Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ipse Petrus et Petri successores, propter injunctum officium prædicandæ et asserendæ fidei, Ecclesiæ fundamentum : huic officio merito adjunctæ claves.

Neque minus ipse Petrus, ejusque successor Romanus Pontifex, tanto in ædificio fundamenti loco est, ut qui, ex commisso munere, ecclesiastici regiminis princeps, præcipuique ac fundamentalis officii, prædicandæ scilicet et asserendæ fidei, caput executorque sit.

Qua ex re, si quis sequi putat Romanum Pontificem, commissi officii gratia fundamento comparatum, ideo in exponenda fide esse infallibilem, fallitur: aliud enim est, ut ei aliquid officii injungatur; aliud, ut illud procul omni dubio præstiturum esse constet.

Atque ut officium, quemadmodum oportet, ab ipso effectu secernamus, advertendum superest cui rei Christus æternæ stabilitatis promissionem adjecerit : an ipsi Pontifici, an vero Ecclesiæ ? Ecclesiæ certe, ut verba declarant: Et portæ, inquit (1), inferi non prævalebunt adversus eam; Ecclesiam scilicet, ut et verborum docet ipsa connexio, et Leo atque alii Patres luculentissime profitentur. Cui loco convenire alia Christi dicta jam vidimus, quale illud est: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (2): Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi (3); et: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (4). Quæ ad unitatem apostolici ordinis manifeste referuntur. Unde etiam exstat illud apostolici primi Concilii: Visum est Spiritui sancto et nobis (5); cui congruit illud in Symbolo item apostolico, quod attributum est toti et soli Ecclesiæ, certissimum Spiritus sancti magisterium: Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam; nihil ut sit clarius, quam ipsi Ecclesiæ catholicæ primitus promissionem, et vim æternæ stabilitatis adjunctam.

(1) Matth. xvi. 18.
(2) Ibid. xvi. 17.
(3) Ibid. xxvin. 20.
(4) Joan. xvi. 13.
(5) Act. xv. 28.

At enim, inquiunt, petra ipsa, fundamentum ipsum per sese est stabile, ipsoque adeo ædificio stabilius; quippe quo ædificium id habeat ut firmum ac stabile sit. Id qui dicunt, non satis advertunt ipsa etiam fundamenta posse convelli. Quare Christus, æternum structurus ædificium, non in eo præcise reponit æternam ejus ædificii soliditatem, quod in tali ministeriali fundamento, Petro scilicet ac Petri successore, sit positum; sed quod ipso Christo ædificante consurgat: Super hanc, inquit, petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, propter ædificantem scilicet Christum, qui et fundamentum posuit, et exstruxit ædificium, et invicta virtute utrumque continet.

Quod ergo moderni quidam eo usque provehuntur, ut in Petro et successoribus certiorem et clariorem, quam in ipsa catholica Ecclesia, stabilitatem agnoscant; næ illi nimii sunt, neque tolerandi, quibus clarius ac firmius videatur : Credo Romanum Pontificem infallibilem, quam, Credo Sanctam Ecclesiam catholicam.

Certum quidem est Ecclesiam catholicam, constituto Principe, tanquam totius regiminis fundamento, factam esse firmiorem. Neque tamen tu mihi fundamenti similitudinem sic urgeas ut Ecclesia collapsura sit, si quando Principis cesset officium; alioquin eum, qui summa in Ecclesia, potestate fungatur, non modo infallibilem, sed etiam immortalem esse oportebat: aut si ad extremum urgeri placet fundamenti rationem ac vim, aliud certe est, ut ipsum fundamentum penitus subruatur; aliud, ut sit aliqua in fundamento labes. Primum si acciderit, ruit ædificium; secundum, non ita: nonnunquam enim opus est ipsum refici fundamentum. Aliquis Petri successor, sive Liberius, sive Honorius, sive quivis alius, tacenda fide officio desit, atque ipsi etiam fidei adversetur : en aliqua in ipso fundamento labes, quæ ab Ecclesia facile reparari possit; non item, si Petri officium in totum tolleretur, Christi institutione contempta.

in

Illud ergo officium, ut constituere, ita destruere nulla humana vis potest; statque illud immobile a Christo constitutum ecclesiastici regiminis fundamentum.

