Obrazy na stronie
PDF
ePub

Joannis Gersonis eadem de re sententia: confutantur qui putant variasse Gersonem: Dionysii Carthusiani loci repetuntur.

Joannes vero Gerson, ejus discipulus, hæc coram Alexandro V prædicat, de Indis quidem : « Habent Christum, inquit (1), an pure? Quis doceat? Facile in eis sinceritas corrumpitur, cum Ecclesiæ Romanæ non cohæreant, a qua fidei certitudo petenda est. » De Græcis vero (2): « Illos mala tempestas a Sede Petri disjectos, non modo schismatis, sed nonnullius etiam hæresis macula fœdavit. Latinitas ipsa purior et immaculatior sedem habet Petri, pro cujus fide, ne deficeret, specialiter oravit ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia. »

Hæc docet ille qui ubique asserit Romanum Pontificem, de fide judicantem, errare potuisse; et in eodem quoque coram Alexandro V sermone prædixerat : « quid, si, quod perrarum est, summus Pontifex labatur in hæresim, ut legimus Liberium Arianæ hæresi subscripsisse (3)? » Cum ergo doceret talia, tamen Ecclesiæ Romanæ inconcussam prædicabat fidem.

Hinc etiam illud: « Papa fluit, papatus stabilis est (4); » quo scilicet ostenderet, in Papa mortali, labili, atque ut vocat deviabili, inconcussam tamen papatus a Christo instituti stare rationem.

Neque audiendi qui dicunt variasse Gersonem eumque, sub Alexandro V infallibilitatis pontificiæ defensorem, circa Constantiensis Concilii tempora in aliam sententiam deflexisse. Qui si legissent tractatum de Unitate ecclesiastica, et Considerationes de pace, anno 1403 editas; si Propositiones coram Anglicis ante Concilium Pisanum, anno 1408; si tracta tum de Auferibilitate Papæ; si Considerationes quatuor, aliosque tractatus circa Alexandri V pontificatum (5), facile

(1) Gers. Serm. coram Alex. V, in Ascens. Domini; tom. 11, ed. Dup. p. 136. (2) Ibid. p. 134.

(3) Ibid. p. 135.

(4) Id. Prop. facta coram Angl. Cons. iv; ibid. p. 128.

(5) Vid. Tract. de Unit. Eccles. Consid. x; ibid. p. 117. Consid. de pace, ibid. p. 69 et seq. Libell. de Aufer. Pap. p. 209 et seq.

intelligerent ejusdem fixam invariabilemque sententiam, Concilium Papæ, ut indeviabile deviabili, anteponi oportere. Certe hæc scribebat tum (1): « Jubebit exempli gratia summus Pontifex, coram Theologis expertis, quod fideles credant Spiritum sanctum non procedere a Patre et Filio; Theologorum erit doctrinaliter resistere, etc. » Ergo id jubere potuisse credebat, quod evangelicæ doctrinæ repugnaret, haud minus inconcussa Ecclesiæ Romanæ fide.

Hæc quidem ostendunt non a Joanne Gersone, diversis temporibus, diversa dicta esse; sed quæ isti diversa putant, in unam revera coire sententiam. Quod item demonstrat pius ille doctusque Dionysius Carthusianus, qui et Papam in judicando fallibilem, et Ecclesiæ Romanæ fidem nihilo secius nunquam defecturam credidit (2): adeo liquebat, hæc duo simul stare. Atque hinc utraque amplexi Gallicani Patres, et consensum Ecclesiæ post pontificalia decreta necessarium, et nihilo secius « apostolicæ Sedis, in qua fides prædicatur et unitas servatur Ecclesiæ, reverendam omnibus gentibus majestatem » prædicant.

(1) Gerson de Auferib. Pap. Consid, xiv; ibid. p. 218.

(2) Vid. Dion. Carth. Tract. de auct. Pap. tom. 1, ed. Colon.

NOTE.

§ Certe hæc, l'édition de Luxembourg met, à la fin, sede, pour fide. Au § suivant, elle omet ostendunt.

Après defecturam credidit, Bossuet efface: ut suo loco diximus, dans la partie qu'il avait résolu de supprimer.

Dubium resolvitur: Ecclesiæ Sedisque Romanæ firmitas, ab Ecclesiæ catholicæ firmitate; Ecclesiæ Romanæ traditio, universalis traditionis pars ac spe cimen.

Dices ex antedictis, nec ipsam quidem Romanam peculiarem Ecclesiam, Sedemque apostolicam satis esse firmam; cum ostenderimus, de Romanorum Pontificum, Coelestini, Leonis, Agathonis, aliorumque decretis in Synodis œcumenicis habitam quæstionem ; cum ea decreta, toto Clero Romano consentiente, Agathonis etiam toto fere Occidentali Concilio probante et condecernente, edita fuerint.

ld qui objiciunt, non satis advertunt quid immotum invictumque dixerimus : nempe, id quod infixum penitus insertumque sit. Hæc est illa Petri, hæc est Romana fides, quam ipsa successio certi instar firmique dogmatis attulerit. Neque vero probamus Turrecrematam aliosque docere visos Papam quidem per sese errare in fide, etiam prædicando et definiendo posse, non autem si cum Cardinalibus ac Synodo sua deliberet; tanquam peculiaris Papæ Synodus, aut Cardinalium collegium, id Papæ tribuant, ut errare non possit. Certiora cogitent oportet, qui Ecclesiæ Romanæ Sedisque apostolicæ inviolabilem statum fidemque prædicent: nempe id eventurum nunquam, ut quemadmodum Ecclesiæ, exempli gratia, Constantinopolitanæ, Alexandrinæ, et nunc Anglicanæ, Danicæ ; ita Ecclesiæ Romanæ error inhæreat, quem contumace proposito tueatur, et a veræ Ecclesiæ se abrumpat sinu. Neque vero unquam Romani Pontifices refugerunt ut quod Cleri sui consensu judicassent, cum œcumenica Synodo, si res postularet, æquo animo retractarent. Quo profecto constabat, si aliquid forte erroris irreperet, certe abesse contumaciam, qua sola fit hæresis. Quin vidimus sanctum Zozimum cum Clero suo sedentem comprobasse quidem Coelestii fidem, at nulla contumacia; atque, ab Africanis Patribus commonitum, statim ad meliora ac prisca rediisse. Quanto magis si tota Ecclesia, aut œcumenica Synodus, ipsum commonuisset ?

