Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XI.

Innocentii III ab anonymo auctore locus objicitur, sed truncus et mutilus.

Censores nostros in impugnandis nobis, multa quidem, id autem vel maxime peccasse vidimus, quod officium pro re, piam spem ac fiduciam pro certa fide accipiant. Id vero confirmabit Innocentii III insignis locus. Et quidem auctor anonymus id vehementer urget, quod est ab eo Pontifice dictum in Sermone II consecrationis; qui locus sic incipit (1): « Cum enim sim servus, debeo esse fidelis et prudens, ut dem familiæ cibum in tempore. Tria præcipue Deus requirit a me, videlicet fidem cordis, prudentiam operis, cibum oris : hoc est, ut sim fidelis in corde, ut sim prudens in opere, et dem cibum in ore. » Hæc quidem dixit, quæ ab ipso requirantur, quæ præstare ipse debeat, non quæ necessario ipse aut alii exequantur. Pergit: « Nisi enim ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare, quod ad officium meum noscitur specialiter pertinere, Domino protestante: Ego, inquit, pro te rogavi, Petre, etc.; rogavit et impetravit, quoniam exauditus est in omnibus pro sua reverentia (2): et ideo fides apostolicæ Sedis in nulla unquam turbatione defecit; sed integra semper et illibata permansit, ut Petri privilegium persisteret inconcussum. » Hæc sunt, quæ anonymus urget, aperta fallacia: quippe, cum id quod Innocentius debeat, id quod ad ipso requiratur,id quod sit ejus, ut profitetur, officii, confundat cum eo quod necessario credatur præstiturus. Rogo enim, quid illud est : « Nisi ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare? De qua fide loquitur ? de ea profecto quæ in corde sit. « Tria enim, inquit, Deus requirit a me fidem cordis; atque iterum : « ut sim fidelis in corde.. Unde affert illum Apostoli locum: Corde creditur ad justitiam (3). An ergo Innocentius ita se in ea fide, quæ in corde sit ad justitiam, solidatum esse credit, ut infirmitatem humanam non jam reformidet, ab eaque tutum se esse jactet? Id super

>

(1) Anon. lib. vi, cap. xi, n. 16. Vid. Innoc. III Serm. I in consecr. tom. 1, p. 188. ed. Colon. ann. 1575.

(2) Hebr. v. 7.

(3) Rom. x. 10.

bissimus, id insipientissimus, non profecto Innocentius dixerit. Quare illud quod ait : « Nisi ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare,» ita intelligendum est, ut, nisi sit in fide firmus, officium firmandi alios non pro eo ac par est possit præstare, non ut ipse se credat plene et inconcusse, nulloque unquam metu, in fide esse solidatum.

At enim eo loco Christi precationem affert, ut Petri fides non deficiat ; unde concludit fidem Ecclesiæ Romanæ nunquam defecisse, nunquam defecturam. At qui hæc urget anonymus, hæc continuo addita et contexta prætermisit: In tantum enim mihi fides necessaria est, ut, cum de cæteris peccatis Deus solum judicem habeam, propter solum peccatum, quod in fide committitur, possem ab Ecclesia judicari. » Ergo non credebat suam penitus inconcussam fidem; sed quod ei Ecclesiæ præsideret cujus fidem, pollicente Domino, inconcussam prædicaret, sibi accommodabat quæ ad universam Petri succesionem eique conjunctam Romanam Ecclesiam pertinerent; eo plane sensu, quo illud: Ecce ego vobiscum sum,toti apostolico atque episcopali ordini dictum, singuli suo modo sibi applicant, pia, ut diximus, fiducia, non certa et indubitata fide.

Id aperte explicat Sermone III de consecratione (1): « Officium injungit, cum dicit: Confirma fratres tuos; auxilium impendit, cum ait: Ego pro te rogavi, Petre. Exauditur enim in omnibus pro sua reverentia; Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (2). Hæc an ad piam fiduciam, an vero ad certam pertineant fidem sequentia ostendunt Propter causam vero fornicationis Ecclesia Romana posset dimittere Romanum Pontificem; fornicationem non dico carnalem sed spiritualem ; id est, propter infidelitatis errorem : quoniam qui non credit, jam judicatus est (3). » Tum subdit:

Ego tamen facile non crediderim ut Deus permitteret Romanum Pontificem contra fidem errare, pro quo spiritualiter oravit in Petro: Ego,inquit,pro te rogavi, etc. » Audis quid dicatur de Romano Pontifice per infidelitatem fornicante, quamque illud dubitantis ac metuentis sit : Non facile crediderim, etc. Quod ergo eo trahit Christi precationem non dogma fidei, sed pia fiducia, pia accommodatio est. Huic favere licet, sperando et præsumendo; pro fidei decreto hanc habere,novum ac temerarium est.

