Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XV.

Ex Sedis apostolicæ immobili firmitate concludi causas fidei ad eam Sedem referendas, non autem propterea infallibili judicio finiendas: formulæ interrogandi Romani Pontificis, de ejus judicio piam præsumptionem, non tamen continuo certam fidem fecisse; cujus rei exempla proferuntur.

Jam ex tota antecedente doctrina id facile consequemur, ut majores, ac præsertim fidei, quæstiones in ea potissimum Sede definiri oporteat, in qua error non obtineat; et ab eo potissimum Pontifice qui in eam seriem intexatur, quæ a fide penitus abrumpi nequeat. Id voluit sanctus Bernardus, loco celebri ad Innocentium II (1): « Oportet ad vestrum referri apostolatum pericula quæque et scandala emergentia in regno Dei, ea præsertim quæ de fide contingunt : dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Hæc quippe hujus prærogativa Sedis. En Sedis universim ex antiqua traditione: non singuli cujusque Romani Pontificis ; qua tamen prærogativa Sedis id fit, ut de fidei periculis ad ejus sedis Præsidem potissime referatur. Pergit : « Cui enim alteri aliquando dictum est: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua? Ergo quod sequitur a Petri successore exigitur: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Exigitur certe; quis enim neget id a Petri successore postulari ? An id officii sit semper ac necessario præstiturus, Bernardus non dicit; ac fidenter dixerim, ad Bernardi tempora dixisse neminem.

Interim de Pontificis responso optima quæque præsume. bant; atque hinc illæ formulæ interrogandi de fide Romani Pontificis: Hieronymi quidem clamantis ad Damasùm (2): « Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatudini tuæ, id est cathedræ Petri, communione consocior; super illam petram ædificatam Ecclesiam scio: quicumque extra hanc domum Agnum comederit, profanus est; si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio. » Quæ de Sedis dignitate præfatus, de ipso Damaso hæc infert: « Quicumque te

(1) Bern. Ep. cxc, sive Tract. cont. Abel. ad Innoc. II præf. tom. 1, col. 643.

(2) Hier. Ep. xıv, ad Damas. alias LVII; tom. IV, part. II, col. 19, 20.

cum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. » Ac paulo post : Ac paulo post : « Decernite, obsecro; non timebo tres hypostases dicere, si jubetis. Cui cognatum illud supra memoratum Justiniani ad Hormisdam de uno Trinitatis crucifixo: « Hoc enim reputamus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum (1). »

Quæ formulæ ideo per totam Ecclesiam frequentatæ, quod in Clero Romano tanta lux, tanta doctrina esset, atque in docenda fide tanta cautio, tantum præterea in sede nunquam defectura Christi præsidium, ut facile præsumerent ejus sedis Præsulem officio non defuturum. Cæterum, si hæc ad summos apices, non sedi successionique universim, sed singulis quibusque Romanis Pontificibus tribuendum putant, jam dicant Liberio, dicant Sergio II1, dicant cæteris, a quorum communione tantisper abstinendum fuit : « Qui tecum non colligit, spargit.» Dicant Honorio: Non timebo unam duasve voluntates tacere vel promere, si jubeatis ; » tota quidem Ecclesia confundetur. Hæc ergo piæ fiduciæ, non certæ sunt fidei.

Quod ad Hormisdam attinet, recordentur velim, postquam a Justiniano interrogatus spem Orientis haud satis idoneo responso destituit, Orientalem Ecclesiam in prisca sententia perstitisse; ac demum perpulisse Romanos, ut unum Trinitatis crucifixum secum agnoscerent. Jam illud recordemur, Patres atque ipsos Romanos Pontifices sæpe ita esse locutos, ut qui de Romani Pontificis judicio dubitarent. Hinc quæsitum, in Synodis generalibus, an eorum decreta recta haberent, necne. Hinc illud Augustini (2): Romanos Clericos nihil veritati nocituros, sed tantum inusturos sibi prævaricationis notam, si sancti Innocentii decreta rescidissent. Hinc illa contestatio Monachorum Hierosolymitanorum, innocuos se esse, si Martinus cum Concilio suo prava et fidei adversa definiisset (3). Multa ejusmodi retulimus, quæ utique cum illis formulis concilianda sunt, ut una sit ecclesiastica doctrinæ facies. Conciliantur autem, si de Romani Pontificis judicio dubitatum quidem, sed interim optime præsumptum esse dicamus.

