Obrazy na stronie
PDF
ePub

pro necessitatibus infirmorum, et aliis fratribus induendis, ut fratres in his quoque ad simplicem facti usum redigantur, nullo interim utendi ipsis jure reservato.

vere

Ergo quæ data essent utenda fratribus, in dominio dantis permanere posse voluit: et quoniam qui hæc darent fratribus ita affecti esse viderentur, ut a se concessa dimittere atque ad alios transferre cupiant propter Deum; ne talium rerum, quæ fratribus utendæ dentur, incertum videatur esse dominium, illud, exemplo Innocentii IV, ad se et Ecclesiam Romanam transfert; omnimodum usum relinquit fratribus, concessa etiam potestate vendendi et commutandi libros et alia mobilia, prout fratrum usibus conveniret.

Sic deinde concludit (1): « Cum, ex prædictis et aliis multa maturitate discussis, regula ipsa licita, sancta, perfecta, et observabilis, nec ulli patens discrimini evidenter appareat, » ut hæc constitutio «< sit perpetuæ firmitatis, hæc, sicut cæteræ constitutiones vel decretales epistolæ, legatur in scholis, ac fideliter exponatur ad litteram : nullis additis glossis, quocumque prætextu, sub excommunicationis poena, nisi iis per quas verba, seu verbi sensus, seu constructio, quasi grammaticaliter exponatur. » Sic sancta esse debuit hæc constitutio; sic non tantum ad fratres, sed ad scholas universamque dirigitur Ecclesiam, ut omnes fideles instruantur quid de hac regula sentire debeant.

«

Hæc igitur definite determinateque dicta nemo negaverit. Tum in fine subditur: Qui contra prædicta determinaverint (seu prædicarint), excommunicationis sententiæ subjacere ; » quo nihil est clarius ad definitionem dogmaticam exprimendam. Jam vero quanti hæc sint, sequentia demonstrabunt.

(1) Sext. Decr. ubi sup. § Cum igitur.

Decretalem Exiit confirmarunt Clemens V Clementina Exivi, et Joannes XXII Extravagante Quorumdam: mox idem Joannes ejusdem Decretalis auctoritatem infringere aggreditur.

Subortis postea circa hanc Decretalem aliquot scrupulis, eam Clemens V elucidatam voluit Decretali, inter Clementinas, Exivi de Paradiso; de Verborum significatione (1): qua diserte probat rerum utendarum ad Ecclesiam Romanam translatum dominium ac proprietatem, « dimisso ipsis fratribus in eis tantummodo usu facti simplicis. >>

Fratres contenderunt hanc Clementinam vel maxime fuisse irrevocabilem, quippe quæ a Concilio Viennensi approbata fuerit; quod falsum esse constat. Nec minus interim constat apostolica auctoritate comprobatam fuisse a Clemente V.

Circa has Decretales Nicolai III et Clementis V, Joannes XXII edidit Extravagantem Quorumdam, qua eorum declarationes vocat salubriter editas, solidas quidem et claras et lucidas; alibi, limpidas. Ipse de vestium simplicitate ac forma, deque habendis cellis frumentariis ac vinariis, quid agendum sit, superiorum permittit arbitrio, pontificatus anno tertio, Christi 1318 (2).

Etenim multi ex fratribus, fallace delusi paupertatis imagine, vanissima quæque in deformandis vestibus comminisci cœperant. Non ullis monitis, non ullis parere superiorum imperiis; seque eo pauperiores ac perfectiores arbitrari, quo insaniora cogitarent.

Neque vero Joannes ea Decretali tantos motus comprimere potuit; quin potius hinc exorti Fraticellorum insani clamores: Joannem hac Decretali fecisse « contra evangelicam paupertatem, et per consequens contra Evangelium Christi; et ideo factum hæreticum, ac papalem potestatem perdidisse, si in hoc perseveraverit (3). »

(1) Clem. lib. v, tit. xı, de Verb. signif. cap. 1: Exivi de Paradiso. (2) Extrav. tit. xiv, de Verb. sign if. cap. 1. Quorumdam.

(5) Rainald. tom. xv, ann. 1318, n. 53.

Tantæ postea exortæ sunt, circa illam inglossabilem Nicolai III constitutionem, difficultates et rixa, tam turbidi motus, tam insana deliria, ut idem Joannes XXII eam paulatim, quam minima poterat antecessoris coutumelia, convellere cogeretur. Ac primum illud glossandi interdictum, sub excommunicationis poena a Nicolao positum, ad beneplacitum suspendit, edita Extravagante: Quia nonnunquam, anno pontificatus sexto, Christi 1321 (1). Quo tempore Decretalis Exiit cœpit vacillare auctoritas; multaque adversus eam scripta prodierunt quæ Rainaldus edidit (2). Imprimis impugnabant illud quod erat in ea Decretali dictum » Christum habuisse loculos, infirmorum suscepta persona, » quemadmodum fugam præcipit: quæ omnia gravissime refutabant, et utrumque suo modo ad perfectionem pertinere contendebant; cum perfectionis sit providere suis et egenis, ac per fugam dare locum iræ, nec temere aggredi pericula.

