Obrazy na stronie
PDF
ePub

libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicæ mentis est» velle corrigi si errasset. » Rectum etiam illud, quod Colestius sancti Innocentii susceperat litteras, quibus, si sincero animo crederet, facile, ut idem Augustinus ait (1), omnia sua errata respueret. Itaque sic Zozimi acta interpretatur, ut Colestium levibus fomentis perductum ad sanitatem vellet. Quæ tamen profecto efficere non debebant, ut ejus fides tam claro judicio probaretur.

Patres vero Africani ita responderunt : « Non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii Episcopi litteris consentire fatebatur; sed aperte eum debere anathematizare, quæ in suo libello prava posuerat; ne, si id non fecisset, multi parum intelligentes magis in libello ejus illa fidei venena a Sede apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud quod se Papæ Innocentii litteris consentire ipse responderat (2). »

Hæc sane non absolvunt Zozimum; sed docent qua modestia ac reverentia docendi sunt Romani Pontifices,etiam cum sanctos gravesque Episcopos immerito et aspere objurgant, ac mala non malo animo faciunt: qua Zozimus benignitate atque admonitione correctus, Cœlestium ac Pelagium toto Orbe damnavit.

Interim prima illa Zozimi sententia et episcopale judicium, etiam si Pelagium ac Cœlestium, obduratos hæreticos, pejores non facerent, quis dubitet infirmos his moveri potuisse ? Certe id effecit ut hæretici Romanos Clericos arguerent, tanquam eos, qui, jussionis terrore perculsi, non erubuerint prævaricationis crimen admittere, contra priorem sententiam suam, qua catholico dogmati adfuerant (3) » Qua oratione, presso licet nomine, Papam ipsum,qui fidem Cœlestii approbasset, facile designabant.

Memorabile vero est, id quod respondet Augustinus (4): « Sed si, quod absit, ita tunc (post acceptas scilicet Concilii Africani litteras) fuisset de Coelestio et Pelagio in Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quæ in ipsis et cum ipsis Papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda

(1) Id. de Pecc. origin. cap. vii, n. 8; col. 256.

(2) Id. lib. it, ad Bonif. cap. 1, n. 5; col, 434. (3) ibid. col. 433.

(4) Ibid, col, 434.

pronuntiarentur; ex hos potius esset prævaricationis nota Romanis Clericis inurenda: » ut intelligeremus sibi, non veritati, non Ecclesiæ Romanæ, aut Sedi apostolicæ nociturum Zozimum, si talia judicasset. Id ergo Augustinus abominandum, infaustum, miserum, non vero impossibile judicavit, idque ad Bonifacium Papam Zozimi successorem scripsit.

Et qui jam id impossibile esse clamant, perpendant quæ facta sint. Nempe, cum doctrinam apertissime hæreticam non satis cogitans Zozimus approbavit, nihil hoc Ecclesiæ, nihil fidei Romanæ, nocuit: ita sane intelligant, si Zozimus in postremo illo judicio per eamdem indiligentiam falsus esset, haud minus Sedi apostolicæ provisurum Deum, ne prava coalescerent, neve Ecclesia catholica caput suum Romanam Ecclesiam amitteret. Cætera prosequamur.

NOTE.

Citons de nouveau le cardinal Orsi : « Sans entrer dans une discussion minutieuse et particulière des erreurs qu'on reproche aux Papes, reconnaissons de bonne foi que ces exemples sont hors de la question; car on n'y trouve pas les conditions requises pour faire une de ces constitutions solennelles que tous les catholiques doivent regarder comme une règle certaine et inaltérable de leur foi. Par exemple, ce qui manqua à S. Zozime lorsqu'il écrivit en faveur de Célestius, ce fut la matière et le sujet d'une décision de foi, car il était impossible de discerner dans une vérité quelconque de la révélation divine, si l'astucieux hérétique avait exposé sincèrement au Pape les vrais sentiments de son cœur, (Loc. sup. citat.) »

Hormisdæ atque Honorii gesta uno verbo repetuntur: Joannes VII Trullanam Synodum, qua Romana Ecclesia erroris accusatur, suo judicio subditam, relinquit intactam.

Qua acerbitate sanctus Hormisdas optimam propositionem : Unus de Trinitate crucifixus, respuerit, quid postea successores ejus, rei veritate atque Ecclesiæ catholicæ consensione victi, fecerint, commemoratum a nobis est; constititque catholicissimæ propositionis defensores a sancto Hormisda, egregio licet Pontifice, conturbatos potius quam confirmatos fuisse ; ac post consultum Papam, tandem ab Oriente veritatis lumen exortum : adeo liquet multa quæ ad fidei elucidationem spectent, a doctis Pontificibus, etiam interrogatis, etiam pro officio agentibus, prætermitti, nec minus aliunde affulgere veritatem.

De Joanne VII Anastasius Bibliothecarius in Vitis Romanorum Pontificum hæc scribit (1): «Hujus temporibus, Justinianus Imperator (secundus nomine) illico ut palatium ingressus est; propriumque adeptus imperium, tomos, quos antea sub Domno Sergio apostolicæ memoriæ Pontifice, Romam direxerat, in quibus diversa capitula Romanæ Ecclesiæ contraria scripta inerant, per duos Metropolitanos Episcopos demandavit, dirigens per eos sacram, per quam denominatum Pontificem conjuravit, ac adhortatus est, ut apostolicæ Ecclesiæ Concilium aggregaret, et quæque ei visa essent stabiliret, et quæ adversa, renuendo excluderet. Sed hic humana fragilitate timidus, hos nequaquam tomos emendans, per suprafatos Metropolitas direxit ad Principem; post quæ non diu in hac vita duravit. » Quod divinæ ultioni imputatum tenor ipse verborum ostendit.

