Obrazy na stronie
PDF
ePub

primis distinguenda sunt: unum est tanquam intentio conclusioque decreti: alterum, quasi ratio et causa a Pontifice reddita ejus rei quam constituerat. Atque in conclusione Pontifices summi errare non possunt, si fidei quæstionem ex apostolico tribunali decernant; sin vero Pontificum rationes necessariæ non sunt, ne dicam aptæ, probabiles, idonea, in his nihil est videlicet immorandum. Non enim pro causis nos a Pontificibus redditis, tanquam pro aris et focis, depugnamus. » ld postquam multis exemplis argumentisque asseruit, concludit valuisse Alexandri Decretalem in locis Ecclesiæ Romanæ, aliarumque Ecclesiarum ditioni subjectis; quod id Pontifex decernere sua auctoritate posset: quanquam scripturam et traditionem perperam allegavit.

Mitto quod Melchior Canus decreta generatim a summo Pontifice edita redigere ad eas regiones nititur quæ sint ecclesiasticæ ditionis, cum soleant Pontifices accurate notare quæ faciant et decernant tanquam Principes, « ubi apostolica Sedes et summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi Principis exercet potestatem. » Cap. Per venerabilem; Qui filii sint legitimi (1). Quod autem idem scriptor pontificii decreti conclusionem a sacræ Scripturæ allegatione distinguit, ac valere conclusionem, ex falsa etiam probatione contendit : facile assentimur, ubi aliæ probationes adhibentur, vel adhiberi possunt. Cæterum, cum Alexander III nihil hic aliud alleget, aut allegare possit, præter unum Scripturæ locum male ex confesso intellectum; apparet eum, falso fundamento nixum, ad id decretum sub excommunicationis pœna edendum prosiliisse.

Haud pluris valet ab Innocentio III allegata Deuteronomii auctoritas (2), qua docet: « cum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobari, ut quod ibi decernitur, in novo Testamento debeat observari. » Cap. Per venerabilem; Qui filii sint legitimi.

[blocks in formation]

« Les Souverains Pontifes n'ont pas eu l'intention de régler et d'obliger la foi du monde catholique par leurs réponses aux questions particulières qui leur sont journellement adressées de toutes les parties de l'univers, quoique quelques-unes de ces réponses aient été insérées dans les collections du droit canonique. (Le cardinal Orsi. ) »

CAPUT XL.

Ejusdem Alexandri III decretum, quo anteriorum Pontificum, de matrimonio per verba de præsenti, statuta solvuntur: Innocentii III de revelanda confessione rescriptum ad Cistercienses: idem Innocentius III Cœlestini III erroneam Decretalem solvit.

Idem Alexander III, postquam judicavit id, quod est certissimum, valere conjugium per verba « de præsenti, utroque dicente: Ego accipio te in meam, et ego accipio te in meum ; » ac tale conjugium non dissolvi contracto alio connubio, atque etiam copula consecuta, addit (1): « quamvis aliter a quibusdam prædecessoribus nostris fuerit judicatum. » Consulti ergo judicarunt, contra id quod est postea ab Alexandro III totaque Ecclesia judicatum.

Neque vero eos juvat Nicolaus Dubois, hunc errori manifesto excusationem obtendens (2): « Fuit olim dubium in Ecclesia, an matrimonium solo consensu firmatum dissolvatur per matrimonium subsequens cum alia, et consummatum.... Hinc factum quod diversi Episcopi et Archiepiscopi, Salernitanus, Paduanus, Senensis, Norvicensis, Januensis, etc., sanctam Sedem consuluerint. » Recte et ordine: tunc enim vel maxime consulendi summi Pontifices, cum casus arduus est et ambiguus. Quid tum postea? Nempe illi, a tot Episcopis consulti, pessime responderunt. Ergo vel maxime constat apostolico officio defuisse, cum tot Ecclesiæ apostolici officii opem requirerent.

Innocentius III, a toto Capitulo Cisterciensi consultus, an Monachi confessionem sacrilegam ad ipso Confessario revelari oporteret ? vocatis Cardinalibus, sic respondet (3): « Ego dico in tali casu confessionem esse prodendam, quia potius est blasphemia quam confessio, nec debet Confessor tantam blasphemiam ac insaniam celare, per quam periculum toti Ecclesiæ poterit incumbere. Et placuit sententia Innocentii omnibus; et scripsit sequenti anno ad Capitulum generale, quod

(1) Decret. Greg. IX, tit iv, de Sponsa duorum, cap. 1: Licet præt. solit.. (2) Disq. art. 1, n. 11 et 161.

(3) Cæs. Monach. Cist. Hist. mirac. lib. 11, cap. xxx. Vid Bibl. Script. Cisterc. tom. 2.

a se fuerat determinatum. » En ex canonum præscripto ad Romanum Pontificem gravis relata quæstio, ex qua periculum toti Ecclesiæ incumbere videatur; en matura et canonica deliberatio, totoque anno dilata: tum ad universum Cisterciensem Ordinem, tota diffusum Ecclesia, perlata responsio, ac determinatio, quam juri divino ac naturali repugnare Theologi Cononistæque uno ore confitentur. Hæc, doctissimis et consultissimis Pontificibus rite consultis, rite deliberantibus, excidunt, ad testificationem humanæ infirmitatis audens dixerim (absit verbo injuria), et ad infallibilitatis præsumptionem retundendam.