Quin etiam memoravimus similes de cæteris quoque Episcopis locutiones, atque illud imprimis Concilii Romani sub Da

(1) Ep. 11 Just. ad Horm. tom. IV Conc. col. 1517.

(2) Aug. lib. 11, ad Bonif. cap. 111, n. 5; tom. x, col. 434.

(3) Vid. Conc. Later. sub Mart. I, secr. 11; tom. vi Conc. col. 117.

maso (1): « Neque enim hæresis malum cadere in Dei Antistites potest: » non quod Episcopi a fide cadere non possent, sed quod id futurum non facile præsumerent.

Notum illud Cypriani ad Florentium Pupianum in se rebellantem, de singulis quoque Episcopis dictum: Nec hæc jacto, sed dolens profero; cum te judicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad Apostolos, ac per hos ad omnes præpositos, qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Qui audit vos, me audit..... Inde enim schismata et hæreses obortæ sunt, et oriuntur, dum Episcopus, qui unus est, et Ecclesiæ præest, superba quorumdam præsumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus, indignus hominibus judicatur (2). » Quem locum ad cujuscumque dioecesis Episcopum pertinere, et sermonis probat series, et novissimus auctor anonymus confitetur (3). An ergo volebant singulis Episcopis sic aptari illud Qui vos audit, me audit, ut nemo a fide caderet, nemini unquam obsistendum esset? Hæc apte, hæc temperate, hæc pia fiducia præsumebant, non ad extremos apices exigebant. Similis locus apud Cyprianum, in epistola ad Cornelium Papam (4). Quid Hieronymus? Nonne de Rufino hæc prodidit: « Scribis quoque me litteris indicasse quod Papa Theophilus Expositionem fidei nuper ediderit, et polliceris quod quidquid ille scripserit tu sequaris (5)? » An ergo Alexandrinum Antistitem infallibilem cogitabat? Subdit Hieronymus : « Si Papæ Theophili sententiis delectaris, et nefas putas Pontificum decreta convelli, quid de cæteris dicis, quod ipse damnavit (6) ? Adeo optima quæque de Episcoporum judiciis præsumebant, neque tantum in fidei quæstionibus, sed etiam in particularibus causis. Unde subdit : « Quid de Anastasio, de quo nulli, ut ais, verum videtur, ut tantæ urbis sacerdos vel innocenti tibi facere injuriam potuerit, vel absenti.» Nempe adversarii, si de fide ageretur, stricte illud urgerent non potuisse fieri, ut Anastasius Romanus Pontifex a fide deficeret : cum de Rufini peculiari causa agatur, fateri coguntur, humani sermonis

(1) Ep. Synod. Conc. Rom. sub. Damaso. Coll. Holst. part I, p. 166; tom. Conc. col. 892.

(2) Cypr. Ep. ad Flor. Pup. LXIX, al. LXVI; p. 122.

(3) non. de Libert. lib. vi, cap. viii, n. 7.

(4) Cypr. ad. Corn. Ep. Lv, al. LIX; p. 84.

(5) Apol. Hier. adv. Ruf. lib. 1; tom. iv. part. II, col. 455.
(6) Ibid. col. 455.

consuetudine, pro certis assumi solita quæ pia fiducia præsu.

merent.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sexcenta ejusmodi commemorare possem, sed in re tam obvia pudet esse diligentem. Quin ipse novissimus scriptor anonymus quanta refert quæ per se ipsa vana sint, nisi in nostram interpretationem temperentur ! Nempe Innocentius 1 ad Macedonas hæc scripsit (1) Adverti Sedi apostolicæ, ad quam relatio quasi ad caput Ecclesiarum missa currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Hic anonymus, qui nihil nisi infallibilitatem cogitat, statim infert Romanorum Pontificum in fide certissimum esse judicium. Atqui non de fide, sed de disciplina variabili agebatur. Percurrat capitula lector diligens, nihil aliud quam instituta ecclesiastica inveniet; cujusmodi decreta non semper admitti, et etiam ad incudem revocari posse, idem anonymus cum Theologis omnibus confitetur. Tum illud Innocentii perpendatur: « Adverti Sedi apostolicæ aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. Audis aliquam injuriam: non hæreticos, non schismaticos cogitabat aliquam injuriam fieri querebatur, quod de tanta potestate non satis æqua præsumerent; ut, etiam si de fide ageretur, locus hic adversario nihil prodesset.

