Obrazy na stronie
PDF
ePub

non est dominus rerum Ecclesiæ, sed minister. Valde quoque extraneum est et a veritate alienum dicere, quod non plus spiritualitatis reperiatur in congregatione legitima Ecclesiæ quam in una communitate seculari, aut non specialior assistentia Spiritus sancti, de quo Christus ad ipsam dixit: Mittam vobis Spiritum veritatis, ut maneat vobiscum in æternum (1). »

Quin ipse Richerius in sua Defensione sic ait: « Ut quid ergo imponere Richerio, quod sustineat Concilium generale esse supra Papam, quia, vel, sicut Comitia generalia regni sunt supra Regem ? Nunquam hoc venit in mentem Richerio. Adulatores Curiæ Romanæ, quorum etiam in Sorbona non exiguus est numerus, hoc effinxerunt, ut non solum Richerium, sed fidelissimos Regum servos et subditos odiosos redderent ipsismet Regibus, quamvis illorum jura contra Romanam Curiam tueantur. »

Quod autem quidam etiam Parisienses aliud docuerint, nihil moror; suoque loco ostendemus fuisse profecto tempus, quo totus fere orbis in summa juris publici ignoratione versaretur : quam imperitiam postera ætas superioris ævi traditione merito emendavit ; nec mirum Parisienses quosdam in re extra fidem una cum aliis errasse. Nego tamen omnes; nego hoc fulcimento nixos tribuisse Conciliis potiorem potestatem ; nego facultatem; nego Constantiense Concilium pessimo argumento usum ; nego, hoc detracto, sententiæ veritati ac firmitudini detractum esse quidquam. Alia suppetebant, quæ Thomas Corcellæus optime enarravit. Imo, ut idem Corcellæus demonstravit, sacrum illud Concilium, a quo maxime supra Pontificem Conciliorum evecta est auctoritas, damnavit insanam sententiam quæ Reges regnis subjiceret, non regna Regibus adeo constabat ratione diversissima constitutas humanam ac divinam civitatem. Itaque hæc, creandæ invidiæ objiciuntur, omittamus. Ecclesiæ a Deo constituæ et gubernatæ regimen, non ex mundani regni ratione, sed ex Dei revelatione, atque ipsius Ecclesiæ decretis, ex Patrum traditione æstimemus.

(1) Joan. xiv. 16.

NOTE.

§ Quod autem. Tout ce passage a été modifié dans la dernière rédaction de Bossuet; le vrai texte est celui que nous donnons.

LIBER TERTIUS.

De quæstionibus præsertim fidei, extra concilia generalia, per consensum Ecclesiæ definitis.

CAPUT PRIMUM.

Consensionis universalis vis et auctoritas ante omne judicium ecclesiasticum : multo major, cum Romani Pontificis decreta, nullo reclamante, obtinent.

Quid gestum sit in Synodis oecumenicis, maxime ad dijudicandas fidei quæstiones, synodica hactenus acta docuerunt. Nunc quomodo sine Synodis oecumenicis subortæ quæstiones terminari potuerint, eadem quam secuti sumus traditione Patrum, facile expediemus.

Et quidem nostri censores eo maxime se efferunt, quod multæ hæreses, sine Concilii universalis examine, sola Romani Pontificis auctoritate damnatæ, summam ejus et ineluctabilem auctoritatem probent; qui nec illud avertunt multas hæreses, ut sine Conciliis œcumenicis, ita sine speciali Romani Pontificis definitione damnatas atque exstinctas fuisse. Locus Augustini in eam rem clarus ac notus: « Numquid congregatione Synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur; quasi nulla hæresis aliquando, nisi Synodi congregatione, damnata sit ? cum potius rarissimæ inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis exstiterit; multoque sint atque incomparabiliter plures, QUÆ, UBI EXSTITERUNT, ILLIC IMPROBARI DAMNARIQUE MERUERUNT, atque inde per cæteras terras devitandæ innotescere potuerunt (1). » Perpendant illud: ubi exstiterunt, illic, (1) Aug. lib iv, ad Bonif. cap. xi, n. 34; tom x, col. 492.

etc., atque illud, inde devitandæ, etc., nulla gravioris a Romana Sede censuræ mentione. Neque enim Ecclesiæ talem sententiam exspectarunt, ut Manichæos, Ophitas, Collyridianas illos, Tertullianistas, aliasve sive manifeste impias, sive obscuras levesque sectas, per loca excitatas, aut horrerent, aut contemnerent; neque dignæ sunt habitæ, propter quas Romani se Pontifices commoverent. Ergone singulares Ecclesiæ, a quibus statim rejectæ aut etiam oppressæ sunt, ineluctabili auctoritate gaudebant? Minime; sed profecto sic habet : semel constituto hoc certo dogmate, vim illam ultimam et ineluctabilem unitate et consensione constare; id quoque valere quocumque modo se illa consensio declaraverit, sive Concilia congregentur, sive non congregentur.

