Obrazy na stronie
PDF
ePub

mulam qua fides Nicæna taceretur? At enim, inquiunt, Hilarius quoque hanc probavit formulam; probavit vero tanquam omnino integram ac perfectam ? an potius id egit ut, qui ea uterentur, eos alliceret ad catholicam fidem, a qua non penitus abhorrere viderentur. Cæterum, ut a veris orthodoxis ac fidei Nicænæ defensoribus subscriberetur his formulis quibus fides Nicæna taceretur, non probavit Hilarius: non probavit ut eo silentio et episcopatus redimeretur, et pax cum perfidis iniretur; id, inquam, Hilarius neque probavit, neque fecit. At id nemo dubitat fecisse Liberium.

Aliud est, inquiunt, tacere, aliud negare. Non profecto aliud est, cum ad eum articulum devenitur, ut tacere negare sit. Neque enim quidquam aliud Ariani volebant, quam ut fidem Nicænam tacendo subruerent; eoque deducta res erat inter catholicos et hæreticos, ut utrinque contenderetur : ab illis, ne fides Nicæna silentio premeretur; ab his, ut ipso silentio tolleretur; neque id Liberius, aut quisquam ignorabat. Quo tempore tacere, aperte negare est. Neque enim frustra Christus dixit: Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet (1). At qui sciens tacet, cum professionem res postulat, profecto erubescit, imo etiam negat; unde quod apud Lucam legitur: Qui me erubuerit, legitur apud Matthæum Qui me negaverit (2). Negavit ergo Liberius, dum tacuit id quod tum vel maxime oportebat confiteri eum; in agone ipso scilicet, in ipso martyrii, hoc est, testimonii articulo constitutum. Quo in articulo constitutus, dum pudendo silentio Sedem apostolicam redimit, nempe, quantum in ipso est, omnes docet patere communionem cum cathedra Petri, iis qui Nicænam tacerent fidem. Neque id tantum, sed etiam negari iis qui illam tuerentur; cum non alia causa Ariani Athanasium a communione Liberii segregatum vellent. Neque in his cogitandum est quid subtiliter dici possit, sed ipsius rei summa, quid faciat in hominum animis. Neque etiam est quod dicant vituperari a se Liberii factum, defendi fidem quam intus haberet. Nos profecto ipsum recte sensisse et contra id quod sentiret scripsisse et fecisse intelligimus, et ideo fidei defuisse; et talia facta ad ipsam fidei confessionem pertinere, nec ipse Baronius negaverit.

Cæterum, id si putant promissioni Christi tutandæ satis

(1) Luc. 1x. 26.

(2) Matth. x. 33.

esse ut Romanus Pontifex intus recte credat, quidquid profiteatur, amplam nobis januam aperiunt. Ecce enim dicemus Romanum Pontificem bene intus sentientem, prava tamen aliqua cupiditate seductum, adversus fidem suam pronuntiaturum. Id non sufficit tutandæ Christi pollicitationi, ne his excusent Liberium; sin autem sufficit, en casus quo Pontifex, ipsis fatentibus, salva pollicitatione Christi, falsa definiat.

Has quidem cavillationes sat scio viros graves et æquos facile contempturos; et tamen adversarii ad hæc minuta et futilia, sua subtilitate, nos redigunt.

