Obrazy na stronie
PDF
ePub

que Episcopis Francofordiam convocavit. Patres rectam fidem, edita synodica epistola, et canone, firmarunt; Elipandi nefariam hæresim condemnarunt (1). Jam Carolus Magnus, Sedis apostolicæ totque Episcoporum auctoritate fretus, hæreticos adhortatur ut decretis pareant, quæ pia unanimitas et pacifica perscrutatio protulisset ; se enim cum his sanctis decretis et catholicis statutis consensum suum subnexuisse, et corde amplexum; plurimorum testimonio roboratam fidem; neque pro catholico habiturum qui ei decreto repugnasset, in quo conjunctæ essent Sedis apostolicæ auctoritas et episcopalis unanimitas (2): eos enim esse quibus a Domino dictum esset: Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi (3). Quare hortabatur ut « ad multitudinem populi christiani, et ad sacerdotalis Concilii unanimitatem reverterentur. >>

Hic existant illi qui non tantum præcipuam, sed totam in apostolica Sede auctoritatem ponunt: Carolo movebunt litem. Quid tu, inquient, Episcopos per totum Occidentem ea inquisitione fatigatos velis? Unus Papa consulendus, audiendus unus, ex quo omnium deinde sententia pendeat. At non ita Carolus quæstionem in Occidente ortam Occidentalium Ecclesiarum cum apostolica Sede communi sententia finiri placuit. Neque vero huc Episcopi diversarum partium adducuntur ut Papæ consultores, quod nunc comminiscuntur : quippe qui seorsim per nationes appellati, sententiam suam, eodem fere tempore, nullaque communicandi consilii facultate, exprompturi essent. Neque sola Sedes apostolica appellatur, quod censores nostri volunt; sed ita omnia firma esse intelliguntur, si ad Sedis apostolicæ auctoritatem unanimitas quoque episcopalis accedat.

Hic ergo Carolus hæreticos universalis Ecclesiæ auctoritate premit : « Vos igitur, inquit, quia pauci estis, unde putatis vos aliquid verius invenire potuisse, quam quod sancta universalis toto Orbe diffusa tenet Ecclesia ? » Sic demum omnia in auctoritatem universalis Ecclesiæ resolvuntur, quæ et earum partium, ubi exorta quæstio est, expressa declaratione, et cæterorum toto terrarum orbe communicantium certa, licet

(1) Libell. Episc. Ital., etc., col. 1022 et seq. Syn. Ep. col. 1032 et seq. Can. 1, col. 1057.

(2) Ep. Carol. ad Elip. sup. cit.

(5) Matth. xxvini. 20.

tacita, consensione constet. Hæc Galli sub Carolo Magno; hæc sub Ludovico Magno profitentur; neque Patrum traditionem avelli sibi sinunt.

Per eamdem ætatem facta illa est Symbolo, quæ tot turbas excitavit, additio particulæ Filioque: cui additioni in Hispaniis inchoatæ, quantum Romani Pontifices obstiterint, Leonis II sub Carolo Magno gesta testantur (1). Pervicit tamen omnem difficultatem totius Occidentalis Ecclesiæ consensus, in quem deinde Romani Pontifices tot Ecclesiarum auctoritate pertracti sunt; neque postea Græcorum clamores audierunt. Neque tamen succensemus Leoni III talia prohibenti; sed reliquam Ecclesiam haud minus in proposito persistentem, divino numine actam, id egisse, certa fide credimus.

(1) Vid. Vit. Leon. III, et ejusd. varias Ep. tom. vi Conc. col. 1073 et seq.

Tricassina secunda Synodus sub Joanne VIII: professio obedientiæ Romano Pontifici facta secundum Canones ab Hincmaro Rhemensi: Episcopi conjuncta auctoritate cum Papa judicant ex consensione robur.

