Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XIV.

Sancti Simplicii Papæ locus de deoretis apostolicis irrefragabilibus Ecclesiæ universalis assensu.

>

Hinc Romani Pontifices ipsa semper consensione nituntur. Sanctus Simplicius Papa, post sanctum Leonem tertius, apostolicorum Pontificum antecessorum suorum irrefragabilem commendat auctoritatem, sed eam quæ cum totius Ecclesiæ consensione conjuncta sit. Unde illud : « Quod apostolicis manibus, cum Ecclesiæ universalis assensu, acie meruit evangelicæ falcis abscindi, vigorem sumere non potest renascendi (1). Qua mente, in epistola ad Acacium Constantinopolitanum Episcopum, rejicit a Sede Alexandrina Timotheum Elurum, qui sit hæreticus, « atque ab universitate damnatus (2); » ac postea: « Quem conventus novos per se didicimus comminari, resolvi existimantem quod de se universalis decrevit auctoritas. » Illud denique de prædecessoribus Catholicis Episcopis toto orbe terrarum præsidentibus subdit : « Sanctæ memoriæ prædecessorum nostrorum exstante doctrina, contra quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur, novis assertionibus non indiget edoceri; sed plena ac perfecta sunt omnia. » Quo loco post Synodum Chalcedonensem finita omnia docet, nec novæ Synodo locum esse : quæ, inquit, « non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in pravis sensibus novum, aut in assertionibus emersit ambiguum; ut in commune tractantibus, si quæ esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis illuminaret auctoritas. » Inde ergo ex communi auctoritate lux certa est quæ postquam Ecclesiæ exorta abominabile est innovari judicia, contra sententias totius Orbis Domini Sacerdotum. En igitur in quo vim illam Ecclesiæ irrefragabilem collocaret. Cujus generis testimonia si congerere incipimus, modum omnem excedimus voluminis.

(1) Simpl. Ep. iv, ad Zon. Imp. Tom. IV Conc. col. 1072. (2) Id. Ep. v, ad Acac. C. P. Ibid. col. 1073, 1074.

Sancti Gelasii locus, in epistola ad Episcopos Dardaniæ.

Neque obstant magnifica hæc et vera, quæ sanctus Gelasius, egregius Pontifex, de Acacio adversus Chalcedonensem Synodum rebellante respondet (1), cum multi quererentur eum a Sede apostolica sola, non indicta nova Synodo, condemnatum.

Summa doctrinæ Gelasianæ est: postquam hæreseon auctores semel ab Ecclesia universa damnati sunt, non esse necessarias adversus sectatores eorum novas ac speciales Synodos, ne in infinitum eatur, et ecclesiastica jaceat auctoritas; sed esse a Deo constitutam Sedis apostolicæ potestatem, quæ, ipso apostolico principatu communis sententiæ executrix, hæreticos jam sola prosternat : quæ nos verissima confitemur.

Per hanc occasionem sanctus Pontifex commemorat quæ Sedes apostolica etiam sola, ac sine præcedente Synodo, possit in absolvendis damnandisve, quas oporteat, personis : quæ quidem nos pari veneratione suscipimus. Absit enim ut velimus Sedem apostolicam in omnibus causis Concilio œcumenico esse succinctam ; cum multa sint quæ vel sola dissentiendo prohibeat atque disturbet, cujus consensionem atque sententiam in maximis rebus maxime exquirendam perpetua traditio docet. Hinc illa exempla, quæ nobis sanctissimus Pontifex pari magniloquentia ac veritate subjungit, Athanasii, Joannis Chrysostomi, Flaviani, quos « Sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. » Quæ quidem vera sunt; sed aliunde supplenda ea quæ, cum ad rem non facerent, beatus Gelasius prætermisit. Nos, quæ ad hanc causam conferant, subnectamus.

Et de beato quidem Joanne Chrysostomo docuimus (2), a sancto Innocentio prolatum fuisse judicium, sed provisorium ; integram cognitionem œcumenica Synodo reservatam.

