Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hormisda fecerat; sed rem ut certam et exploratam, atque ab omnibus prædicatam refert, cui nemo nisi judaice et apostatice contradicat.

:

Sic autem concludit : « Petimus ergo vestrum paternum affectum, ut, vestris ad nos destinatis litteris, manifestum nobis faciatis quod omnes qui prædicta recte confitentur suscipit vestra Sanctitas, et eorum qui judaice ausi sunt rectam denegare fidem condemnat perfidiam (1). » Addit hæc observatu digna Plus enim ita et circa vos omnium amor, et vestræ Sedis crescet auctoritas, et quæ ad vos est unitas sanctarum Ecclesiarum inturbata servabitur; quando per vos didicerint omnes beatissimi Episcopi, eorum quæ ad vos relata sunt, sinceram Sanctitatis vestræ doctrinam. » Quo significabat insinceram visum iri, si Romanus Pontifex tam certum dogma improbasset ac sic Episcopi Orientales Romani Pontificis sinceram doctrinam, non ex ejus infallibilitate certo præjudicatam, sed ex ejus responsis exploratam volebant.

His victus Joannes, Concilio habito, datisque litteris ad ipsum Justinianum, ac deinde ad Senatores, confirmavit Justiniani fidem; et unum de Trinitate crucifixum, iisdem asseruit Scripturarum ac Patrum locis, quibus Scythæ Monachi usi erant (2).

Diserte autem notat hæc a se probari secundum Patres omnes, ac Romanos Præsules (3), quos in omnibus sequeretur: quod etiam Justinianus dixerat epistola ad Joannem (4). Tametsi enim unum de Trinitate nondum affirmassent, id tamen ex aliis eorum dictis atque sententiis perspicue sequebatur.

In his igitur omnibus maxime elucescit fidei exponendæ et quæstionum finiendarum ratio, quam tuemur.

Gravem quæstionem et cum ipso Legato apostolicæ Sedis Constantinopoli excitatam, ad ipsam apostolicam Sedem statim deferri oportebat.

Hormisdas interrogatus sic respondet, ut prostrata quodammodo veritas videatur: ejus defensoribus certa responsa quærentibus pro omni responso ploratus indicitur; tacente, cunctante, obsistente potius Romano Pontifice, non ipsa tacet

(1) Epist. Justin. ad Joan. 1: Cod. Justin. lib. vi, tit. De Sum. Trinit., et tom. iv Conc. col. 1744.

(2) Conc. Rom. sub Joan. II; ibid. col. 1762. Ep. Joan, ad Just. ibid. col. 1745; et ad Senat. col. 1751 et seq.

(3) Epist. ad Just. loc. cit.

(4) Vid. Ep. Just. ad Joan. col. 174.

veritas pervicit ac perrupit dubitationem omnem Ecclesiæ catholicæ vox atque consensio; nec jam consulitur ut de re ambigua Romanus Pontifex, sed rei ut certæ et indubitatæ approbatio petitur et elicitur. Quis hic non videat valuisse, ut in omni ancipiti re, eam quam Ferrandus Diaconus, et cum eo optimus quisque exspectabat, Ecclesiæ catholicæ consensionem ?

CAPUT XIX.

Formula consulendi Romani Pontificis, rei gesta serie ac Patrum traditione explicatur.

Jam, credo, ipsa rei gestæ series, et Catholicorum in hac quæstione communis sententia, satis ostendit quæ vis sit professionis ejus quæ a Justiniano Hormisdam interrogante edita est: « Id credimus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum (1). » Recte et ordine atque ex consueta formula erga Romanum Pontificem de fide rogandum, cum merito præsumatur non eum veritati, non officio defuturum.

Certe de Episcopis sanctus Damasus Papa ac Synodus Romana sic scribunt : « Gallorum atque Venetensium Fratrum relatione comperimus nonnullos, non hæresis studio; neque enim hoc tantum mali cadere in Dei Antistites potest, etc. (2).» Si ergo tantum mali in singulos Episcopos cadere non posse, merito præsumitur, quanto magis in eum qui tanto loco præsit!

Quisquis ergo præpositos ac præsertim omnium Doctorem ac Principem Romanum Pontificem de fide interrogat, is confidat in Domino veridicum responsum omnino secuturum ; at eam λnрopopía, quam commendat Apostolus (3), hoc est, eam fidei plenitudinem quæ penitus captivet intellectum, omni dubitatione sublata; in ipsa Ecclesiæ consensione stare credat.

Id in hac contentione ipse eventus docuit, et Catholicorum omnium sensus. Unde etiam illud contigit, ut et de Romano Pontifice optima tantoque officio congrua præsumerentur, et interim dubitaretur. Ecce enim Joannes Maxentius ab Oriente Romam petit, sanctum Hormisdam de fide rogaturus. Quid tamen dixerit, audivimus (4): nempe, si Romanus Pontifex præsens unum Trinitatis Christum dici prohiberet, totam Ecclesiam restituram, eumque ut hæreticum execraturam fore.

(1) Ep. n Just. ad Horm. tom. 1v Conc. col. 1517.

(2) Ep. syn. Conc. Rom. sub Dam. ad Orient. ex Collect. Holst. part. I. p. 166; et tom. 11 Conc. col. 892.