:

Idem auctor laudat Tarraconense Concilium, ejusque epistolam ad Hilarum Papam, in qua sic habetur (2): « Privilegium vestræ Sedis, quo per totum Orbem beatissimi Petri prædicatio universorum illuminationi prospexit, » etc. Subdunt: Ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam ; inde responsa quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, sed pontificali totum deliberatione præcipitur. » De Silvani Calaguritani causa agebatur, ejusque ordinationibus præter canones factis : id petunt ab Hilaro, ut, quid super hac parte observare velitis, apostolicis affatibus instruantur. » Ac postea : « Erit vester triumphus, si apostolatus vestri temporibus, quod sancti Petri cathedra obtinet, catholica audiat Ecclesia. » Exclamant Papam in fide esse infallibilem, cum de fide nullus quæreret. Præsumebat Synodus Pontificem, cui depositum fidei commissum esset, ut in illo deposito, ita in peculiaribus causis, nihil errore, nihil præsumptione, sed omnia pontificali delibera

(1) Innoc. I, Ep. xx11 ad. Maced. tom. u. Conc. col. 1272.

(2) Anon. lib. 1. cap. v, n. 12. Conc. Tarrac. Ep. 1, ad Hilar. tom. iv. Conc. col.

tione gesturum, ut in tanta sede fieri consueverat. Cætera ejusmodi æque inania commemorare piget.

Memoratur et illud Paschalis II, in Concilio Lateranensi III. De privilegio agebatur quod, ad investituras laicales tuendas, Henricus V Imperator a Paschale II, in vinculis detento, per vim extorserat. Bruno Signinus Episcopus dixit : « Gratias agamus omnipotenti Deo, qui Dominum Paschalem audivimus proprio ore clamantem, illud privilegium, quod pravitatem et hæresim continebat (1). » Hic quidam Episcopi commonere cœperunt Paschalem hæreticum immerito appellari; privilegium illud malum quidem fuisse, hæresim non fuisse. Paschalis deinde, hæresis horrenda voce pulsatus, in hæc verba prorumpit : « Fratres et Domini mei, audite: Ecclesia ista nunquam habuit hæreses; imo hic omnes hæreses conquassatæ sunt; et pro hac Ecclesia Filius Dei passione oravit, cum dixit: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. » Hæc si ad extremos apices urgent, dicant velim, an putent Papam nec hæreticum esse posse; professionem hæreticam ab eo, ne per vim quidem, extorqueri posse. Non id dicent, sat scio. Ergo hæc ad commodam interpretationem temperanda, qua de Pontifice, propter honorem sedis, optima præsumantur.

Quid quod Guido Viennensis, tum Legatus apostolicus, mox Callixtus II Papa, in Viennensi Synodo definivit (2) : « Dictante Spiritu sancto, investituram omnem de manu laica hæresim esse judicamus? Quid quod Paschalis II hæc decreta firmavit, seque adeo in eam hæresim, per vim quidem, sed tamen lapsum esse confessus est? Quid quod eadem Synodus, sanctis Episcopis consentientibus, ad Paschalem scripsit : « Si nostræ paternitatis assertiones roborare nolueritis, nos a vestra obedientia repelletis? Ubi tum illud: « Qui tecum non colligit, spargit?« Ubi illud: Hoc reputamus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum ? siquidem ea ad extremos apices exigantur. Ex quibus colligitur, quæcumque pro hac infallibilitate speciosissima venditant, ea penitus introspecta, nihil aliud præferre præter præsumptionem probabilem ac piam fiduciam.

[ocr errors]

D

Sic profecto nobis integra, quod ad fidem attinet, judiciorum ecclesiasticorum ratio constat. Sic enim intelligimus, aliud

(1) Conc. Later. 11, sub Pasch. II; tom. x Conc. col. 767 et seq.

1116.

(2) Conc. Vienn. Ep. ad Pasch. II; tom. x, col. 785.

Vid. Ursp.Ann.

« PoprzedniaDalej »