Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hæc Universitas Parisiensis, data ad Carolum VI epistola, querebatur (1).

Ad hæc, profligata disciplina, hæreses gliscere, Wiclefi, Hussi, aliorumque scelere concuti Ecclesia; periclitari fides; Sedes apostolica, conciliatrix unitatis, veluti schismatum altrix, contemptui haberi. Testantur enim Universitatis Parisiensis sanctissimæ et gravissimæ litteræ ad Clementem VII (2), Avenione sedentem, « eo rem processisse per schisma, ut plures passim et publice non vereantur dicere nihil curandum sintne duo, vel tres aut decem, vel duodecim Papæ ; imo et singulis regnis præfici posse nulla sibi auctoritate Prælatos : quod in detrimentum sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ, ecclesiasticæ, politicæ, et religionis catholicæ. ›

Sic ex schismate tam diuturno, tam fœdo, addita audacia Sedis apostolicæ contemptoribus; unde emersit illa, in Synodo Constantiensi relata, Wiclefi propositio (3): « Post Urbanum Vl non est aliquis recipiendus in Papam, sed vivendum est more Græcorum. » Eo apostolicæ Sedis totiusque Ecclesiæ catholicæ res per schisma devenerant.

Cæterum apud pios bonosque inconcussa manebat sacratissimæ Sedis auctoritas, Ecclesiæ catholicæ petra, fidei magistra, mater unitatis, atque, inter pravos mores et horrendi schismatis mala, subibat tot sanctorum Pontificum recordatio. Et satis constabat super omnes Ecclesias Romanam Ecclesiam, ut dignitate, ita disciplinæ pietatisque laude diutissime præstitisse, tum ejus auctoritate vel maxime, quocumque tempore prostratas hæreses, fidem catholicam, christianamque pacem ubique viguisse; quæ labentibus seculis mala evenissent, iis non infringi Christi promissa; tentari nos a Domino an in his promissis firma fide maneremus, nec suæ Ecclesiæ defuturum. Ea spes animos sustentabat; quoque vehementius concussa erat apostolica Sedes, eo magis in eam piorum incensa studia. Sed labascebat infirmorum fides, atque omnino navicula, veluti dormiente Christo, mergi fluctibus videbatur.

(1) Spicil. tom vi, p. 96, 97. prop. Wiclef. ix ; col. 46.

(2) Ibid. p. 112. (3) Concil. Const. sess. vill,

CAPUT VIII.

Tria schismati quæsita remedia: Concilium œcumenicum necessarium : Ecclesia Gallicana ab Odorico Rainaldo Wiclefismi accusata, propter subtractam simul obedientiam et annatas.

Prima Gallia tanto vulneri medicas adhibuit manus. Clerus Gallicanus Lutetiæ congregatus anno 1394, Simone Cramando, Patriarcha Alexandrino titulari, Præside electo. Quo duce hæc professi Gallicani Antistites (1): « Tendimus ad redintegrationem et conservationem status et honoris summæ dignitatis papatus, et universalis Ecclesiæ, sicut in nostrís consecrationibus juramus. » Hic finis omnium, ut papalis et universalis Ecclesiæ dignitas pristino reponeretur loco. Simul Universitas Parisiensis commoveri cœpit. Multi tractatus, multi cœtus habiti: compertum denique est tria sanando schismati accommodata esse remedia. Primum, ut contendentes loco cederent. Secundum, quoniam id ab invitis extorqueri non potuit, ut se ab eorum obedientia omnes subtraherent, ac neutrales essent. Tertium, cum periculosi esset exempli ut subjecti ab obedientia se ipsi subducerent, Concilii generalis auctoritas quærebatur. In eam postea sententiam ibat frequens consessus Ecclesiæ Gallicanæ, eodem Cramando Præside, anno 1406. Hinc tria illa remedia hoc ævo toties celebrata: cessio, obedientiæ subtractio seu neutralitas, Concilii generalis congregatio.

Huc autem accedebat illud, quod per sese erat gravissimum, quod electi Pontifices sæpissime etiam inter ipsa electionis initia ad juramentum voluntariæ cessionis adacti, cum rem protelarent, nec bono Ecclesiæ consulerent, perjurii quoque nomine omnibus exosi, atque hostes Ecclesiæ magis quam Pontifices, eaque causa merito deserendi, imo per generale Concilium deponendi haberentur.

Hic Odoricus Rainaldus Simonem Cramandum, aliosque Gallos de Ecclesia optime meritos arguit (2), ut qui, odio Benedicti, hæc perniciosissima dogmata invexerint : nempe, << neutri contendentium obsequendum esse, sed provocandum

(1) Spicil. tom. vi. p. 77; et tom. x1 Conc. col. 2515. 1406, n. 18.