(1) Extrav. loc. cit. cap. 11 : Quia nonnunquam.
(2) Rainald. jam cit. loco, ann. 1322, n. 55 et seq.

NOTE.

Le cardinal Orsi, dans l'ouvrage cité plus haut, nie que Nicolas III et ses successeurs, en interprétant certains articles de la règle de S. François, aient entendu rendre des définitions doctrinales. « Nous n'avons pas besoin d'entrer dans la discussion minutieuse des erreurs qu'on reproche aux Papes. Turrecremata, Melchior Canus, Tournely, Noël Alexandre et Pierre de Marca (pour quelques-uns) reconnaissent de bonne foi que ces faits et ces exemples sont étrangers à la question parce qu'on ne remarque en aucun d'eux les conditions requises pour faire une définition de foi. Par exemple,... lorsque Nicolas III et ses successeurs ont interprété certains articles de la règle de S. François, ils n'ont pas eu l'intention de régler et obliger la foi de tout le monde catholique; ils n'ont pas enseigné à l'Eglise entière une vérité comme révélée de Dieu, ni condamné une erreur opposée aux doctrines catholiques, ni déclaré expressément que tout homme qui refuse d'obéir et de soumettre son jugement sera frappé d'anathème comme hérétique et retranché de la communion des fidèles. Que les adversaires indiquent, s'ils le peuvent, une seule constitution de ce genre, par laquelle un Pape ait canonisé l'erreur ou condamné solennellement la vérité, ou déclaré qu'il est lui-même sujet à l'erreur, ou se soit mis en contradiction avec la doctrine de ses prédécesseurs.» (Orsi, loc. cit.)

Joannis XXII Extravagans Ad conditorem canonum ea Decretalis Exiit dogma rejecit.

Neque ita multo post, Joannes XXII, progressus ulterius, duas Decretales edidit, quibus concitati Fratres adversus Joannem, ut apertum jam hæreticum, una cum Ludovico Bavaro Imperatore dira moliti sunt, totaque Ecclesia famosas illas ac miras tragoedias excitarunt.

Anno igitur pontificatus septimo, Christi 1322, Extravagantem edidit: Ad conditorem canonum (1); qua rerum Fratribus utendarum ad Ecclesiam Romanam translatum dominium a se et Ecclesia Romana amovet, exceptis rebus sacris; vetat moveri lites, aliaque quæ a Fratribus Ecclesiæ Romanæ procuratorio nomine agebantur.

[ocr errors]

Hac autem Decretali miris modis exagitat simplicem facti usum ab utendi jure distinctum; docetque eum nec esse possibilem, nec verum, nec Fratribus utilem, ad perfectionem paupertatis obtinendam, aut mundi sollicitudines removendas: ad hæc non esse justum, nedum ad perfectionem ullam pertineat; cum injustum sit aliqua re uti eum, cui jus non competat utendi ; » reservationem quoque dominii ac proprietatis Romanæ Ecclesiæ attributam, pari modo nec esse possibilem, nec veram aut sinceram, nec justam, ac, nedum Ecclesiæ Romanæ utilis fuerit, in illius notam atque injuriam redundare. » Igitur se, « qui veritatem colere teneretur, dignum et congruum arbitrari ut professores dicti Ordinis, non verbis tantum, non simulatis actibus, sed operibus claris veritate suffultis, perfectioris status, ac altioris paupertatis sibi prærogativam, præ aliis mendicantibus vindicarent. » Simul declaravit consulere velle se « honori sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cujus obnubilari posset gloria, si tam perversæ simulationi, quæ profecto et ipsis simulantibus officit et aliis scandali materiam subministrat, dissimulando illi occurrere, consentiret. »

Addebat nolle se « in posterum, sub prætextu seu pallio talis

(1) Extrav. loco cit. cap. 1: Ad conditorem, etc.

[ocr errors]

dominii temporalis, verbalis, nudi et ænigmatici, tanta bona, quanta dicti Fratres faciunt infici. Quibus sane verbis Nico lai III usum facti simplicem, ab eoque ortam perfectionis altiorisque paupertatis ideam, non modo subruebat, sed etiam irridebat. Tamen prædecessorem, quibus verbis poterat, excusabat, qui, pia consideratione motus, supradicta ordinavit. » Curabat autem vel maxime ut quod erat absurdissimum ab eo amoliretur, nempe vindicatam Ecclesiæ Romanæ rerum etiam consumptibilium proprietatem. Ejus igitur verba molliebat, sensum ad meliora vertebat. Id autem vel maxime inculcabat: << neminem sapientem æstimare debere quod Nicolaus III absurda, injusta, nec possibilia intenderit; non sane addebat omnino impossibile esse, ut talia definiret, quique id fieri posse sentirent, schismatis aut erroris reos qualia nunc venditant.

NOTE.

§ Anno igitur, l'édition de Luxembourg omet : pontificatus. aliaque quæ, elle intercale: omnia.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »