Obrazy na stronie
PDF
ePub

Thomam Corcelleum, qnem, inter sacrarum litterarum Doctores, doctrina mirabilem, et modesta quadam verecundia amabilem (1), » idem Æneas Sylvius commendavit: quos profecto tot ac tantos in scelus consensisse, neque sibi mutuo erubuisse, seque et Synodum infamasse, ne infensissimos Basileensium hostes credituros putamus, ne ipsum quidem Schelstratum, si reviveret, iterato dicturum, si sua dicta perpendere potius quam perfracte tueri vellet.

Quod enim tantum operæ pretium fuerit, ut illud facinus molirentur? Nempe, ait Schelstratus (2), ut labascentem Concilii Basileensis auctoritatem, edito Concilio Constantiensi, firmarent. At pessumdarent potius tam aperta falsitate, seque orbi christiano irridendos propinarent, tantum scelus aggressi, ut, sessione IV corrupta et adulterata, nihil tamen haberent quod non totidem verbis in sessione v integra et illibata haberetur. Quid, quod, Schelstrato teste, Basileenses Patres ne id quidem curabant ut duarum sessionum decreta iisdem verbis ederentur, cum idem Schelstratus verba illa, ad fidem, quæ in sessione v habentur, in extractis Basileensium deesse testetur?

Patet ergo optima fide egisse eos, quæque in manibus habebant Constantiensia decreta ad verbum exscripsisse, neque quidquam fraudis molitos fuisse.

Neque vero ea falsitas, ac Basileensium scelus, Eugenium IV aut Joannem a Turrecremata latuisset, qui, tot inter invectivas, nihil unquam tale Basileensi Synodo exprobrarunt. Neque Pius II, rerum Basileensium testis oculatus ac scriptor egregius, tale quid aut in historia privatus, aut in retractatione Pontifex protulit: ut profecto temere nimis Emmanuel Schelstratus, post duo fere secula, cœperit sollicitare Basileensium fidem, quam eodem ævo infensissimi Cardinales atque Pontifices minime accusarint.

Cur autem in eorum extractis, seu potius in extractorum quibusdam exemplaris, ac deinde in quibusdam quoque libris editis desit illud, ad fidem, quod, teste Schelstrato, in antiquis verisque codicibus habeatur? Quis non potius librariorum aut typographorum indiligentiæ, quam Basileensium tot ac tantorum deputatorum errori, nedum perfidiæ, tribuat? Quem librariorum errorem cum in his verbis, ad fidem, ipse Schelstratus agnoverit, mirum cur non intelle

(1) Sylv. ibid. Vid. Præf. edit. Hagen. ann. 1500. (2) Schelstr. loco jam cit.

xerit in Constantiensibus illis, quos laudat, manuscriptis, circa reformationis mentionem eumdem lapsum contingere potuisse.

Latet profecto neminem, persæpe variare codices manuscriptos, faciendum delectum, favendumque ei editioni quæ a doctioribus viris, atque ex melioris notæ codicibus recensita, apud eruditos invaluerit; qualis illa est Petri Crabbii, religiosissimi ac diligentissimi viri, quam Romana ipsa probavit, editio.

Neque quemquam movere debet, in quibusdam Conciliorum vetustiorum editionibus desiderari quædam; cum item in recentioris Synodi Tridentinæ quibusdam editionibus, atque in ea ipsa quæ stante Concilio facta est, constet abesse a decreto sessionis v de pectato originali exceptionem eam, quam, beatæ Virginis Deiparæ gratia, a sancta Synodo adhibitam fuisse (1) nemo sanus diffitetur. Cæterum multi sunt Synodi Constantiensis in celeberrimis Bibliothecis, Regia, Colbertina, inclyti Victorini Cœnobii, et regii Collegii Navarrici, vetustissimi codices, quorum etiam quidam ab ipsa urbe Constantia Concilii tempore transmissi ex adscriptis epistolis demonstrantur, in quibus decretum sessionis IV eodem tenore legitur quo est in vulgatis; ut non immerito Petrus Crabbius, vir diligentissimus, ita ediderit, Romanaque editio eamdem lectionem confirmaverit. Qua quidem in editione Romana ipsa præfatio testatur (2) Pontifici Romano « nihil fuisse antiquius quam ut, post divinarum Scripturarum editionem, Concilia universalia, quam maxime fieri posset, emendata proferrentur. »>

