Obrazy na stronie
PDF
ePub

pere; tamen non illa vivente ingenua, quam in patria propria habuit. >>

Hoc Stephani II responsum procedere videtur ex falso intellectu decreti sancti Leonis, quod sic habet : « Ancillam toro abjicere, et uxorem certæ ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis (1). » Leo tamen non agebat de vero et justo conjugio, quod cum ancilla iniretur; sed de illicita copula, quæ ad arbitrium solveretur cum persona servili: quippe cui nullum jus, nulla actio, nulla querela contra hominem liberum legibus relinquatur. At Stephanum II hic loqui patet de ea ancilla, quæ justis nuptiis conjuncta sit; cum redire permittat in ejus consortium, nisi alteri viro sociata fuerit. Quare ancillæ connubium solvit, ingenuæ solvi vetat : quale discrimen, conditione cognita, nescit Evangelium, neque canones patiuntur; quos talia prohibentes multos invenias apud Gratianum, dist. XXIX, quæst. II, et alibi passim.

Idem Stephanus, responso x1 : « Si quis in vino, propterea quod aquam non inveniebat, periclitantem infantem baptizarit, nulla ei adscribitur culpa; infantes sic permaneant in ipso baptismo (2). »

Qua responsione et infantis perperam baptizati periclitabatur salus, et simili errori ampla patebat janua, Sed hæc et alia, a Petri licet successoribus rite interrogatis, prolata responsa, ultro conciderunt, quod ea non admisit Ecclesiæ catholicæ summa et indeclinabilis auctoritas.

Nec magis probata est illa Nicolai I, egregii licet doctique Pontificis, responsio ad consulta Bulgarorum, qua baptismum, << si in nomine sanctæ Trinitatis, vel tantum in Christi nomine » collatus fuerit, omnino valere, neque iterandum esse decernit (3), falsumque, certe dubium baptismum cum vero certoque æque firmat; ac Bulgarorum nascentem Ecclesiam falsi baptismatis exponit discrimini : neque id obiter, ut vulgo in scholis ludunt, sed expresso decreto, atque ex Actis Apostolorum et beato Ambrosio auctoritate adducta, ne id leviter dixisse videatur.

Vidimus (4) a Sergio III, sub anathematis pœna, de ordina

(1) Leo Magn. Ep. 11 alias xc, ad Rust. Narbon. inquis. vi.

(2) Resp. Steph. II, art. xı; loco jam cit.

(3) Nicol. I Resp. ad cons. Bulg. civ; tom. vi Cone. col. 548; et Grat. distinct. Iv, cap. xx: A quodam.

(4) Sup. hoc lib. cap. xxxi. Vid. etiam Auxil. loc. cit.

tionibus imperata ea esse « que ad facinus pertinerent, quæ contra fidem et catholicam religionem agerentur; quæ per viginti annos in universa Italia, atque adeo in ipsa Romana Ecclesia sacerdotium, sacramenta, atque ipsam christianitatem exstinguerent. Hæc profitentem, hæc suo et sociorum nomine conquerentem Presbyterum Auxilium, et universalis Concilii judicium expectantem, nemo damnavit, imo catholici susceperunt.

Bonifacium vero VIII, qui, Decretali Unam Sanctam, hæc quoque niti visus est in Ecclesiæ dogma redigere, excusavimus quidem nos, quod expositioni ipsa definitio minime respondent, ut vidimus : at illud constitit, et in expositione Scri pturas a vero sensu contra traditionem aperte detortas, et multa intolerabilia ad infirmandam potius quam ad confirmandam fidem fuisse collecta. Ad hæc alii urgent, ex ipsa expositione definitionem explicandam, atque ideo ab errore manifesto non posse defendi. Nec desunt qui omnia a Bonifacio exposita, ut ab ipso asserta, ac vera Sedis apostolicæ placita tueantur, nec erubescant habere pro errantibus, aut etiam hæreticis, qui fidem his non præbeant. Quæ tamen Bonifacii decreta, utcumque se habent, fidei non nocent; quod, tacentibus cæteris, Ecclesiæ catholicæ tanta pars ecclesia Gallicana aperte reclamarit, Romanosque Pontifices ad temperandam Bonifacianæ doctrinæ acerbitatem adduxerit.