Unam ergo Ecclesiam catholicam, utpote Spiritus sancti magisterio instructam, quæque eam repræsentet, Synodum œcumenicam, eam esse credimus in quam circa fidem nullus

'unquam obrepat defectus, neque per contumaciam, neque per imprudentiam: Clerum vero Romanum, si quid erraret, ab Ecclesia catholica atque ejus oecumenica Synodo dirigi, revocari, doceri debere, perficique omnino, ne error inolescat. Unde illa Romanæ Ecclesiæ Sedisque apostolicæ invicta firmitas, ipsa Ecclesiæ catholicæ firmitate constat : quæ quidem Ecclesia catholica, cum ex Christi promissione sit immobilis, Petri successionem, eique conjunctam principalem Ecclesiam, Sedemque Romanam, partem Ecclesiæ necessariam, ea vi quæ totum continet, stare quoque oportet.

Quamobrem firma quidem est Sedis Romanæ atque inconcussa traditio; sed illud robur catholicæ Ecclesiæ traditione constat. Unde Augustinus, vim traditionis exponens, id semper inculcat (1), ut quæ per universam custodiuntur Ecclesiam, non nisi ab Apostolis tradita et commendata credantur. Et Vincentius Lirinensis firmum et inconcussum id esse definit, « quod ubique, quod semper est (2). » Cui congruit Tertulliani sententia: « Quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed traditum (3) ; » quo concludit fieri non potuisse, ut tot ac tantæ Ecclesiæ in unam fidem erraverint. »> Tum illud præcipuum, possibile non fuisse ut Spiritus sanctus ‹ nullam earum in veritatem deduceret,ad hoc missus a Christo ut esset Doctor veritatis. » Atque hinc illud invictum, « ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus, quam Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo tradidit (4). » Quæ clare demonstrant vim traditionis in universalis Ecclesiæ consensione esse positam, in qua quippe sit certissimum Spiritus sancti magisterium. Neque ab ea sententia abludit his antiquior Irenæus Ecclesia enim, inquit (5), per universum Orbem usque ad fines terræ seminata, et ab Apostolis et a discipulis eorum accepit eam fidem quæ est in unum Deum. » Ac rursus (6): « Hanc prædicationem cum acceperit et hanc fidem Ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit quasi unam domum inhabitans. Pulchre, ut totius Orbis terrarum tam

:

(1) Aug. de Bapt. cont. Donat. lib. 11, cap. vi, n. 12; tom. 1x; col. 102: lib. iv, cap. xxiv, n. 31; col. 140. Ep. Liv, al. cxviii, n. 1; tom. 11, col. 124. (2) Vinc. Lirin. Comm. 1, cap. 1; tom. vi Bibl. Patr. p. 250.

(5) Tertull. de Præscr. adv. hæret. cap. xxvIII.

(4) Ibid. cap. xxxvII.

(5) Iren. lib. 1, cont. hæres. cap. x, n. 1; p. (6) Ibid. n. 2, p. 49.

48.

fida sit quam unius domus consensio. Atque iterum (1): « Traditionem itaque Apostolorum, in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre ;>> et continuo hujus universalis traditionis egregium specimen editurus, Ecclesiæ principalis, Romanæ scilicet, traditionem adducit, qua, inquit (2), « confundimus eos qui quoquo modo præterquam oportet colligunt. » Ac merito universali traditione proposita, partem ejus necessariam, Ecclesiæ Romanæ traditionem, commendat; cum profecto certum esset non potuisse fieri ut a reliquis Ecclesiis discreparet, in qua omnes unitatem servare debeant.

Quæ cum ita sint, apparet Ecclesiam catholicam primitus esse immotam, cui dictum sit : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam; et: Ecce ego vobiscum sum: Ecclesiam vero Romanam ita esse immotam, ut partem Ecclesiæ principalem summeque necessariam; quæ, mater ac magistra Ecclesiarum, totam ipsam Ecclesiam matrem ac magistram agnoscat.

Atque hinc obiter illud solvitur, quod passim objiciunt : Non est discipulus super magistrum (3); nec si discipulorum turba millies congregetur, ideo magistrum auctoritate vincet. Id quidem Christum de se dicere, ut magistro unico, sequentia docent nec servus super Dominum suum. Neque enim Christiani alterius quam Christi servi sumus; sed propter reverentiam quorumdam Romanorum Pontificum, qui hunc sibi locum attribuunt, respondemus ex antedictis: in Christiana Ecclesia docendi auctoritatem acceptæ a Christo per Apostolos traditionis niti testimonio. Porro traditionis omnes Episcopi testes sunt, ac vis testimonii testium consensu constat. Summa ergo auctoritas in eo consensu est posita. Tum Papa, in Christi nomine, respectu Ecclesiarum particularium est magister ille quidem, sed respectu Ecclesiæ catholicæ discipulus, cum in Ecclesiæ catholicæ consensione manifestum appareat Spiritus sancti magisterium.

(1) Iren. lib. ii, cap. 1, n. 1; p. 175.

(2) Ibid. n. 2.

(5) Matth. x. 24.

« PoprzedniaDalej »