Obrazy na stronie
PDF
ePub

tholicæ, hoc est Spiritus sancti, supplevit auctoritas. An ergo officium confirmandi in fide fratres, si casus occurrat, eadem Ecclesia supplere non possit? Absit. Certe infandi illius ac diuturnissimi schismatis tempore, fœdæ hæreses, Wiclefi, Hussique tota Ecclesia vulgabantur: quibus interim certa Ecclesiæ catholicæ auctoritas resistebat; adversusque eos multa sunt edita ejusdem Ecclesiæ decreta gravissima, quibus catholici firmabantur, hæretici profligabantur. Quin ipsi hæretici nihilo secius in Sedis apostolicæ Ecclesiæque Romanæ verba fidemque adacti sunt, et ad illam petram æque allisi, ac si Romana Sedes suo præside frueretur. Nec mirum ; neque enim Romana Sedes aut fides in vacatione interit, neque interitura est, etiam si graviora ac diuturniora impedimenta contigerint. Cur ergo eo magis aut Sedes apostolica aut catholica Ecclesia collabatur, si quis Romanus Pontifex falsa definiat? Nempe in uno hoc casu deficiet Ecclesiæ ille a Christo datus, ut in ea maneret, Spiritus? Nulla erit super, quæ succurrat, aut Synodum colligat, auctoritas? Quid si Romanus Pontifex hæresim non jam definitione sanciat, sed tamen prædicet? Quid si sit aperte jam obstinateque hæreticus? quid si simoniacus? quid si schismaticus? quid si contumaciæ nomine merito deponendus ? quid si bonos viros a sua commu. nione depellat? quid si mente captus? quid si detentus ? quid si ea tam multa contingant, propter quæ ei necessario obsistatur? Hæc enim partim evenisse, partim evenire potuisse omnes confitentur. Quid dicam de Marcellino, quem thurificasse multi crediderunt? Quid de illa, quam adversus eum collectam memorant, Sinuessana Synodo trecentorum Episcoporum (1)? Falsane, an vera sit, nihil hic nostra refert. Veram certe esse ipsa rei summa defendit Baronius (2); veram eam esse plerique Canonistæ per trecentos annos existimarunt; eoque exemplo pro certo habuerunt, quibusdam in causis Synodum ultro convenire posse, non quidem ad judicandum, sed ad convincendum atque increpandum Romanum Pontificem, ut saltem pudore victus abdicare cogatur. At enim, inquiunt, causæ eæ sunt necessariæ cur Synodus fiat, etiam invito Romano Pontifice tanquam ulla causa magis necessaria sit, quam læsæ fidei; aut adversus Romanum Pontificem valeat Ecclesia, si hæresim prædicarit, inermis vero atque omni præsidio des

(1) Conc. Sinuess. tom. 1, col. 938.

(2) Bar. ann. 303 ; tom. 11, p. 771, 772.

tituta jaceat, si certas formulas ac solemnitates adhibeat: quo quid absurdius? Et tamen quandoquidem in eo causa stat, jam exempla afferenda sunt, atque infirmiores animi ipsa experientia confirmandi, ne quid fidei metuant, si quis Romanus Pontifex, quod absit, officio desit.

NOTE.

Nous croyons devoir rappeler une importante observation que fait le cardinal Orsi et qui s'applique à tous les chapitres suivants :

«Nos théologiens distinguent deux sortes de lettres et de décrets des Papes; les uns sont privés, les autres sont solennels, ex cathedra. Nous entendons par lettres et décisions privées celles qui ont pour objet, non l'instruction générale de l'Eglise sur les questions de foi, mais des affaires et des cas particuliers. Si les erreurs qui peuvent s'être parfois glissées dans ces décisions particulières doivent indistinctement et absolument être attri. buées au Siége Apostolique et aux Pontifes romains, nous ne concevons pas que l'on puisse soutenir que le Saint-Siége n'a jamais dévié du sentier de la vérité. Mais par décrets solennels et ex cathedra, nous entendons ceux que les Papes ont rendus comme docteurs et interprètes de la doctrine révélée, comme juges suprêmes des controverses dogmatiques, avec pleine liberté, avec l'intention d'enseigner l'Eglise universelle et d'obliger tous les fidèles à ce que dit S. Paul, à croire de cœur et à confesser extérieurement les vérités définies et à condamner les erreurs opposées. Or, nous soutenons qu'il n'est aucun de ces décrets pontificaux qu'on puisse accuser d'erreur (Orsi, Infallibilita ad autorita del Romano Pontifice, Rome 1741, tome 1er, p. 307. Ce livre fut dédié à Benoît XIV.)