NOTE.

Il est permis de supposer que la décision de S. Grégoire II regarde l'empêchement impotentiæ; cela expliquerait tout.

Nous ne possédons pas de texte certain et authentique pour les décisions attribuées aux anciens papes. Pour donner un exemple des interpolations qu'elles ont subies, on lit dans toutes les éditions des conciles et du bullaire que S. Nicolas Ier, dans sa célèbre réponse aux consultations des Bulgares, permit indistinctement la communion quotidienne à tous les fidèles pendant le carême; or, les anciens manuscrits parlent simplement de la communion hebdomadaire: Dominico die communicare, et nullement de la communion quotidienne : Quotidie communicare, comme il est dit dans toutes les éditions connues.

On trouvera à la fin du volume une intéressante remarque sur la bulle Unam Sanctam.

CAPUT XXXVIII.

Paschalis II: gesta Lateranensis Synodi : Guidonis Viennensis, mox Callixti II, decreta in Synodo Viennensi a Sede apostolica comprobata: hujus decreti verba

ad Papam Nos a vestra obedientia repelletis.

:

Notum omnibus quale privilegium Henricus V Imperator a Paschale II per vim extorserit, nempe ut electi non consecra rentur, nisi ab Imperatore per baculum prius investiti. ld ita fere est habitum, ac si Papa in hæresim consensisset. Itaque, Lateranensi tertio Concilio congregato, plus centum Episcoporum mitram ac mantum, ut vocabant, pontificalem, hoc est purpuream cappam seu pallium, abjecit: Patres hortatus est ut juberent ipsum jam non esse Pontificem. Cæterum, quod liberet, sine ipso Ecclesia ordinaret (1). Hoc enim Godfridus Viterbiensis diserte scripsit, inconditis quidem ineruditisque versibus, tamen ad historiæ fidem compositis. Ac sic Papam loquentem inducit (2):

Me quoque Pontificem non fore jussa date.

Tum illud:

Ordinet Ecclesia sine me quidquid placet, inquit.

Quin etiam, quantum in ipso fuit, se ipse deposuit. At Patres non assensi sunt, eumque pristino loco esse voluerunt : at privilegium condemnarunt, ut quod esset « contra Spiritum sanctum et canonicam institutionem (3) » Igitur id decretum a duodecim Archiepiscopis, quatuordecim et centum Episcopis, quindecim Presbyteris, atque octo Diaconis Cardinalibus, factum esse in actis memoratur, nulla Papæ mentione, data quoque sententia excommunicationis in Regem, « non a Papa, qui juraverat nunquam hoc se facturum; sed ab Ecclesia injuriam sui patris vindicante (4). » Ita refert hujus temporis manuscriptus codex, actis Conciliorum insertus. Decreta Concilii toto Orbe vulgata sunt. Sic optimo Pontifici, cum intelligeret rem a se, ut oportebat, non posse peragi, Ecclesiæ catholicæ succurrit auctoritas.

(1) Conc. Later. III, sub Pasch. II; tom. x, col. 767.

(2) Godf. de Vit. Chron. Part. xvii; p. 508.

(3) Conc. Later. ibid. col. 769.

(4) Ibid. col. 771.

Hæc gesta sunt anno 1112, quo item tempore Guido Archiepiscopus Viennensis, postea Callixtus II Papa, Viennense Con. cilium habuit. (1). Ipse Guido decretorum summam ad Paschalem Pontificem prescribit his verbis: «Igitur, dictante Spiritu sancto, investituram omnem rei ecclesiasticæ de manu laica, hæresim esse judicavimus; scriptum illud, quod Rex a vestra simplicitate extorsit, damnavimus; in ipsum Regem nominatim et solemniter, et unanimiter sententiam anathematis injecimus (2).