Neque omittendum est Odoricum Rainaldum, Baronii continuatorem, in edenda Concilii Constantiensis Historia, antiquissimis et amplissimis, ut sæpe testatur, codicibus usum, ita retulisse sessionis v decretum, ut est in editione Romana positum. Atque decretum illud idem Odoricus Rainaldus docet optima ratione, et in sessione iv conditum, et in sessione v ad infringendas Joannis XXIII improbas molitiones, instauratum fuisse (3): ut profecto sit certum Emmanuelem Schelstratum inani opera laborasse, qui, in elevanda decretorum Constantiensium auctoritate, etiam Odoricum Rainaldum superare voluisse videatur.

Quin ipsa sessio IV si attente consideretur, vulgarem (2) Vid. hanc Præf.

(1) Concil, Trid. sess. v, can. v; tom. xiv Conc. col. 755.

tom. I.

(3) Odoric. Rain. tom. xvu, ann. 1415, n. 7 et 14.

lectionem satis adstruet; sic enim ejus verba Schelstratus ipse refert (1) Hæc sancta Synodus pro extirpatione præsentis schismatis, et unione ac reformatione Ecclesiæ Dei in capite et in membris fienda, ad laudem omnipotentis Dei, in Spiritu sancto legitime congregata, ad consequendum facilius, securius, uberius ac liberius unionem ac reformationem Ecclesiæ Dei, ordinat, diffinit, statuit, decernit, et declarat ut sequitur: quibus verbis significat hoc decretum non modo ad reformationem maxime pertinere, verum etiam ad eam collimare tamquam ad scopum. Quæ postquam præfata est sancta Synodus, sui oblita videretur si, in ipso decreto, reformationem in Præfatione præmissam omitteret.

At enim, ait Schelstratus (2), « inde sequeretur ab eodem decreto sessionis iv abesse debere vocem FIDEI utpote de qua in Præfatione allata nulla mentio est. » Unde etiam consequatur, « decretum Præfationi in omnibus correspondere debere.» Vanum suffagium; nam, ab ipso initio, Synodus fidem designaverat hoc decreto sessionis III : « Ut non dissolvatur (Synodus) usque ad extirpationem schismatis, et quousque Ecclesia reformata sit in fide et moribus et capite et membris. Quod semel dictum et fundamenti loco positum hærebat animis; neque in sessione Iv, post triduum habita, iterari oportebat, cum præsertim reformationis nomine intelligenda veniret ipsa reformatio in fide et moribus recentissime in sessionis III decreto memorata. At sessione Iv, si, de reformatione tanta præfati, de ea in decreto penitus conticescerent, nimis oscitanter ipsum rerum caput prætermittere viderentur.

Itaque Pater Gonzalez (*), laudatis licet impensissime Schel

[ocr errors]

(1) Act. Const. edit. Schelstr. p. 4. (2) Schelstr. Tractat. de sens., etc., advers. Maimb. Diss. 1, cap. 11, p. 46. Conc. Const. sess. ш, p. 18.

(*) Pater Gonzalez (Thyrsus de Santala), Doctor et Professor in Universitate Salman tic ensi, edidit ann. 1864, jam tum Societatis Jesu Præpositus generalis, insignem Tractatum, quo impugnat probabilitatis doctrinam. Vid. huj. Tract. Præf. et D. DUPIN, Bibl. xvi sec. Exstat ejusdem P. GONZALEZ aliud opus a D. DUPIN prætermissum, quod Romæ excusum est ann. 1689, sub hoc titulo. De infallibilitate Rom. Pontif. in definiendis fidei et morum controversiis, etc. In illo opere eo intendit imprimis GONZALEZ, ut ipsius D. DUPIN confutet librum de antiqua Eccle six Disciplina, et D. MAIMBOURG libros historicos. Hunc autem Tractatum D. DUPIN non viderat. Nam, statim atque excusus est, cavit Alexander VIII ne ille divenderetur, ut testatum legimus in epistola a quopiam Romæ degenti 28 decemb. 1694, missa ad D. LE TELLIER Archiepiscopum Rhemensem, quæ, affixa ipsi libro P. GONZALEZ, in Bibliotheca sanctæ Genovefæ asservatur, cujus hæc sunt verba : Je

strati probationibus, ultro tamen confitetur auctores solutionis illius, qui ad Papam dubium verba sessionis IV Constantiensis adstringunt, « non insistere in Schelstrati notitiis, sed procedere supponendo decretum sessionis IV conceptum fuisse prout modo habetur in editionibus omnibus (1). » Nempe, adversante publicorum omnium codicum turba, parum fidere ausus Schelstrati notitiis, piæque, ut vocat, sententiæ. Qua voce Schelstrato pietatem magis quam veritatem certam asserere videatur.