[blocks in formation]

Atque alios quidem hujus Pontificis locos memoravimus, quibus nostra firmentur. Sed hic ostendisse juvat quam hi quoque nihil sint: ut profecto illos pudere debeat tantum præsidii in iis collocasse, quæ non nisi imperitis et cursim legentibus fucum faciant.

Petri Cardinalis de Alliaco, de Sede apostolica nunquam defectura, deque Pontifice interim fallibili et deviabili, sententia.

Ultimo loco proferimus Petrum Alliacensem et Joannem Gersonem de Romanæ Sedis æterna firmitate disserentes, ut eam cum Parisiensium sententia egregie consentire constet.

Et quidem Petrus de Alliaco, in illa legatione nobili quam adversus Montesonum, Universitatis Parisiensis nomine, Avenione gessit, ad Clementem VIl ita peroravit (1): « Non ignoramus, sed firmissime tenemus, et nullatenus dubitamus, quod sancta Sedes apostolica est illa cathedra Petri, supra quam, eodem Hieronymo teste, fundata est Ecclesia; ut habetur in capitulo Quoniam vetus; et sicut dicit Cyprianus xc Dist. cap. Qui cathedram; de qua Sede in persona Petri in ea sedentis dictum est: Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua» (Luc. XXII.)

In eadem legatione tractatum edidit ad Papam et Cardinales, in quo hæc leguntur (2): « De hac sancta Sede, in persona Petri Apostoli in ea præsidentis, dictum est: Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. (Luc. XXII.) Propter quod dicit Cyprianus xcIn Dist: Qui cathedram Petri, scilicet sanctam Sedem apostolicam, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse non confidat. Et Hieronymus, XXIV, quæst. 1, cap. Quoniam vetus, dicit: Quod super eam fundata est Ecclesia, et quod quicumque secum non colligit, dispergit; et in capite Hæc est fides, dicitur quod ipsa semper immaculata permansit, et in futuro permanebit: ex quibus omnibus satis patet, quod ejus nunquam deficit fides. »

Hæc igitur cum dicat de Sede apostolica nunquam defectura, nihilo secius docet Romanum Pontificem in fide posse deficere. Ibidem enim hæc habet (3): « In causa fidei a summo Pontifice appellari potest ad Concilium generale, sicut patet XIX Dist. cap. Anastasius; et manifestum est quod ad ipsum per

(1) Petr. Alliac. Prop. ad Pap. cont. Mont. inter Op. Gers. ed. Dupin, tom. 1, p. 703. (2) Id. Tract, seu Apol. ad Pap. et Cardin. ibid. p. 710. Vid. etiam p 691. (3) Fetr. Alliac. ibid. Vid. etiam p. 688.

tinet Concilium in causis fidei definire, sicut patet ex auctoritate Gregorii: xv Dist., cap. Sicut. »

Atque hæc, inquit, « declarantur supponendo quid sit Sedes apostolica: nam vel ipsa est universalis Ecclesia, vel aliquod generale Concilium universalem Ecclesiam repræsentans, vel particularis Ecclesia Romana, in qua scilicet Ecclesia sedet, id est, cui præsidet summus Pontifex; et ideo ipse et Sedes apostolica non sunt idem, sicut non idem sunt sedes et sedens. ›

Cum ergo ex Petro Alliacensi aliud sit sedes, aliud sedens, non mirum est aliquid convenire sedi, quod sedenti non conveniat nempe ut sedes deficere non possit, cum sedens sit deviabilis, etiam in judicio de fide; quippe a quo judicante, etiam in causis fidei, ad Concilium generale, secundum eum dem auctorem, appellare liceat.

Et quamvis doceat sic appellari posse, haud minus diserte docet, « quod ad sanctam Sedem apostolicam pertinet auctoritate judiciali suprema, circa ea quæ sunt fidei, judicialiter definire: quia Sedes apostolica, tametsi subjecta est universali Ecclesiæ, eamque repræsentanti Concilio generali, tamen suprema est respectu singularium Ecclesiarum ; quemadmodum tradit, non modo schola Parisiensis, sed etiam ipsum Constantiense Concilium, ut sæpe diximus.

Huc spectat ejusdem Alliacensis alio loco relata sententia, qua explicans illud privilegium de non errando, quale sit : « Aliqui, inquit (1), extendunt ad Romanam Ecclesiam, aliqui vero restringunt ad auctoritatem universalis Ecclesiæ ; sed non potest extendi ad Papam. Sic clare et perspicue Sedis indefectibilem firmitatem cum Romani Pontificis defectibi. litate conjungi posse declarat.

D

(1) Petr. Alliac. Tract. de auct. Conc. int. Oper. Gers. tom. 11, p. 949.

« PoprzedniaDalej »