>

Horum a Papa confirmationem petit, subditque : « Si vero, quod minime credimus, nostræ paternitatis (parvitatis seu fraternitatis legendum) assertiones prædictas roborare nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos a vestra obedientia repelietis. »

Quo loco futurus, id si contingeret ? An extra Ecclesiam, ac Sedis apostolicæ communionem? Absit; sed tamen ita incidebant eæ temporum necessitudines, quibus sancti quoque Episcopi a Papæ obedientia repellerentur.

Paschalis II hanc Synodum confirmavit, datis litteris Guidoni et cæteris Archiepiscopis, Episcopis et Abbatibus, seu dominis Sacerdotibus Viennæ congregatis (3): quæ litteræ in Conciliorum acta referuntur.

Quo sensu, qua veritate, qua nonnullorum ejus ævi Episcoporum ac maxime Ivonis Carnotensis (4) discrepantia, investitura hæresis haheretur, non est hic disceptandi locus. Hæresim proprio strictoque significatu fuisse id quod Paschalis II indulserit, vix quisquam sanus dixerit; et tamen hujus rei gratia de Pontifice Romano talia decernebant.

(1) Conc. Vien. tom. x. Conc. 784.

(2) Ep. Conc. ibid. col. 785.

(3) Ep. Pasch. II; ibid. col. 786.

(4) Ivon. Carn. Epist. ad Joan. Arch. Lugd.

NOTE.

« Alléguer contre l'infaillibilité des Papes ce qu'on a parfois extorqué d'eux par violence: ce qui ne regarde pas proprement la foi: ce qu'ils ont dit incidemment et sans l'intention de définir, c'est exposer aux mêmes objections l'infaillibilité des conciles eux-mêmes. Nous réclamons l'infaillibilité, non pour toutes les décisions des Papes, mais seulement pour celles qui sont rendues pontificaliter en matière de foi, celles qui émanent du Souverain Pontife procédant comme Pape investi du caractère et de l'autorité de saint Pierre. (Le cardinal Orsi, tome 2, p. 337). »

CAPUT XXXIX.

Alexandri III in exponenda Scriptura manifestus error, omnium sententia reprobatus caput Cum esses; de Testamentis. Item Innocentii III falsa Scripturæ expositio: Cap. per venerabilem, Qui filii sint legitimi.

Grave illud est quod de testamentis ab Alexandro III definitur his verbis (1): « Proposuisti talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quod testamenta, quæ fiunt in ultima voluntate, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanæ decernunt. Quia vero a divina lege et sanctorum Patrum institutis, et a generali Ecclesiæ consuetudine id esse noscitur alienum, cum scriptum sit : In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (2); præscriptam consuetudinem improbamus; et testamenta quæ Parochiani coram Presbytero suo, et tribus vel duabus aliis personis idoneis, in extrema fecerint voluntate firma decernimus permanere, sub interminatione anathematis prohibentes ne quis hujusmodi audeat rescindere testamenta. » Cap. Cum esses; de Testamentis.

Atqui hæc testamenta quotidie rescinduntur, valetque in multis regionibus jus civile Romanum, quod Alexander III, ex Scriptura, ex traditione, ex universali consuetudine, adhibita etiam excommunicatione proscripserat; tantaque auctoritate facta Decretalis abjicitur.

Hanc quidem Decretalem, ad ea quæ relicta Ecclesiæ sint, Glossa restringit, auctoritate capitis sequentis : Relatum est : quanquam Alexander III, in eodem capite Cum esses, generatim de testamentis dixerat, quæstionemque de legatis Ecclesiæ relictis, ex lege generali, deciderat. Sed quid nostra, cum nec in ejusmodi legatis ea Decretalis valeat, quam Pontifex Scripturis, traditione, universalis Ecclesiæ sensu, hoc est iis omnibus quæ certam fidem faciunt, asserebat?

Argumentum istud longe difficillimum, teste Melchiore Cano, sic ab eo solvitur (3): « In decretis pontificiis, duo im

(1) Decr. Gregor. IX, lib. 1, tit. xxvi, de Testam. cap. x: Cum esses.

(2) Math. XVIII, 10.

(3) Melch. Can. de Loc. theol. lib. vi, cap. vi.

« PoprzedniaDalej »