Placet etiam illud quærere: per eam temporum necessi tudinem, an Romano Pontifici Arianorum societate polluto communicari oporteret? At non illud Damasus, non Eusebius, non alii catholici sentiebant: hoc enim ipsum erat, seque et Ecclesiam catholicam Arianorum communione maculare. An forte, per eam temporum intercapedinem, Liberius cessavit esse Romanus Pontifex ? Quid ita ? hæreticus scilicet, atque ipso facto depositus: id enim videtur significare Baronius (1). Atque ipse Baronius, Bellarminus, et alii, id vel maxime agunt, ne hæreticus fuisse videatur. An igitur alias, præter expressam, ut aiunt, hæresim, causas admittimus, propter quas Romanus Pontifex cassus sit? Hæc si volunt, ab alio ducentur in aliud, neque eis quidquam erit integrum. Tum si in eo res vertitur, ut Romanus Pontifex ideo errare non possit quod statim atque erraverit desinat esse Pontifex, quid vetat nos quoque in eam arcem confugere? Certe et id nobis profiteri licet: a Romano quidem Pontifice falsa judicari ac determinari posse; sed eum confestim non esse Pontificem. Si hoc dicto tuti sumus, vicimus at si quid ulterius a nobis exigunt, in Liberii lapsu, quo ipsi confugient? Fortasse ad illud: ista, qualiacumque sunt, brevissimo temporis intervallo transacta esse. At profecto durarunt septem ad minus menses. An vero contendent Christi promissionem vel ad certa quædam momenta vacillasse? Denique alia memoramus, quæ non ea celeritate effluxisse constet. Verum, utcumque est, certe illud tenemus: cum dicitur Petri fides, Romana fides, Sedesque apostolica perire non posse, Romano Pontifici deberi obedieniam, cum Romano Pontifice a quocumque catholico com

(1) Vid. Baron. ann. 357, n. 31.

municari oportere: hæc summa ipsa valere et æstimari, non ad minutias redigenda. Omnino enim deficiente Liberio, Petri fides stetit: fides stetit Sylvestri, Marci, Julii, aliorumque Romanorum Pontificum, qui Liberium præcesserant. Hæc enim fides Romanos Presbyteros sustentabat, quemadmodum ipse testabatur Eusebius (1), a se teneri fidem quam a beato Julio ordinatus suscepisset. Neque Sedes apostolica, neque Ecclesia Romana concidit ; neque casura erat, si etiam Liberius pejora moliretur; et cum ab eo abstinerent, haud minus Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ fovebantur sinu; Romanoque Pontifici tanto impensius adhærebant, quanto magis eum orthodoxum vellent.

(1) Vid. act. Euseb. apud Momprit. tom. 1, p. 515: et Baluz. Miscell. tom. 11, p. 141, 142.

NOTE.

§ I. Après communionem cogerentur, sont effacés les mots : adhortantique Constantium ad inferenda martyria.

§ Placet etiam, après : septem ad minus menses, l'illustre auteur efface: cum sancti Eusebii passio tantum temporis habeat.

Le cardinal Orsi dit : « Ce qui manqua à Libère lorsqu'il signa la formule de Sirmium, ce fut, entre autres choses, la liberté. »

« Supposons que Libère eût formellement souscrit à l'arianisme, parla-t-il dans cette occasion comme Pape, ex cathedra. Quels conciles assembla-t-il préalablement pour examiner la question? S'il n'en convoqua point, quels docteurs appela-t-il à lui? Quelles congrégations institua-t-il pour définir le dogme? Quelles supplications publiques et solennelles indiqua-t-il pour invoquer l'assistance de l'Esprit-Saint? S'il n'a pas rempli ces préliminaires, il n'a plus enseigné comme maître et docteur de tous les fidèles. Nous cessons de reconnaître, et que Bossuet le sache bien, nous cessons, dis-je, de reconnaître le Pontife romain comme infaillible. (Mansi, cité par de Maistre, du Pape, liv. 1er, chap. 15).

Sanctus Zozimus Cœlestii Pelagiani confessionem aperte hæreticam probat ejus epistola ad Africanos Episcopos : sancti Augustini loci.

De sancto Zozimo Papa, sancti Innocentii successore, sanctus Augustinus hæc scripsit (1): Coelestium ab Africanis condemnatum, ad eum edidisse libellum fidei, in quo hæc inerant: « Quod peccatum Adæ ipsi soli obfuerit, et non generi humano; quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint in quo fuit Adam ante transgressionem. » Et illud: « In remissionem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur, quod longe a catholico sensu alienum est; quia peccatum non cum homine nascitur etc. (2) Apertissima hæresis, nulla verborum ambiguitate prodita, quod etiam Augustinus agnoscit. Sane Coelestius in fine professionis hæc apposuit: « Si forte, ut hominibus, quispiam ignorantiæ error obrepsit, vestra sententia corrigatur (3). » Atque interpellatus a Zozimo de Innocentii litteris : « se omnia, quæ Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit (4). » His igitur auditis, refert Augustinus a sancto Zozimo Coelestii libellum catholicum dictum esse (5), in quo tam apertæ hæreses legebantur.