Cæterum, ex antedictis sat liquet a Schelstrato assertum temere, sessionem Iv a Basileensibus Patribus corruptam; cum tamen, si id maxime probavisset, nihil adversus nostros concluderet, quibus in sessione v satis amplum firmumque præsidium superesset.

suis bien aise que le livre de Infallib. sum. Pont. vous ait été rendu. Il n'est pas à Rome et ailleurs publici juris; au contraire, il y est extrêmement rare, et tous les exemplaires en ont été supprimés par ordre du Saint-Père... On dit pour raison, que ce livre ayant été imprimé par ordre du pape Innocent XI..., et qu'Alexandre VIII, l'ayant fait lire et examiner de nouveau, ne voulut pas qu'il parút, tant pour ne pas embrouiller les affaires, qui ne l'étaient déjà que trop, que parce qu'il crut que l'ouvrage ne répondait pas au dessein; et il en fit supprimer les exemplaires. Merito Alexander VIII publici juris esse noluit hunc librum, amplum sane, sed, s pondus spectes argumentorum, levissimum (Edit. Paris.)

(1) Gonz. de Infall. R. P. disput. xi, sect. vi, § 2, n. 9, p. 677.

Sessionis V, qua potissimum utimur, lectionem neque in dubium revocari posse, neque unquam in dubium revocatam.

Sed quandoquidem contendit Scheltratus, in sessionis Iv verbis, nonnihil variasse codices sive manuscriptos sive etiam excusos; ne quis suspicetur idem in sessione v, qua potissimum utimur, evenire potuisse: notatum hic volumus, primum ab omnibus, et ab ipso Schelstrato, ejus lectionem ut certam agnosci; tum vero, adeo esse firmam ut nunquam in dubium revocari possit.

Et quidem ea sessio acta est die sabbati, 6 mensis Aprilis, anno 1415, ut ipso initio sessionis inscriptum est (1). At eodem anno, 21 die mensis Julii, cum Sigismundus Imperator, pacis ecclesiasticæ gratia, in Hispaniam profecturus esset, ac pro ejus itinere, sacræ Synodi decreto, Missæ ac Litaniæ solemnes haberentur, quibus omnes Prælati interessent; coram tanto cœtu Joannes de Gersone, Universitatis Parisiensis Cancellarius, et Caroli VI Christianissimi Regis legatus, sermonem habuit: quo quidem in sermone et sessionem v memorat, et ejus decreta, quæ supra retulimus, de verbo ad verbum refert, ne uno quidem apice immutato; subditque continuo (2): Conscribenda prorsus esse mihi videretur in eminentioribus locis, vel insculpenda per omnes Ecclesias saluberrima hæc determinatio, lex, vel regula, tanquam directio fundamentalis, et velut infallibilis, adversus monstruosum horrendumque offendiculum, quod hactenus positum erat per multos de Ecclesia in itinere mandatorum, determinantes ex textibus glossæ, non ad regulam evangelicam et æternam acceptis, Papam non esse subjectum generali Concilio neque judicari posse per ipsum. »> En quæ quatuor mensibus post sessionem v, coram Patribus sacroque Concilio, dixerit Christianissimi Regis legatus: en, inquam, quid pro suggestu, nemine improbante, dixerit, prædicaverit de sessionis v decretis, quibus regnum Franciæ ejusque legatos intercessisse Schelstratus memorat (3); ut et hoc in antecessum de ea intercessione dicamus.

--

(2) Gers. Serm. de

(1) Concil. Const. sess. v, col. 24; sess. xvii, col 155. viag. Reg. Rom. tom. 11 Oper. p. 275. (3) Schelstr. Diss. Antuerp. cap. 1, art. 2 p. 42, 43. Diss. 11 advers. Maimb. cap. 1, p. 91 et seq.

« PoprzedniaDalej »