Dans le second volume, le cardinal Orsi exprime de nouveau ses convictions. «Nous ne présentons comme des règles infaillibles de la foi que les décrets et les constitutions du Siége Apostolique dans lesquelles les Souverains Pontifes, après examen libre, sérieux, enseignent à l'Eglise universelle une vérité comme révélée par Dieu, ou condamnent quelque erreur comme opposée aux doctrines catholiques, en déclarant expressément que tout homme qui refusera d'obéir et de soumettre son jugement, sera frappé d'anathème comme hérétique et retranché de la communion des fidèles. Que les adversaires signalent, s'ils le peuvent, une seule constitution de ce genre qui soit fausse et erronée, et nous rendrons les armes. « (Ibid. tom. 2, p. 337.)

Lapsus Romanorum Pontificum nihil Ecclesiæ, nihil fidei, nihil Sedi apostolicæ nocuerunt: Liberius ordine temporum primus recensetur.

Hic necessario repetendi sunt Romanorum Pontificum, in causis fidei pertractandis, non modo cunctationes periculosæ interdum, sed etiam lapsus. Etsi enim animus refugit commemorare ea quibus imbecilles animi commoveri soleant, tamen hæc me spes sustentat fidei omnia profutura; cum evidens futurum sit, Romanis quoque Pontificibus, in injuncto officio confirmandi fratres deficientibus, tamen illud officium haud minus postea viguisse, haud minus immotam perstitisse Ecclesiam catholicam, eique conjunctam Sedem apostolicam ac Romanam fidem.

Hic primo loco occurrit Liberius. Neque vero animus est tractare quæstionem de Sirmiensibus formulis: qua in controversia doctissimi quique dubitare se potius, quam certi aliquid tenere se fateantur. Nos in eam sententiam propendemus, ut Liberius ei formulæ subscripserit, quæ esset omnium maxime innocua. Hæc interim certa sunt: pessime fecisse Liberium, qui, cum Arianorum artes fraudesque nosset, ei fidei subscriberet qua Christus consubstantialis ejusdemque cum Patre substantiæ taceretur (1). lllud enim erat initæ cum hæreticis consensionis indicium ac tessera : atque adeo per Liberii subscriptionem Ariani id obtinebant, quo Nicænam infringerent et infamarent fidem. Quare Liberius nec ipse dubitavit, datis fœdissimis ac miserabilibus litteris, cum omnibus Arianis communicare, atque a sua et Ecclesiæ Romanæ communione segregare Athanasium, cum quo communicasse pars ecclesiasticæ atque catholicæ communionis habebatur (2). Hæc a Liberio perpetrata satis amplam causam dederunt cur ei hæc agenti anathema ab Hilario diceretur, et cur ille ab Hieronymo et aliis in hæresim subscripsisse memoraretur (3). Quo etiam factum est ut a Romanis haud aliter reciperetur

(1) Vide Bar. tom. 1, ann. 357, n. 30.

(2) Ep. Liber. vII, VIII, IX, x; tom. 11 Conc. col. 751 et seq.

(3) Hilar. fragm. vi, col. 1337, ed. Bened. Vid. Hieron. in Chron. et de Script. Eccles.

quam ut qui fidem prodidisset, ac se Ariana communione maculasset, hæreticisque per omnia communicasset, excepta rebaptizationis infamia, ut in Vitis Romanorum Pontificum diserte scriptum legimus (1).

Neque omittendum illud, quod est gravissimum, Liberium, postquam Arianorum communione pollutus Romam rediit, a maxima Cleri et populi Romani parte rejectum; sanctum Damasum, gravissimum ea tempestate Ecclesiæ Romanæ Presbyterum, ac postea Liberii successorem, præ cæteris ab ejus communione abhorruisse, ac Felici in ejus exulantis locum substituto adhæsisse, quod hic, vice versa, catholicam Ecclesiam contra Constantium tueretur. Hinc « ab eo die, quo scilicet Liberius in Urbem ingressus est, fuisse persecutionem maximam in Clero, ita ut intra Ecclesiam Presbyteri et Clerici complures necarentur, et martyrio coronarentur (2). Hæc in vitis Romanorum Pontificum scripta recipit Baronius (3); quibus profecto rebus Liberius non confirmabat, quam potius omni ope infringebat, fidem. Nunc quid ad hæc respondeant audiamus.

