Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hos ergo adeo nullos Baronius existimare videtur (1), ut eo referat illud Actorum (2), quod ægros umbra Petri ab infirmitatibus liberaret: ut profecto habeantur non pro veris Petri successoribus, qui ejus dignitatem, sed pro invasoribus, qui ejus umbram tantum ac speciem gererent.

Hinc idem Baronius sedem Petri solis instar ac lunæ perfectam, tamen confitetur eclipses esse passam; neque debere nos « nimis rigide in apostolica Sede majora requirere, quam quæ in symbolicis signis fuerint divinitus demonstrata (3). »

D

Hæc igitur vacasse Sedem demonstrare videntur sub his propudiosissimis invasoribus. Addit tamen Baronius accedente consensu Cleri toleratos (4), ne Ecclesia schismate scinderetur; quosdam novis comitiis electos, atque hinc pro legitimis Pontificibus cultos : quod non ita contigisset, « nisi de facta, inquit, postea legitima electione constitisset. »>

Nos nulla ejusmodi nova comitia legimus, nullas electiones novas; neque consensus Cleri Romani quidquam hic juvat, cum ipse Clerus nihil sani aut corruptus cogitaret, aut oppressus agere posset. Id quidem certum est, qui sedem Petri tenere viderentur, eos per totam Ecclesiam agnitos atque observatos fuisse : nempe quod Ecclesia catholica præstabilius judicaret pravum caput habere, quam nullum.

Hinc igitur illis Pontificibus certior affulget auctoritas ex consensu catholicæ Ecclesiæ eos agnoscentis, quæ sancti Spiritus auctoritas est. Hæc auctoritas Ecclesiæ Romanæ Ecclesiarum matri succurrebat, cum nihil opis afferre posset ipsa sibi. Hæc Ecclesiæ catholicæ auctoritate suppleta sunt, quæ talium Pontificum electioni et administrationi deerant. Hujus auctoritatis plenitudine factum est, ne, quæcumque fierent, hoc defectu cassa conciderent. Est ergo Ecclesiæ catholicæ plenissima ac suprema et universalis auctoritas, qua quæcumque deficiant, etiam in Ecclesia Romana, suppleantur.

(1) Bar. loc. sup. cit.

(2) Act. v. 15.

(3) Bar. ann.. 897, p. 641. (4) Ibid. p. 640.

Alia exempla: turbæ sub Sergio III, ordinationum Formosi Papæ gratia: Auxilii Presbyteri locus: aliæ turbæ sub Joanne XII: turbæ graviores, atque incertior status in diuturno schismate inter Urbanum VI et Clementem VII.

Majore perturbatione res erant Stephani VII et Sergii III temporibus, anno Christi 897 et 908. Hi enim præterquam quod per vim intrusi sunt, ad malorum cumulum multa insuper addiderunt. Hinc illa in Formosum Papam atrox sententia, quod a Portuensi episcopatu in Sedem apostolicam translatus esset. Tunc ejus cadaver projectum in Tiberim a Stephano VII; et quanquam Stephani acta Joannes IX resciderat, Sergius tamen III Episcopos omnes a Formoso ordinatos, item Presbyteros, sive ab illis Episcopis, sive ab ipso Formoso ordinatos, aut abjiciebat, aut de novo ordinabat. Quo tempore ordinationes, exordinationes, ac superordinationes contigerunt eæ, quas Auxilius eorum temporum egregius Presbyter deploravit (1).

Is igitur, propter Formosi causam, cum a Sergio III exordinatus esset, in ministerio stetit; aliisque eadem causa dejectis, ut starent, auctor fuit, ea vel maxime causa, quod, si omnis ordinatio a Formoso profecta cassa esset, Italiæ regiones longe lateque «jam circiter viginti annos absque christiana religione, absque sacerdotio,» absque sacramentis vixerint (2).

His aliisque de causis jussus a Sergio sub excommunicationis pœna sacerdotali ministerio abstinere, edito libro de sacris Ordinationibus, ac postea Dialogo qui inscribitur : Infensor et Defensor; respondit : quod pastoribus injusta jubentibus obediendum non esset; quod excommunicatio ejus rei causa lata nulla haberetur (3); quod aliud sunt pontificales sedes, aliud præsidentes; quod honor et dignitas uniuscujusque sedis venerabiliter observanda sunt : præsidentes autem si deviaverint, per devia sequendi non sunt, hoc est, si contra fidem vel catholicam religionem agere cœperint (4). » En quod Romano

(1) Vid. lib. Auxil. de sacr. Ordin. tom. xvi Bibl. Patr. p. (2) Ibid. cap. xxvu, p. 9.

(3) Ibid. cap. xxxiv, p. 10.

(4) Id. Dial. ad Leon. Nol. Episc. cap. xvi; ibid. p. 17.

4 et seq.

Pontifici exprobaret. Addebat non observandam excommunicationem eam, quæ ad committendum facinus pertineret. Usque adeo fieri potest, ut quis ad facinus a Romano Pontifice etiam sub excommunicationis poena adigatur. Concludebat vero sic, suo et sociorum suorum nomine (1) : « Ideoque in sacro ordine, quo consecrati sumus, permanentes, præstolamur universalis Concilii æquissimum examen. » Quin etiam illud Concilium non a Pontifice, qui omnia conturbaret, sed ab Imperatore exspectabat. Adeo in Ecclesia Romana, intestinis discordiis laborante, nihil erat opis; ac dum Synodus, consentientibus Episcopis, cogeretur, ipse, a Sergio habitus communionis expers, Ecclesiæ catholicæ eique connexæ Romanæ Ecclesiæ ac Sedis apostolicæ communione gaudebat.

Auxilium Presbyterum Sigebertus primum (2), atque ipse Baronius honorifice memoravit (3). Et Baronius quidem ait, hæc quæ Auxilius deploravit, « perpetrata ab invasoribus et intrusis in apostolicam Sedem, Pontificis nomen usurpantibus. Verum Auxilius non ita se tuetur, neque respondet Sergium illegitimum Pontificem a se impune contemni; sed recurrit ad ea quæ veris Pontificibus prava jubentibus obtemperari vetarent. Quo certum omnino est, adversus Pontificem pro vero ac legitimo habitum, sed potestate in Ecclesiæ perniciem usum, universalis Synodi opem imploratam, cum nullum aliud præsidium superesset.

At enim, inquies, extraordinaria hæc, neque in exemplum trahenda quæ nos ultro confitemur. Illud autem volumus: gravissimos, divino judicio, multos incidisse casus, quibus Ecclesiæ Romanæ oppressæ ac laboranti nihil præsidii, nisi in Ecclesiæ catholicæ toto Orbe diffusæ auctoritate, superesset.

Ac fateamur necesse est talia contigisse cum Joannes XII, flagitiosissimus Pontifex, ab Othone I Imperatore, Concilio congregato, depositus est, et Leo VIII huic substitutus (4). Baronio facile concedimus illegitimum illud fuisse judicium. Interim pars Orbis maxima Joannem ejusque successorem aversabatur: Leoni ejusque successoribus adhærebat. Bona profecto fide, sub incerto, imo nullo Pontifice, haud minus Christo ejusque Ecclesiæ conjuncti vivebant.

Quæ mala Ecclesiæ incubuere gravius in illo longo schismate

(1) Vid. lib. Auxil. de sacr. Ordin. cap. XL, p. 10. Dial. cap. xxx, xxx1, p. 21. (2) Sigeb. de Script. Eccl. cap. cx11.

(3) Bar. ann. 908, p. 667, 668.

(4) Vid. Bar. ann. 863 et seq.

inter Urbanum VI et Clementem VII, eorumque successores. Quo in schismate, ubi locorum esset Sedes apostolica per quadraginta annos multi viri boni sanctique nesciebant, nullusque sedebat Romanus Pontifex, si quidem illud Bellarmini valet: Pontifex dubius, Pontifex nullus. Quibus turbis Sedes apostolica non nisi auctoritate Ecclesiæ catholicæ, ultro in Pisanam Synodum confluentis, emergere potuit. Atque interim Christus hæc duo demonstravit : primum, Ecclesiam Romanam occulto judicio in ea incommoda turbasque labi posse, unde se ipsa extricare non possit, et ab Ecclesiæ catholicæ auctoritate pendeat; tum illud, sub dubio ac fluctuante, imo sub nullo ac falso Pontifice, certam remanere, longo etiam tempore, Ecclesiæ catholicæ non modo unitatem, sed etiam auctoritatem, qua rebus necessariis consulatur.

CAPUT XXXII.

Ex his ostenditur, etsi quis Romanus Pontifex falsa definiat, catholicam tamen Ecclesiam Sedemque apostolicam manere suo pondere constitutam.

His convincuntur ii qui Ecclesiam catholicam statim interituram putant, si quis Romanus Pontifex falsa definiat: tanquam una ea res sit, quam Ecclesiæ catholicæ auctoritas supplere non possit. Atqui alia, quæ memoravimus, cogitanda erant. Nempe certum est Romanum Pontificem a Deo esse positum, qui catholicæ societatis communionisque esset vinculum. Stat semper invictum illud Optati de Romano Pontifice : « Cum quo nobis totus Orbis in una communionis societate concordat (1); » et illud Hieronymi ad Damasum : « Qui tecum non colligit, spargit (2); » et illud Cypriani, illud Ambrosii, illud omnium, ut cum Episcopo Romano, id est cum Ecclesia catholica communicemus. Atque hinc etiam valet illud, absque Romano Pontifice non colligi Synodos (3) quippe quo duce Ecclesiæ uniri conjungique debeant. Hæc a Christo instituta, hæc in ævum duratura sunt. Neque eo secius, Deo permittente, ea interdum eveniunt, quibus viri boni sanctique pontificia communionis exsortes manere debeant, ut Auxilio Presbytero contigisse vidimus (4), ne fateri cogeretur cessasse in Italia per viginti annos legitimum sacerdotium legitimamque sacrorum administrationem. Quid in illo schismate, cum, inter duos tresve Pontifices, viri boni, ipsaque Ecclesia fluctuaret, et a duobus delusa, ab utriusque se obedientia subtraheret? An abrupta erat illa tessera christianæ fraternitatis in Romani Pontificis communione a Christo constituta ? Absit. Ad eam enim in integrum resarciendam votis omnibus anhelabant t; Romano Pontifici, si non actu ac reipsa, tamen animo, affectu, voluntate conjungebantur. Interim Ecclesiæ catholicæ, quod sæpe dicendum est, eique connexæ Sedis apostolicæ communione gaudebant; et cum omnino Synodo opus esset, Romani Pontificis ad eam colligendam officium, Ecclesiæ ca

(1) Opt. Milev. de schism. Donat. lib. 11, cap. 111, p. 28, ed. Dup. (2) Hieron. Ep. ad Damas. xiv. al. xvii. tom. iv, part. II, col. 20. (3) Sec. lib. 1, cap. viii.

(4) Sup. cap. xxxi.

« PoprzedniaDalej »