Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ejusdem Joannis XXII de animarum statu speciatim publico diplomate declarata fides, a Benedicto XII successore ad examen revocatur.

:

Ille vero Pontifex, non modo generatim sua omnia, quæque publice, quæque privatim egerat, determinationi subjicit Ecclesiæ, sed etiam ea quæ speciatim et expresse de fide exponenda censuisset. Certe in ea, quam nunc commemoramus, fidei confessione, de animarum statu hæc speciatim edidit (1) Ecce quod nostram intentionem, quam cum sancta Eeclesia catholica circa hæc habemus vel habuimus, serie præsentium, ut sequitur declaramus. Fatemur siquidem et credimus quod animæ purgatæ separatæ a corporibus sunt in cælo, et vident Deum ac divinam essentiam facie ad faciem clare, in quantum status ac conditio patitur animæ separatæ. » Quæ cum expressissime declarasset, ut suam et Ecclesiæ catholicæ fidem, nihilo secius declarationem eam Ecclesiæ et successorum determinationi subjicit.

Hic rogare libet eos, qui a Romano Pontifice editam fidem non aliam esse putant quam ipsissimam Ecclesiæ catholicæ fidem, qua ratione putent Ecclesiæ catholicæ fidem a Joanne XXII pontificio diplomate declaratam ipsius Ecclesiæ ac successorum suorum determinationi subjici potuisse, iterum examinandam.

An respondebunt a Joanne declarari fidem eam quam privatus profiteretur, non vero quam Pontifex ? Atqui fidem eam consignari voluit publico diplomate, præfixoque, ut in aliis, consueto titulo.

An vero causabuntur has pontificias litteras grossatas quidem fuisse, non tamen bullatas, superveniente obitu Joannis XXII, ut Benedictus XII successor attestatur? Ad has ergo ineptias talis quæstio devolvetur. Atqui quod per tempus Joanni non licuit, Benedictus supplevit, bullatamque epistolam ad omnes dimisit Ecclesias pontificatus sui anno primo, Christi 1334 (2).

(1) Ap. Rainald. ibid.

(2) Bened. XII, Ep. 1; tom. x1 Conc, col. 1793.

Neque eo secius fidem antecessoris, quam suam quoque esse edito diplomate confirmaverat, revocavit ad incudem, quæstionemque de clara visione per duos annos tractavit de integro; ac demum definivit anno pontificatus tertio, Christi 1336 (1). Ergo existimavit Romanorum Pontificum authentico diplomate declaratam fidem, adhuc in quæstionem revocari posse.

Nondum enim, inquies, rem dixerant, adhibitis omnibus solemnitatibus; nondum ab omnibus tenendam sub anathemate, aut contrariam sententiam esse hæreticam: tanquam Romanam fidem non nisi sub anathemate declarari oporteret, cum profecto anathemata non nisi suborta hæresi decerni soleant; vera autem fides, ut ante omnem hæresim atque omnia anathemata constitit, ita absque anathemate declarari potest.

(1) Rain. ann. 1336, n. 1, 2, 3.

Gregorii XI ac Pii IV professio.

Quo animo Joannes XXII moriens, eodem animo Gregorius XI apostolica Sede in Urbem restituta nobilis, in iisdem appetentis lethi angustiis constitutus, hæc edidit (1): « Volumus, dicimus et protestamur, ex nostra certa scientia, quod si in Consistorio, aut in Concilio, vel in sermonibus, vel in collationibus publicis vel privatis, ex lapsu linguæ, aut alias ex aliqua turbatione, vel etiam lætitia inordinata, aut præsentia magnatum ad eorum forsitan complacentiam, seu ex aliqua distemperantia, vel inadvertentia aut superfluitate, aliqua dixerimus erronea contra fidem catholicam, quam coram Deo et hominibus, ut tenemur præ cæteris, profitemur, colimus et colere cupimus; seu forsitan adhærendo opinionibus contrariis fidei catholicæ scienter, quod non credimus, vel etiam ignoranter; aut dando favorem aliquibus contra catholicam religionem obloquentibus ; illa expresse et specialiter revocamus, detestamur, et haberi volumus pro non dictis. »

Quibus verbis æque complectitur ea quæ in Consistorio, inque Concilio, ac ea quæ in colloquiis; omniaque in se recognoscit, quorum causa quicumque mortalis scienter, vel ignoranter, privatim ac publice errare potuit.

Exstat in eamdem sententiam Pii IV in Consistorio habita oratio, cum de Francisci Mommorancii Annæ filii matrimonio ageretur. Ea causa Romam missus D. DE LA HAYE, Doctor theologus, hanc rei gestæ narrationem scripsit, quam Castelnavius, diligens et candidus scriptor, Commentariis suis integram inseruit. Is ergo Pontificem, in Cardinalium cœtu, in hæc fere verba perorasse memorat (2): « Ego vos congregatos volui, ut a vobis audiam rem haud mediocris momenti: utrum scilicet conjugium contractum per verba de præsenti, nostra potestate solvi possit. Diligenter advertite quæ dicam non verba de futuro aut simplicem promissionem dicimus; quærimus an conjugium per verba de præsenti initum, quod verum conju

(1) Testam. Greg. Xl; tom. vi Spicil. p. 676.

(2) Le Laboureur, Addit. aux Mém. de Casteln. tom. 1, p. 427, 428.

gium verumque est sacramentum secundum saniorem Theologorum sententiam, a nobis solvi possit. Ne quæsumus, tempus terite in colligendis antecessorum nostrorum exemplis et factis, quæ nos profitemur ita sequi velle, si cum Scripturæ auctoritate et theologica ratione consentiant. Neque enim sum dubius quin ego et antecessores mei aliquando falli potueri. mus, non solum in hoc facto, sed etiam in aliis. »En quid Pontifices rite interrogati,ut pro pontificio officio respondeant, decernant, dispensent, de se ipsis sentiant. Hæc retulerunt ii qui nihil de theologicis quæstionibus cogitarent; sed rem, uti gesta, uti nota, uti divulgalta erat, ita enarrarunt. Neque quidquam novi Pius IV loquebatur ab antecessoribus consentanea audivimus, qui in exequendo apostolico officio contra veram a Scripturis traditam fidem, errare se potuisse senserunt. Hunc igitur sensum illis ipsa fidei veritate insitum credimus; qua etiam veritate est insitum Christianis omnibus, ut se quotidie peccare multa sentiant: atque utrosque credimus, non modo humiliter, sed etiam veraciter confiteri ; ipsamque humilitatem non verbis, aut falsa sententia, sed veritate niti, ut Patres Carthaginenses et sanctus Augustinus docent (1).

(1) Aug. lib. de Nat. et Grat cap. xxiv, n. 42; tom. x, col. 144, et alibi pass.

Ecclesiæ catholicæ auctoritas multis casibus Ecclesiæ Romanæ laborantis auctoritatem supplet primum exemplum, seculi decimi invasores.

Operæ pretium erit considerare attentius ut Ecclesiæ catholicæ auctoritas laborantem ac periclitantem adjuverit Romanam Ecclesiam, simulque, seipsam omni Romanorum Pontificum auxilio destitutam, sancti Spiritus fulta præsidio sustentarit. Primum igitur tantisper redire in memoriam volumus seculi decimi infamiam, quo seculo per septuaginta fere annos flagitiosissimi invasores Petri cathedram occuparunt; postquam scilicet imperatoria concidit auctoritas Romæque omnia per vim ac libidinem gerebantur.

« in

Ac Baronius quidem de his invasoribus sic agit, ut Sedes apostolica vacasse videatur: eos enim appellat non modo « abortivos, monstra, Sedisque apostolicæ inquinatores (1); » verum etiam, quod aperte ad nullitatem pertineat, vasores, intrusos, illegitimos, nullo pacto legitimos, ac nomine tenus Pontifices, Pontificis nomen usurpantes, pseudoPontifices, qui non sint nisi ad consignanda tempora in catalogo Romanorum Pontificum scripti. » Neque tantum ait per vim ac metum in Petri cathedram violenter immissos, sed etiam aliis causis cassos nullosque Joannem XI ac XII vix puberes; illum etiam spurium ac Sergii jam tum Papæ filium ac postea successorem, quo nihil magis canones abominantur; « cui non ætas, non natalitia, non legitima suffrageretur electio: qui non nisi nomen Pontificis malis usurpatum artibus retineret (2). » Tales interim Pontifices ad multos annos sacrilegum pontificatum prorogabant. Joannes certe X, quo nullius fuit flagitiosior electio, atque administratio tetrior, ad octodecim fere annos. Quorum temporibus non Presbyteri, non Diaconi, sed fœdissima scorta sacrosanctam potestatem administrabant; qui denique haud scio an majore flagitio non pellerentur quam intruderentur.

(1) Bar. ann. 912, tom. x, p. 679, et toto hoc tomo, pass. (2) Ibid. ann. 933, p. 707.

« PoprzedniaDalej »