(1) Vit, Liber. Pap. tom. 11 Conc. col. 740.

(2) Vit. Felic. II, ibid. col. 843.

(5) Bar. tom. 1. ann. 357, n. 15, 46; p. 713, 714.

NOTE.

[ocr errors]

Bossuet a retranché un chapitre entier, le 34o de la première rédaction, ayant pour titre : Eusebii Romani presbyteri ac martyris acta referuntur. Il ne s'ensuit pas qu'il ait supprimé tout ce qui regarde le pape Libère, ainsi qu'on l'a cru. Dans le manuscrit autographe que nous avons sous les yeux, le 34 chapitre a été rayé, mais tout le reste est conservé; et à la fin du chapitre 33, Bossuet fait cette addition: Nunc quid ad hæc respondeant audiamus.

« Les docteurs italiens ont observé que Bossuet, qui, dans sa Défense de la Déclaration, avait d'abord argumenté, comme tous les autres, de la chute du pape Libère, pour établir la principale des IV propositions, a retranché lui-même tout le chapitre qui y est relatif, comme on peut le voir dans l'édition de 1745. Je ne suis point à même de vérifier la chose dans ce moment, mais je n'ai pas la moindre raison de me défier de mes auteurs; et la nouvelle histoire de Bossuet (par le cardinal de Beausset) ne laisse d'ailleurs aucun doute sur le repentir de ce grand homme. On y lit que Bossuet, dans l'intimité de la conversation, disait un jour à l'abbé Ledieu : J'ai rayé de mon traité de la Puissance ecclésiastique tout ce qui regarde le pape Libère, comme ne prouvant pas bien ce que je voulais établir en ce lieu. (De Maistre, du Pape, liv. Ier chap. 15).—Il faut croire que l'abbé Ledieu n'a pas compris.

Adversariorum effugia præcluduntur: nostra argumenta firmantur.

Primum quidem aiunt, ad hæc misera et infanda vi adactum Liberium, tædio scilicet victum exilii, ut scribit Hieronymus. Id ipsius Liberii, quæ supersunt, miserabiles testantur litteræ : satis enim constat, etsi districtos gladios non legimus, tamen intentatos necis metus. Sed nihil magis infregit Liberium quam prava cupido tantæ recuperandæ Sedis, quod etiam Baronius confitetur ; vereque memoravit eam fuisse Dalilam, quæ hunc Samsonen corruperit (1). Utcumque est, si verba Christi dicentis Rogavi pro te, omnino eo pertinent ut Petri successor nusquam fidei desit, nusquam officio confirmandi fratres; Liberium haud minus ab ipso metu tutum esse oportebat, quam a cæteris pravis cupiditatibus, Quis enim non videat id promisisse Petro Christum, ne ulla animi infirmitate vinceretur? Quo loco si metum excipimus, nimium stulte in re tanta ludimus. Atque hoc animi robur ad Petri successores manasse oporteat, siquidem omnes eos promissionis ejus hæredes esse constet. Tum et iliud quærimus : si hæc Liberius non metu, sed vel imperitia, vel alia prava cupiditate fecisset; an ideo cessuri erant Eusebius et Damasus ac Romana Ecclesia? Imo, tanto amplius restitissent. Fateamur ergo Romanam fidem, Romanam Ecclesiam, non modo adversus metum, sed adversus omnem aliam cupiditatem potuisse consistere. Denique, si vel maxime metum causari placet, quid fiet Liberio, non jam metuenti ac persecutionem passo, sed ultro persequenti fratres ut ad impiam communionem cogerentur, et quæcumque adversus catholicam fidem gesta erant, etiam concitata persecutione firmanti. Alia profecto quærenda sunt, quibus Liberius excusetur.

Hic ergo Bellarminus ac Baronius omni ope contendunt (2), ne Liberius hæresi subscripsisse videatur. Quo operæ pretio, cum saltem sit certum subscriptam ab eo, probatamque for

(1) Bar. tom.ш, ann. 357, n. 33, p. 709.

(2) Bell. de Rom. Pont. lib. iv, cap. ix. Bar. ann. 357, n. 37; tom. ú.

« PoprzedniaDalej »