(3) Hebr. x. 22.

(4) Vid. sup cap. xvin. Vid. etiam tom. 1x Bibl. Patr. p. 541.

Vides quam bona præsumeret, quam mala evenire posse crederet. Neque vero ea causa suspectus cuiquam esse debet ; neque aliter, in aliis controversis, viri boni catholicique senserunt. Ecce enim sequente seculo, ad annum videlicet Christi 642, sanctus Martinus Papa, de Monothelitarum hæresi, collecta Lateranensi Synodo (1), judicaturus sedebat; ad eum ejusque Synodum Ecclesiæ recurrebant undequaque terrarum ac, omni penitus dubitatione submota, hæc sanctorum Abbatum supplicatio docet: « Certissime scientibus vobis sanctissimis, quod si aliter, quam a nobis pie postulata sunt, quidquam omnino integritatem fidei corrumpens a vestra terminetur (hoc est definiatur) Beatitudine, quod absit, abfuturumque sit; hoc enim omnino incredulum (id est, incredibile) nobis est liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet existimus (2) ». Id érgo infaustissimum, difficillimum, rarissimum, atque adeo incredibile; non autem impossibile judicabant. Quid enim erat, cur tam gravi obtestatione a se amolirentur ac deprecarentur culpam, quam omnino impossibilem judicassent ? Unde addunt se, Martino judicaturo, « suam confessionem in cognitione offerre permanentes in his quæ orthodoxe definit secundum Patrum et Synodorum doctrinam et traditionem. » Hac conditione spondent consensionem : si secus fieret, culpam a se deprecantur; atque hæc coram sancto Martino profitentur, cum ipse sederet in Synodo de fide judicaturus,eamque professionem Martinus eique assidentes Episcopi susceperunt.

Multa ejusmodi suis postea locis occurrent, quibus firmetur id quod contendimus: nempe in cæteris ecclesiasticis de fide judiciis, ipso etiam Romano Pontifice considente, inesse fidelibus animis piam fiduciam ; πλnрopopia illam, ac plenam certitudinem, in unius Ecclesiæ catholicæ judicio et consensione esse positam.

(1) Conc. Later. sub Mart. I; secret. 11; tom. vi Conc. col. 100 et seq. (2) Suppl. Abb. et Monach. ibid. col. 171.

NOTE.

L'édition de Luxembourg, dans le titre, met: Explicat, pour explicatur. Avant-dernier §. Infensissimum, pour infaustissimum. Quale, au lieu de quid. Ut tam gravi obstinatione, pour: cur tam gravi obstinatione. Elle omet permanentes, après offerre.

CAPUT XX.

Quæstio Elipandi, de Christo adoptivo Dei Filio, Romani Pontificis et Ecclesiarum consensione finitur: particula FILIOQUE per eadem fere tempora Symbolo addita.

Hæsit Latinorum ac maxime Gallorum animis a majorum traditione repetita, de consensionis necessitate atque auctoritate, sententia. Cujus rei illustre exemplum habemus octavo seculo sub Carolo Magno, in Francofordiensi Synodo (1). Ea Synodus maximi nominis, summæque auctoritatis fuit; habebatque præsentes Theophylactum ac Stephanum Episcopos, Sedis apostolicæ Legatos; ac totam fere Occidentalem, sive per præsentiam, sive per litteras, complectebatur Ecclesiam.

De Christo Dei Filio quærebatur, quem Elipandus Toletanus Episcopus aliique Hispani pro adoptivo habebant, quatenus quidem homo est. Dividebatur Dei filius; Nestoriana pestis reviviscere videbatur. Carolus Magnus nondum quidem Impera. tor, sed Francorum atque Italiæ Rex,ac Romanorum Patricius, id maxime pro sua religione curabat, uti quæstioni finis imponeretur. Quid autem gesserit ipse declarat; datis quippe litteris diligentissime exquisivit : « Primo, quid Dominus Apostolicus cum sancta Romana Ecclesia et Episcopis illis in partibus commorantibus; secundo,quid etiam Mediolanensis Episcopus et alii in Italia Doctores et Sacerdotes Ecclesiarum Christi ; tertio, quid Germani, Galli et Aquitani » crederent (2).

Primum ergo accepit Adriani Papæ epistolam, qua quæstionem tota sedis suæ auctoritate judicabat; atque Elipandum et sequaces, nisi resipiscerent, «ex auctoritate prorsus Sedis apostolicæ ac beati Petri Apostolorum Principis, et per eam quam illi Magister et Dominus ligandi ac solvendi tradidit potestatem, perpetuo anathem ate religavit (3). »

Neque tamen in tantæ Sedis tam expressa sententia finem posuit; sed, accepta Mediolanensis Episcopi atque Italorum concordi sententia, Concilium ex Germanis, Gallis, Aquitanis

(1) Conc. Francof. ann. 794; tom. vii, col. 1014 et seq.
(2) Ep. Car. Magn. ad Elip. et Ep. Hisp. ibid. col. 1049.
(3) Adr. Ep. ad Hisp. cont. Elip. ibid. col. 1021.

« PoprzedniaDalej »