Non tamen Cœlestius ab excommunicatione solutus, scriptumque est in Africam, atque ad duos menses dilata res, quoad inde rescriberetur (6).

In Zozimi epistola (7), Episcopi Africani præcipitantiæ arguuntur, quod Lazaro et Heroti, viris levissimis ac nefariis de Coelestio nimium credidissent. Hic placet excusari ea quibus de Africanis Patribus, deque Lazaro et Herote viris sanctissimis, optimo Pontifici impositum est. Non equidem scio quo modo id excusari possit, quod de fide Cœlestii scribit : « Cen

(1) Aug. de Pecc. orig. cap. 11, 111, vi; tom. x, col. 253, 254, 255.
(2) Ibid. cap. vi; et lib. 1, de Grat. Christ. cap. xxxvii, n. 35, col. 245.
(3) Id. de Pecc. orig. cap. vi, n. 7; col. 256.

(4) Ibid. cap. vi, n. 8.

(5) Id. lib. 11, ad Bonif. cap. 111, n. 5; col. 434.

(6) Id. de Pecc. orig. cap. vii, n. 8; col. 256.

,(7) Zoz. Ep. 1, ad Episc. Afric. tom 11 Concil col. 1559.

suimus innotescere Sanctitati vestræ, super absoluta Cœlestii fide, nostrum examen (1). » Ac paulo post de Cœlestii accusatoribus : Quare intra secundum mensem aut veniant, qui præsentem redarguant aliter sentire quam libellis et confessione contexuit, aut nihil, post hæc tam aperta et manifesta quæ protulit, dubii vestra Sanctitas resedisse cognoscat (2). » Res igitur examine et judicio Zozimi eo redacta erat, ut fides a Cœlestio exposita integra et catholica procul dubio haberetur; illud quærendum superesset, an probari posset cum aliter quam libello dixerat docuisse? Sic nihil deerat quominus absolutum completumque esset de dogmate judicium, resque omnino deducta ad facti quæstionem.

[ocr errors]

Itaque Facundus, Hermianensis Episcopus, huic ævo proximus, memorat (3) « beatum Zozimum apostolicæ Sedis Antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, fidem ipsius Pelagii ejusque complicis Cœlestii tanquam veram et catholicam laudantem, insuper Africanos culpantem Episcopos, quod ab illis hæretici crederentur; » non quod Zozimus speciatim præceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci : « id enim ab eo factum speciatim Augustinus negat (4); sed quod approbavit ut catholicam eam Cœlestii confessionem, in qua illa hæresis perspicue continetur. Neque mirum est Zozimum, datis paulo post ad eosdem Africanos litteris (5), favisse Pelagio, qui sententiam suam miris verborum ambagibus involverat. Id mirum Cœlestii approbatam fidem, qui manifestissimas hæreses admisisset.

Neque enim usus erat ullis verborum involucris, sed plane nitideque rem elocutus est, atque omnino, ut ait ipse Zozimus (6), quid de fide sentiret evidenter expressit.

Sane Augustinus, qua erat modestia et caritate, excusat Zozimum. Quod enim in fine libelli Coelestius instrui se velle professus est, ea occasione Augustinus sic scribit : « Voluntas emendationis, inquit (7), non falsitas dogmatis est, et propterea

(1) Zoz. Ep. 1, ad Episc. Afric. tom. in Conc. col. 1559.

(2) Ibid.

(3) Facund. pro defens. trium Cap. lib. vii, cap. 1, p. 277, ed. Sirm.; et tom. x Bibl. Patr. p. 55.

(4) Aug. lib. I, ad Bonif. loc. ant. cit.

(5) Zoz. Ep. iv, ad Episc. Afric. tom. и Conc. col. 1561 et seq.

(6) Id. Ed. 111; ibid. col. 1559.

(7) Aug. lib. 11, ad Bonif. loc. jam cit.

« PoprzedniaDalej »