Ejusdem sunt generis quæ a sancto Gelasio deinde referuntur (3) Flavianum in Ephesino latrocinio Pontificum

(1) Gelas. Ep. xi, ad Ep. Dard. tom. iv Conc. col. 1199 et seq.

(2) Sup. hoc lib. cap. xi.

(5) Ep. Gel. sup. cit.ibid.

congregatione damnatum, quoniam sola Sedes apostolica non consensit, absolvit ; » ac paulo post impiam Synodum (Ephesinam illam) non consentiendo submovit. » Recte, si de provisorio judicio intelligas, quoad congregaretur, quam ipse Leo petebat, adversus Synodum male gestam, alia generalis Synodus; interim, ut ipse addit, querelis et præjudiciis partis utriusque suspensis, quo diligentius universa, quæ offensionem generaverant, retractarentur (1). » Sic quæ sine gravi scandalo differri non possent, ipse provisorio judicio statim ordinat: summam ipsam œcumenico Concilio relinquit.

«

Cætera quæ Gelasius commemorat, vel per se clara sunt, vel ex ante dictis facile elucescunt. Ac Dioscorum quidem « Sedes apostolica sua auctoritate damnavit; › quod auctor fuerit ejus sententiæ, quam, facto deinde examine, Chalcedonensis Synodus confirmaret, ut vidimus. De Episcopis vero, qui Dioscoro consenserunt, hæc scribit (2): Sede apostolica « hos in sua perfidia permanentes sua auctoritate prostravit, quam congregatio, quæ illic (Chalcedone scilicet) collecta fuerat, est secuta: quoniam sicut id quod prima Sedes non probaverat, constare non potuit; sic quod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit. » Quæ ad Sedis apostolicæ auctoritatem ideo referuntur, quod eam præeuntem Chalcedonensis Synodus sit secuta: ut profecto constet in eo esse vim maximam et ineluctabilem, quod Sedis apostolicæ judicia Ecclesia tota suscepit, habita quidem quæstione, et nova discussione, ut ex gestis constitit.

Ita, vel in iis quæ a solis Romanis Pontificibus facta Gelasius memorat, Ecclesiæ universalis potior auctoritas elucescit: cujus illi, in iis quidem rebus quæ universam Ecclesiam conturbarent, vel judicia exequuntur, vel sane, cum præeunt, ab ejusdem Ecclesiæ sententia ultimum ac perfectum robur accipiunt.

(1) Leon. Ep. ad Pulch. part. I Conc. Chalc. cap. xx1; tom. iv, col. 46. Inter Leon. Epist. XLI, al. xxvi.

(2) Gel. loc. cit.

NOTE.

§ Per hanc occasionem. Bossuet efface subjectam pour écrire: succinctam.

Propositio, UNUS TRINITATIS CRUCIFIXUS, a Scythis Monachis Constantinopoli agitatur: Monachi Hormisdam consulturi pergunt: professio Justiniani, eadem de re Romanum Pontificem consulentis, pro ejus infallibilitate objicitur.

Anno 519, sub sancto Hormisda summo Pontifice, quæstio suborta est ingens, quam diligenter evolvere oportet, quoniam inde ab utraque parte argumenta repetuntur.

Agebatur de propositione hac: Unus Trinitatis, seu, unus ex Trinitate crucifixus est. Hanc beatus Proclus Constantinopolitanus in epistola ad Armenos (1), paulo post sanctam Synodum Ephesinam, novis Nestorianis objecerat, cum excommunicato Nestorio sub antiquiore Theodori Mopsuesteni nomine patrocinarentur. Hi ergo Theodori publici laudatores, Nestorii vero occulti defensores, unum filium in duos dividebant; Mariæ filium a Dei filio segregabant; pro Trinitate quaternitatem invehebant: quos beatus Proclus aptissime redargui arbitrabatur, si Mariæ filium non aliquem extra Trinitatem, sed unum Trinitatis esse faterentur.