[ocr errors][merged small]

esse ad generale Concilium; Concilium Romano Pontifici præferendum; sacerdotiorum conferendorum jus ad Episcopos, provocationes ad Archiepiscopos revocandas; leges canonicas ab iisdem solvendas, neque extra Galliæ regnum evagandum ut Sedes apostolica consulatur; Gallorum Regem de hæresi et schismate posse cognoscere; Gallos Sedi apostolicæ conjungi posse, quamvis sedenti in Sede apostolica conjuncti non sint, et, negato Pontifici obsequio, non futuros acephalos, cum Christus sit caput Ecclesiæ, qua in re Cramandum ad Wiclefismum deflexisse. Tum illud gravissimum, atque ex Wiclefitarum subdolis consiliis, edicto regio, vetitas pendi annonas, › quas annatas vulgo dicimus. Quo fine desinere ineptissimam accusationem oportebat. Neque enim hic dissimulare possumus Ecclesiæ Gallicanæ injuriam, quæ sub Cramandi nomine Wiclefismi accusetur : tamquam Wiclefitæ fuerint et acephali, qui utrique Pontifici fœdum schisma alenti obedientiam denegarent; ut unus idemque indubitatus Pontifex, Concilii œcumenici auctoritate, proderetur. An vero putamus, vacante Sede apostolica, dissipari ecclesiasticam unitatem; aut una cum Pontifice Sedem apostolicam interire, cui quidem Sedi Christiani omnes interim conjungantur; aut Ecclesiam esse tum corpus acephalum ac truncum, cum interdum vacatio in multorum annorum spatium extrahatur ?

Cæterum, subtracta semel obedientia, quid aliud fieret quam ut episcopali regimine tantisper componeretur Ecclesia, donec summus Pontifex crearetur? Neque vero quidquam est a Regibus postulatum, quam ut ad abolendum schisma, ipsa hæresi tetrius, præeuntibus Episcopis atque Theologis, suam operam atque auctoritatem interponerent: quod præsidium, si periclitanti Ecclesiæ denegarent, quis non videat eos necessario officio defuturos?

Quod autem Odoricus Rainaldus premit Benedictum, Gregorium excusat, ejusque vituperat Cardinales qui ab eo discesserint, cum in ejus fide persistere, ac Benedicti asseclas ad eum deserendum urgere debuissent (1), frustra est. Nempe si hæc tum consilia valuissent, dum contendentes alter alterum accusarent, cæteri exspectarent, et tanquam pacatissimis Ecclesiæ rebus omnia ordine consueto gererent; Ecclesia immedicabili vulnere scinderetur, et adhuc infandum schisma duraret. Quare hæ ludificationes semel incidendæ erant ; meritoque Cardinales toti orbi testabantur eo loco esse Ecclesiam, (1) Rain. tom. xvii, ann. 1408, n. 7, 8 et seq.

[ocr errors]

ut omnia ruitura essent, nisi jam non in verbis ac pollicitationibus, sed in ipsis rebus remedium quæreretur (1). Qui enim pertinebat inquirere diutius penes quem schismatis culpa resideret, aut cujus medici inscitia, vel scelere, vulnerata ac lacera periclitaretur Ecclesia? Quin certum utrosque in culpa esse qui mercenarii, non veri Pastores, semetipsos, non gregem pascerent; satisque se schismatis reos proderent, nisi sese citius, propter Ecclesiam conservandam, vel in altum dejici paterentur. Ergo Cardinales ipsam, anteaquam funditus interiret, nisi Deus provideret, Ecclesiam ex utriusque manibus confestim eriperent, et Concilio œcumenico sanandam conjungendamque traderent.

(1) Ep. Card. ap. Rain. ibid. n. 53, 54, 55, etc.

Nullum remedium nisi in Conciliorum generalium superiore potestate: an ea sit agnita in causa schismatis tantum, an ideo collata ad schismatis causam, quod in aliis quoque causis prævalere soleret ?

Conciliorum generalium jam inde ab initio nascentis Ecclesiæ summa auctoritas habebatur; ac tum vel maxime e re Ecclesiæ erat ut eam auctoritatem omnes agnoscerent. Quippe contendentes pontificiam potestatem immodice extollebant, et Gregorius quidem aperte dicebat : « Ego sum Papa, ego sum supra jus (1). » Cumque Cardinales, ab eo dira omnia comminante, ad Concilium œcumenicum appellarent, sic ipse respondit: « Hæc appellatio est contra sacros canones; hæc appellatio non defendit, sed gravat; hæc appellatio implicat ignorantiam, vel malitiam, vel falsitatem (2). »

Benedictus autem eo superbior, etiam datis bullis, excommunicaverat qui a se aut a successoribus Romanis Pontificibus appellarent. Quin etiam Francorum Regem Carolum VI, a se discedentem, admonet, « nullo casu a Romano Pontifice appellare licitum ; » simul Regis subditos a juramento fidelitatis absolvit (3) adeo tumidos vel in adversa fortuna gerebat spiritus.

At quotquot erant schismatis inimici, præcipue vero Universitas Parisiensis, quam pacis auctorem et sanæ doctrinæ fontem universa tum suspiciebat Ecclesia, hæc opponebat (4): ‹ Papa matri suæ, hoc est sanctæ Ecclesiæ, quam fidelium omnium matrem esse constat, si ipse catholicus est, materno jure subditur, ut et Christus matri; tum illud : « Cum neuter nos audiat, nihil superest, nisi ut dicamus Ecclesiæ: » addebat « utrumque Pontificem aperte hæreticum, quod schisma inveteratum sit hæresis; » denique,« reformationem omnino necessariam, cum, nisi Christus provideat, in ruinam irreparabilem ventura sint omnia; » ac propterea « Synodem universalem congregandam, cui auctoritatem consensus omnium

(1) Spicil. tom. vi, p. 290. Rain. tom. xvii, ann. 1409, n. 55. (2) Rain. ibid. 1408, n. 2. (3) Bull. Bened. Spic. loc. cit. p. 180, 184, 189. — (4) Ibid.

ann.

-

« PoprzedniaDalej »