Quare et illud certum est, in ipsa ministeriali petra, Romano scilicet Pontifice Petri successore, vim esse; præcipuam illam quidem ac principalem, sed tamen partialem, ut vocant ita ut totum ipsum parte sit firmius.

Namque et aliquatenus aptis lapidibus ædificii compages

sese ipsa sustentat, mutuamque sibi operam fundamentum ipsum compagesque præstant: atque ut compages fundamento sustentatur, sic fundamentum compage protegitur. Quin ut in papatu maxima, ita in episcopatu magna est a Christo indita vis; suntque Episcopi capita et fundamenta particularium Ecclesiarum, ex quibus universa coalescit, et in vivo ædificio vivi lapides sese ultro coagmentant; ipsique fundamento præcipuo, scilicet Romanæ Sedi, non nudo tantum obsequio, sed etiam adunati auctoritate provident. Sic illa in infando schismate horrenda fundamenti labes, totius compagis ope sanata refectaque est.

Stat ergo æternus ille in Ecclesia Christi ab ipso Christo constitutus magistratus, ad unitatem movens, fideique firmitati ex officio providens. Cui quidem officio merito attributæ claves, solvendique ac ligandi tanta potestas; ut quidquid in terra solverit vel ligaverit, in cœlo quoque solutum ligatumque sit quibus verbis designari non personæ injuncto officio defungentis infallibilitatem, sed ipsius officii efficaciam ac vim omnes consentiunt.

Hæc igitur pertinent ad illud Christi dictum : Tu es Petrus; constititque omnino Petri officium esse Ecclesiæ fundamentum, eo quod Ecclesia unitate consistat, cujus sacramentum ac radix in Petro est.

CAPUT III.

Locus, Rogavi pro te, et, Confirma fratres tuos. (Luc. XXII. 32). Aliud præceptum, aliud promissum Præceptum; Confirma fratres, quid sit.

Eodem pertinet aliud Christi dictum ad Petrum : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. In hac Christi sententia, ut in priore, rursus distinguimus ea, quæ ad officium Petri pertinent, et ea quæ ad Christi promissionem. Ad officium Petri pertinet: Confirma fratres tuos; ad Christi promissionem certam : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.

Hoc ergo ex officio Petrus habet; hoc Petri successores in Petro acceperunt ut fratres confirmare jubeantur, non profecto ut ei officio nunquam defuturi sint.

Si enim jubendo Christus id præstat ut præceptum ipsum impleatur, jam omnes sunt impeccabiles; Romanusque Pontifex, cui Christus in Petro dixit: Pasce oves meas, non modo in doctrina nunquam peccaturus est, sed nec in ulla parte pastoralis officii, cum nulla profecto sit quam non illa vox complectatur.

Jam quod aiunt, ipsa confirmandi voce, supremum et indeclinabile judicium, eamque auctoritatem indicari qua nulla major esse possit, falsum est: nam confirma, hoc est, quantum in te est enitere ut firmi sint. Misimus enim Timotheum, inquit Apostolus (1), ad confirmandos vos; et cuicumque Episcopo dictum est: Esto vigilans, et confirma cætera, quæ moritura erant (2). Et ostendunt Scripturæ passim, confirmare vacillantes animos, per omnia ecclesiastica ministeria fusum. Quod Petro ejusque successoribus singulari titulo attributum efficit quidem ut præ cæteris, ut erga cæteros, atque etiam erga fratres et Apostolos illud facere jubeantur; non autem, ut id certissime præstent. Nam quod objiciunt, cuique officio suam esse a Deo providentissimo adjunctam gratiam, quis id nesciat? Adjungitur quidem ut omni officio, ita etiam papatui, perpetua Dei benignitate, gratia

(1) I. Thess. III. 2.

(2) Apoc. 1. 2.

singularis; at gratiam singularem non propterea sequitur semper accipientis certa fidelitas: alioquin numquam in eo officio peccaretur, quod est falsissimum.

NOTE.

§ Jam quod, l'édition de Luxembourg oublie le mot Apostolus. Deux lignes plus loin, elle écrit peritura, pour moritura.

« PoprzedniaDalej »