Procli epistola ab Orientali Synodo approbata, et ab ipso Synodo Chalcedonensi laudata (2), toto etiam Occidente nobilis habebatur, postquam eam Dionysius Exiguus in latinum sermonem vertit, ac Procli industriam commendavit; quod, Christum unum ex Trinitate asserens, Nestorianas fraudes aptissime confutaret (3).

Hanc ergo propositionem Joannes Maxentius, aliique Scythiæ provinciæ Monachi, adversus Nestorianos asserebant; et qui eam respuerent, Nestorianismi arguebant.

At Dioscorus, Diaconus sancti Hormisdæ ac Sedis apostolicæ Legatus, Constantinopoli agens, ad Hormisdam perscribit Monachorum Scytharum propositionem ut novam, ad hæc, ut hæreticam, et ab Eutychianis maxime assertam, respuendam videri (4).

(1) Ep. Procli C. P. ad Arm.tom. vi.Bibl.Patr. p. 615; et tom. 1 Conc. col. 117. (2) Vid. nov. Coll. Conc. Baluz. p. 94; Facund. lib. vii, cap. v; Conc. Chalc. part. III, cap. 1; col. 827, 828.

(3) Dionys. Exig. Præf. in Ep. Procli; tom. vi Bibl. Patr. p. 612.

(4) Suggest. Diosc. ad. Hormisd. tom. iv Conc. col. 1531.

Certum quidem est Petrum Gnapheum seu Fullonem, Eutychianum hæreticum, eo nomine a Felice III ac Synodo Romana fuisse reprehensum, quod unum increatæ atque individuæ Trinitatis passionem subiisse ac mortuum esse diceret (1).

Sed id Petrus Fullo ita intelligebat, ut unus de Trinitate passionem pro nobis pertulisse diceretur in substantia deitatis, ut ipse Felix III refert (2); a quo scelere Monachi Scythæ adeo abhorrebant, ut semper hoc adderent, quod et beatus Proclus accuratissime dixerat: Unum Trinitatis crucifixum carne (3): ne naturas confundere, et cum Eutychianis sapere viderentur.

Qua in re multum distabant a Petro Fullone, et ab ejus assecla Anastasio Augusto, et a Theodora Augusta (4), cujus sententia proscriberetur, unum Trinitate passum non asserens, secundum quid, sed absolute; Scythæ autem passum asserebant, non absolute (quo hæretici significatum volebant etiam divinitate passum), sed tantum secundum quid, hoc est secundum carnem.

Quæstione mota, Scythæ Monachi Romam profecti sunt, Sedem apostolicam ordine consulturi (5): eadem de re scribunt Justinus Augustus ac Justinianus, tunc Comes Domesticorum ; atque hic Monachos ut inquietos ac turbulentos statim repelli petit, a Dioscoro persuasus (6). Mox ipsa re, ut videtur, gravius considerata, per alias litteras Hormisdam sic interrogat (7) : Quidam asserunt Christum, pro nostra salute carne crucifixum, unum de Trinitate debere prædicari. » Quærit quid sequi, quidve super hoc evitare debeamus, quoniam verba videntur facere dissensionem; nam sensus inter Catholicos omnes unus esse probatur.» Subdit: Hoc enim credimus esse catholicum, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum. Quæ professio, ne statim ad pontificiam infallibilitatem pertinere videatur, rei gestæ narrationem ad fidem usque exspectandam monemus: interim bona fide notamus quid nobis objiciant.

(1) Conc. Rom. I, sub Fel. III; ibid. col. 1097.

(2) Fel. Ep. v, ad. Zen. ibid. col. 1071.

(3) Pet. Diac. lib. ad Fulg. int. Op. Flug. p. 280, edit. Paris. 1684.

(4) Vid Joan. Max. Profess. fid. tom. 1x Bibl. Patr. p. 534 et seq.

(5) Vid. Vict. Turon. Chron. ed. Scalig.

(6) Ep. 1 Justiniani ad Horm. tom. iv Conc. col. 1516.

(7) Ejusd. Ep. 11 ad Horm. col. 1517.

« PoprzedniaDalej »