali; sed ejusmodi Synodus auctoritate solius summi Pontificis potest congregari, ut habetur in Decr. dist. XVII.

(1) Bonav. Exp. in Ev. Luc. cap. xxш; tom. 11. (2) Vid. Comm. S. Thom. in Evang. Luc.

(3) S. Thom. 2. 2. quæst. 1, art. 1x: Sed contra. (4) Joan. xvi. 13.

(5) S. Thom ibid. ad tertium.

(6) Id. ibid. art. x in corpore.

(7) Anton. Sum theol. part. III, § iv, p. 418, verso. (8) S. Thom. loc. cit. Sed contra.

Ergo editio Symboli ad auctoritatem summi Pontificis pertinet;» summi certe Pontificis, « utentis Concilio, et requirentis adjutorium universalis Ecclesiæ. >

Et ibidem, ad secundum, respondens ad illud Synodi Ephesinæ interdictum, quod aliam fidem præter Nicænam nulli proferre liceat, sic ait : « Ad secundum dicendum, quod prohibitio et sententia Synodi se extendit ad privatas personas, quarum non est determinare de fide. Non enim per ejusmodi sententiam Synodi generalis ablata est potestas sequenti Synodo novam editionem Symboli facere; non quidem aliam fidem continentem, sed eamdem magis expositam : sic enim quælibet Synodus observavit ut sequens Synodus aliquid exponeret supra id quod præcedens Synodus exposuerat, propter necessitatem alicujus hæresis insurgentis. Unde pertinet ad summum Pontificem, cujus auctoritate Synodus congregatur et ejus sententia confirmatur.» Porro confirmare quid sit alibi diximus (1); nec repugnat sanctus Thomas, sed ecclesiasticam vocem ex universali traditione intelligendam relinquit.

Idem sanctus Doctor, articulo Ix præcedente, dixerat, argumento Sed contra: « Symbolum est auctoritate universalis Ecclesiæ editum; nihil ergo inconveniens in eo continetur. » Hic robur, hic omnimoda et inconcussa firmitudo.

Cum ergo concludit, in corpore articuli x: «Quod ad summi Pontificis auctoritatem pertineat editio Symboli; quod ad ejus auctoritatem pertineat finaliter determinare ea quæ sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur; quod unitas servari non potest, nisi quæstio fidei determinetur per eum qui toti Ecclesiæ præest, ut sic ejus sententia firmiter a tota Ecclesia teneatur; » intellige ex ipso, non quod in summo Pontifice solo ea auctoritas resideat: nam universali Ecclesiæ ejusque Synodis tribuit auctoritatem et potestatem edendi Symboli, eamque inconcussam (2); sed quod in summo Pontifice sit ea auctoritas, quæ omnibus præsit, quæ omnes moveat ad unitatem, quæ, ubi opus est, et omnes convocet et acta confirmet. Qui autem convocat et confirmat, non proinde ipse solus judicat atque determinat; sed omnium judicio determinationique consentit, atque ex eis pronuntiat.

« Sic ejus sententia a tota Ecclesia firmiter tenetur, » ut

(1) Sup. lib. vii, cap. 11 et seq.

(2) S. Thom. ibid. art. 1x: Sed contra.

dixit sanctus Thomas: quia ex omnium sensu ac totius Ecclesiæ traditione judicat. Unde etiam Synodi sententia, ejus sententia est; alluditque sanctus Thomas ad eum decernendi morem qui jam obtinuerat ut sub Papæ nomine synodale decretum ederetur, atque ipse, Synodo approbante, decerneret.

Ex quibus intelligitur id quod ipse sanctus Doctor sic deinde concludit : « Et ideo ad solam auctoritatem summi Pontificis pertinet nova editio Symboli, sicut et omnia alia quæ pertinent ad totam Ecclesiam, ut congregare Synodum et alia ejusmodi (1): » satis enim ex dictis patet, Symboli editionem ad solam auctoritatem referri Pontificis, quod et ipsa præcipua sit, et sine illa nihil fiat aut valeat; quod sæpe diximus. Cum autem sanctus Thomas ait, ad summum Pontificem pertinere ut congreget Synodum, ostendit se loqui de ordinariis casibus; cum omnes fateantur multos esse casus quibus Synodus, etiam invito summo Pontifice, congregari possit, ut vidimus.

Jam quod idem sanctus Doctor fidei unitatem inde proficisci docet, quod fidei quæstio ad eum referatur qui toti Ecclesiæ præsit, omnes catholici cousentiunt; atque id est quod Joannes Gerson his affirmat verbis: « Ea quæ fidei sunt, debent eadem esse apud omnes; et hæc identitas et unitas vix aut nunquam perpetuari potest, nisi recursus esset finalis ad unum caput (2). » Non profecto quod omnia a solo Papa finiantur : nihil enim magis abhorret a Gersonis sententia; sed quod finale illud sit, quod cum tota Ecclesia Papa definiat.

Merito ergo Gerson nihil se a sancto Thoma discrepare docet, ac si recte intelligatur eorum sententia, summa quidem ipsa in unum convenit. Id tantum Gerson aliique Parisienses sancti Thomæ doctrinæ addiderunt, quod, diuturnissimi atque hactenus inexperti schismatis malis docti, multa experiri, multa prævidere coacti sunt circa dissensionem Synodi ac Papæ, quæ sanctus Thomas non attigit, tum quod occasio et tempus non id postulabat, tum quod minus necessaria videbantur rudioribus Theologis, quos ipse in Summa instruebat. Unde hic, summa capita attigisse contentus, reliqua prætermittit.

Denique quod sanctus Thomas, eodem articulo x, majores ac difficiliores quæstiones ad summum Pontificem referri inde probat, «quod Dominus (Luc. XXII) Petro dixit, quem summum

(1) S. Thom. lib. vii, cap. 11, art. x, in corp.

(2) Gers. Tract. de Conc. gen. unius obedient, tom. 11, p. 28.

« PoprzedniaDalej »