At idem Innocentius III caute reprobavit antiquiorem Decretalem Coelestini III, qui matrimonii vinculum inter christianos, superveniente alterutrius hæresi, solverat. Hunc sui prædecessoris errorem Innocentius III modeste reprobat his verbis: « Licet quidam prædecessor noster sensisse aliter videatur (1).» Quod quidem dat honori antecessoris sui, qui perspicue matrimonii vinculum solverat. Glossa quoque absolute, verbo prædecessor, hæc habet: « scilicet Cœlestinus, cujus dictum habuisti Decretali Laudabilem: De convers, infid., et male Cœlestinus (2); » quare Decretalis ejus e corpore Juris exclusa est.

Et quidem habemus ejus Decretalis verba apud Antonium Augustinum, quæ sic habent: « Cum christiano viro propter odium uxoris Christum negante, et sibi copulante paganam, et ex ea filium procreante, christiana in opprobrium Jesu Christi relicta est; tamen, assensu Archidiaconi sui, ad secundas nuptias convolavit, et filios suscepit ex ipsis: non videtur nobis quod, si prior maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem debeat recedere a secundo, et resignari priori; maxime cum ab eo visa fuerit, Ecclesiæ judicio, recessisse (3).»

Hic vero Nicolaus Dubois Adrianum V1 reprehendit (4), quod Cœlestinum III hujus Decretalis gratia hæreticum judicarit: « Nondum enim, inquit, res erat ab Ecclesia definita ; nec erat contrarius totius Ecclesiæ consensus, qui vim haberet definitionis. » En interim ille consensus, quem tot vanis

(1) Decret. Greg. IX, lib. iv, tit. xix, de Divortiis, cap. vi: Quanto te novimus. Ibid. lib. 1, tit. xxx, de Conversione infidelium, cap. 1 : Laudabilem.

(2) Gloss. cap. Quanto te novimus; loc. cit.

(3) Ant. Aug. Collect. Decret. coll. 11.

(4) Nic. Dub. Refut. arg. art. xiv, n. 156, 157.

stultisque incessit irridetque dicteriis, ab ipso quoque agnitus. Addit (1): « Cœlestinus tantum respondit per verba, non videtur nobis; ut patet ex textu: nihil adhuc vero definivit. Quomodo ergo Adrianus potest hæreticis annumerare Cœlestinum? » Quid nostra ? Quis enim contendit Cœlestinum fuisse hæreticum, qui nulla coutumacia hæc scripserit? Id tantum cum Adriano VI volumus, Romanum Pontificem de quæstione ad finem pertinente ordine interrogatum respondisse id, quod revera est certissime hæreticum; eumque Pontificem imposito confirmandi fratres officio defuisse, cujus sententia, vir justa uxore privatus, mulier adultero copulata manserit; pessimum vero Archidiaconi judicium confirmetur.

(1) Disquis. art. vi, n. 107, p. 38. Refut. arg., etc., p. 78.

NOTE.

L'objection du § ler n'est pas insoluble, car l'Église peut absolument dirimer et annuler le mariage simplement ratum, en faveur du second mariage consumma tum.

La décision attribuée par Césarius à Innocent III est incertaine; les historiens Cisterciens eux-mêmes la révoquent en doute (Manrique, 1208, c. 8.) Tissier pense que Césarius a passé sous silence des circonstances essenti elles (Biblioth. Cisterc. tom. 2.) En supposant le fait comme Césarius le rapporte, nous croyons qu'il n'est pas bien difficile de justifier Innocent III. Nous réservons l'examen de la question aux Notes additionnelles qui sont à la fin du volume.

Franciscana controversia : primo loco ponitur Decretalis Exiit Nicolai III; probatur hanc veram esse definitionem doctrinalem ac dogmaticam.

Ultimo ponimus quæ Nicolai III seu IV, ac Joannis XXII temporibus, contigerunt.

Nicolaus III, ut sancti Francisci regula perfecte observaretur, et compescerentur illi qui hæc instituta mordebant, ejus interpretationem edidit decretali Exiit qui seminat (1). In eo vero versatur quam maxime ut altissimam Franciscani ordinis paupertatem exponat; cujus articuli hæc summa est: quod << abdicatio proprietatis, tam in speciali quam in communi, meritoria est et sancta, quam Christus et verbo docuit, et exemplo firmavit, ut etiam primi Ecclesiæ fundatores; quod Christus loculos interdum habuisse dicitur, id egisse infirmorum persona suscepta; quo condescensu factum sit ut et infirma ageret, sicut interdum in fuga patet, et in loculis. »

Hoc igitur fundamento posito, distinguit « in rebus temporalibus proprietatem, possessionem, usum-fructum, jus utendi, et simplicem facti usum : quod ultimum, nempe simplicem facti usum, ab ipso etiam utendi jure discretum, solum relinquit fratribus; propterea quod id « condecens fuerit ei professioni, quæ sponte devovit Christum pauperem in tanta paupertate sectari. »

Sic igitur docet Christum quoque id paupertatis et abdicationis genus fuisse sectatum, distincteque declarat sic a se intelligi usum simplicem, «qui facti est tantum, in utendo præ. bet utentibus nihil juris. « Hunc igitur usum sanctum ac meritorium esse definit, quippe qui exemplo Christi confirmetur. Atque hæc summa doctrinæ est, qua etiam ipsissimam instituti Franciscani rationem ac perfectionem, Christi imitatione constantem expressam esse voluit.

Neque vero, in hoc simplice facti usu, consumptibilia, puta vestimenta ac cibos, distincta voluit ab inconsumptibilibus, puta ædibus ac cellis; imo vero diserte expressit ea quæ ad usum necessariæ sustentationis pertinerent, quæque fierent

(1) Sext. Decr. lib. v, tit. xn, de Verb. signif. cap. in: Exiit qui seminat.

« PoprzedniaDalej »