Quid Episcoporum cum Sede apostolica consensio præstet, non tantum in fidei quæstionibus, sed etiam in exerenda quibuscumque aliis causis ecclesiastica ultione, nono seculo in Tricassina Synodo, Joanne VIII Papa præside, apparuit. Is innumerabiles tum rerum Romanæ Ecclesiæ pervasores, communi Sedis apostolicæ et Coepiscoporum sententia excommunicari postulabat actione 1 (1). Actione 11, Episcopis inducias petentibus, quoad cæteri confratres advenissent, delata a Pontifice Romano sententia est excommunicationis et damnationis (2), » quæ per omnes metropolitanas Ecclesias, conjunctis suffraganeis, legeretur. At, ut ex fratrum consensu robur accederet, actione III, universi Episcopi sanctæ Synodi libellum concordiæ ac devotionis unanimitatisque confectum summo Pontifici porrexerunt; quem idem Præsul benigne propriis manibus suscepit,et suum sub brevitate sancitum, super auctoritate canonica, et concordia Coepiscoporum, conjunctæ Synodo dedit (3). »

Ex hac Sedis apostolicæ et Episcoporum conjuncta sententia plenum auctoritatis robur exsurgere demonstratur his verbis, act. IV: « Lecta est lectio consensus totius Synodi et SENTENTIA ROBORATIONIS EJUS data in perversores Ecclesiarum, et transgressores præceptorum Dei; et statutum est ut scriptiones manibus singulorum roborarentur (4) » » sic, in consensu Synodi, sententia roborationis agnoscitur.

Exstat Joannis VIII allocutio ad Episcopos in hanc formam : • Mecum viriliter state, quærentes simul et judicantes tantæ patratores iniquitatis, tantæque temeritatis præsumptores (5). » Tum subdit : « Et vos fratres carissimi, ut decrevimus, nostræ communionis alienos tenete, et anathematizatos fautores eorum mecum facientes consternite. »

(1) Conc. Tricass. II, act. 1; tom. ix, col. 307.

(2) Ibid. act. 11.

(3) Act. m, col. 308.

(4) Act. iv, ibid.

(5) Alloc. Joan. ad. Synod. ibid. col. 509.

Hæc a fratribus postulabat, non cæca, ut aiunt, obedientia fieri, sed quæstione simul habita, simul prolato judicio : Quærentes simul et judicantes. Quamobrem Episcopi respondent his verbis, quæ simul et obedientiam et auctoritatem præferant : « Domine sanctissime ac reverendissime Pater Patrum Joannes, catholicæ atque apostolicæ primæ Sedis Papa: nos famuli ac discipuli vestræ auctoritatis, Galliarum et Belgicarum Episcopi,... dolori vestro conflentes condolemus ; atque judicium vestræ auctoritatis, quod privilegio beati Petri et Sedis apostolicæ in eos et complices eorum, juxta sacros canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et secundum ejusdem Romanæ Sedis Pontificum decreta protulistis, voto, voce, atque unanimitate nostra ATQUE AUCTORITATE SPIRITUS SANCTI, cujus gratia in episcopali ordine sumus consecrati, gladio Spiritus sancti, quod est verbum Dei (1), eos interimentes, persequimur. Scilicet quos excommunicatis, excommunicatos habemus ; quos abjecistis, abjecimus; quos anathematizastis, anathematizatos esse judicamus; et quos regulariter satisfacientes vestra auctoritas et apostolica Sedes receperit, recipiemus. >>>

Sic Episcopi, cum decreta Sedis apostolicæ recipiunt, ipsi, quæstione habita, sententiam sententiæ, judicium judicio, auctoritatem suam a Deo profectam, summæ a Deo profecto Romani Pontificis auctoritati, conjungunt; gladium Spiritus simul exerunt; Sedis apostolicæ statuta, voto, voce, ipsa sua unanimitate et auctoritate prosequuntur : non quod judicium suum et auctoritatem Sedis apostolicæ judicio et auctoritati coæquent, sed quod intelligant ex ipsa consensione atque unanimitate plenum robur existere.

Interim Romano Pontifici auctori ac præeunti se obedire profitentur, sed pronuntianti, privilegio beati Petri ac Sedis apostolicæ quod sic postea interpretantur juxta sacros canones spiritu Dei conditos, ac totius mundi reverentia consecratos, etc. >>

Hinc illa, in ejusdem Synodi Tricassinæ act. 11, Hincmari Rhemensis professio: «Secundum sacros canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, quos apostolica Sedes per beatum et Domnum nostrum Papam, et sancta Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum mater, privilegio sancti Petri damnat, damno; quos anathematizat, etc.; et quod in

(1) Eph. vi. 17.

omnibus secundum Scripturarum tramitem sacrorumque canonum decreta Sedes Romana tenet, per omnia et in omnibus, pro scire et posse meo, perpetuum prosequor et teneo (1). » Quæ tam clara sunt, ut ea legere tantum oporteat, ac ne verbum quidem addere.

(1) Conc. Tricass. II, act. 11, col. 307.

« PoprzedniaDalej »