Hi tomi continebant canones Synodi in Trullo habitæ, quæ Quini-Sexta dicitur. Hæc Synodus Ecclesiæ Romanæ ritus multos, nominatim in his, ipsam toto Occidente receptam atque ab antiqua et apostolica traditione manantem cælibatus legem Presbyteris et Diaconis indictam, condemnabat (2), ut

(1) Vit. Joan. VII per Anastas. tom. vi Conc. col. 1387. (2) Conc. Quini-Sext. tom. xi, ibid. col. 1148.

quæ evangelicis atque apostolicis testimoniis repugnaret. Quod quidem si verum est,jam inde a primis seculis Romana totaque Occidentalis Ecclesia incidit in hæresim. Hos canones Joannes VII primum quidem vano metu territus, rogante Imperatore, emendare noluit; sanæque doctrinæ debitum officium denegavit. Quin potius probasse apparet : non enim ait Anastasius nihil egisse Pontificem, neque ita scribit : Nihil respondit Pontifex, aut, Tomos remisit intactos; sed: Tomos nihil emendans direxit ad Principem: quo ritu bona probaque mitti ac dirigi solent.

Non ita Sergius prædecessor, qui,eodem jubente Justiniano, « non acquievit, nec eosdem tomos suscipere aut lectioni pandere passus est; » hoc est, ne librum quidem aperire, aut evolvere sustinuit: Porro eos ut invalidos respuit atque abjecit, eligens ante mori quam novitatum erroribus consentire (1). »

Honorium vidimus a tribus Patriarchis de fide interrogatum ea respondisse, quibus per totum Orientem hæretici firmarentur, catholici turbarentur; quæ denique a sexta Synodo, ac secutis Pontificibus, ut apostolicæ doctrinæ adversa damnarentur. Quam futilia, quam levia, quam absurda respondeant, vidimus quis enim sanus hæc ferat, pro privato Doctore respondisse Honorium a tot tantisque Ecclesiis de fide interrogatum, neque docere voluisse universam Ecclesiam? Rogamus, in Honorii epistolis, ad docendam Ecclesiam quid desiderent? Rem ipsam, ut revera doceat Ecclesiam, an formulam, ut exprimat docere se velle ? Certe ipsa res adest, docet Ecclesias principales, et in eis universam, quantum in ipso est, Ecclesiam. Neque magis Leo, ad unum Patriarcham Flavianum scribens, totam Ecclesiam docuit quam Honorius scribens ad tres Patriarchas. Redigunt se ad formulas, tanquam a formula non possit excidere qui ipsa re, ipsa summa cecidit.

(1) Vit. Serg. per Anast. ibid. col. 1291.

Stephani II, Gregorii II, Sergi III, Gregorii VII, ejusque occasione Bonifacii VIII decreta et gesta referuntur: Decretalis Unam Sanctam.

Exstant in Conciliorum actis Gregorii II egregii Pontificis responsa ad interrogationes sancti Bonifacii Episcopi Moguntini; quorum secundum sic habet (1): « Quod proposuisti, quod si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum reddere, quid ejus faciat jugalis? Bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiæ vacaret; sed quia hæc fortitudo magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis. » Hæc est illa Decretalis; de qua memoravimus dixisse Gratianum : « Hoc evangelicæ et apostolicæ doctrinæ penitus invenitur adversum (2); » nec immerito. Ac notandum illud: Simulier infir mitate correpta, quo aperte designatur infirmitas conjugio jam inito superveniens. Conjugium vero, etiam quoad vinculum, ex ea infirmitate dissolvi, et viro suaderi tantum, non autem præcipi abstinentiam, tanquam necessariam ; sed novum permitti conjugium, manifeste pugnat cnm hac Christi sententia: Quos Deus conjunxit, homo non separet (3). Neque hic dici potest Gregorium II pro privato Doctore respon. disse interrogatus enim a sancto Bonifacio Moguntino, respondebat ea quæ ad novellam Ecclesiam Germanicam instituendam pertinerent. Quare Gregorius hæc scripta esse memorat, ex apostolicæ Sedis vigore » suamque illam vocat, << apostolici vigoris doctrinam per beatum Petrum, a quo et apostolatus et episcopatus principium exstitit, » ut alio jam loco diximus.

Stephani II responsa ad varia consulta tueri nemo potest. Responsum tertium (4): «Si quis in aliena patria ancillam duxerit in consortium, postea in patriam reversus ingenuam acceperit, et iterum contigerit ut ad ipsam, in qua antea fuerat, patriam revertatur, et illa ancilla, quam prius habuit, alii viro sociata fuerit, hic talis potest aliam acci

(1) Greg. II Ep. xu, ad Bonif. Mogunt. n. 2; tom. vi Conc. col. 1448. (2) Decret. dist. xxx11, quæst. vii: Quod proposuisti, § Sed illud.

(3) Matth. xxix 6. Marc. x. 9.

(4) Resp. Steph. II, art. III; tom vi Conc. col. 1650.

« PoprzedniaDalej »