Scilicet divino numine constitutus Petri successor Romanus Pontifex, episcopalis collegii totiusque catholicæ communionis princeps, ubi res tanta est, atque ipsi videtur ejusdem Ecclesiæ tuba factus, fratrum omnium et coepiscoporum sensum, in eoque communem omnium Ecclesiarum traditionem, ab apostolica Sede annuntiat illis qui longe sunt, et illis qui sunt prope; quo plane ritu Petrus, rogante Domino Apostolos: Quem vos me esse dicitis? unus pro omnibus respondit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. (1).

Cum ergo Petri successor ita ex communi traditione pronuntiat, ut in ejus sententia recognoscant omnes fidei suæ sensum, ut in Leonis epistola quondam Gallicani Patres (2); tum fit illa consensio, quæ judiciis pontificiis firmum et indeclinabile robur conciliet.

Quod autem Nicolaus Dubois aliique hujus consensus publica instrumenta quærunt, nuntiosque ac litteras ad eum explorandum ubique dimissas, atque immensos labores sumptusque cogitant; næ illi vani sunt. Quis enim nesciat id quod jam a nobis dictum est, ut in omnibus regnis, ita in regno Christi, id valere vel maxime, quod nullo instrumento consignatum, populorum omnium usu sensuque constet? Sic in successione omnium per Orbem Principum suæ leges, apud nos Salica, aliæ apud alios, ipsa populorum consensione obtinent; irritique essent, qui earum legum peculiaria instrumenta reposcerent. Sic ipsum jus gentium, sic illa de

(1) Matth. xvi. 15, 16.

(2) Ep. Syn. Episc. Gall. ad Leon. tom. 1 Conc. col. 1329; et inter Leon. post Ep. Lxvi, al. xcviii.

bello ac pace deque Legatis sacrosanctis jura, aliaque id genus, nullo alio instrumento quam publica generis humani voce vigent.

Neque vero Ecclesia sub rege Christo pejore loco erit quam regna terrarum, resque publicæ omnes, ubi tot tantisque in rebus eminet vigetque nullo instrumento testata consensio : quæ profecto in Ecclesia eo magis viget, quo est ejus per Spiritum magistrum veritatis firmius atque arctius nexa compages. Et quidem cum Augustinus, cum Vincentius Lirinensis, cum alii omnes Patres, hæreticis ac schismaticis communem universalis Ecclesiæ fidem; cum consuetudines, cum dogmata toto catholico orbe vigentia toties objecerunt: quis ab eis poposcit quos misissent nuntios, quas accepissent litteras, aut quæ consensionis ejus, quam legis instar haberi volebant instrumenta proferrent? Nempe hæc nostro ævo deliria servabantur.

Sunt enim profecto quædam tam clara, tam aperta, ut ea pernegare ne contumaces quidem audeant. Est quædam Ecclesiæ catholicæ vox, quæ quocumque locorum diffunditur, quam etiam ante omnem dictam sententiam Catholici audiunt, novatores contremiscunt. Quanto magis, cum prolatum judicium ab altissima Petri sede ad omnes perlabitur Ecclesias ?

Desinant igitur sibique et nobis illudere, agnoscantque consensum illum quem Galli cum tota Ecclesia prædicant, cum prolata a Romanis Pontificibus dogmata,reclamante nullo,ipsa traditionis vi, ipsa, ut ille dicebat, CONSANGUINITATE DOCTRINÆ (1), in corpus Ecclesiæ coalescunt.

(1) Tertull. de Præser, adv. Hæret. cap. xxx11.

CAPUT II.

Locus Augustini de Pelagianis, Causa finita est: quænam illæ causæ sint, quæ sine Synodis finitæ intelligantur: duo Actorum loci comparantur: causæ Pelagianæ status ex Augustino: sufficiens judicium eidem Augustino quid sit Capreoli Carthaginensis locus: Concilii Ephesini de Pelagianis decretum.

Hanc vero communem et pervulgatam esse controversiarum finiendarum viam qui non intelligit, eum pacis inimicum et omnis ecclesiasticæ rei imperitum esse profiteor. Quare merito sanctus Augustinus de causa Pelagiana loquens hæc prædicat: « Jam enim de hac causa duo Concilia missa sunt ad Sedem apostolicam ; inde etiam rescripta venerunt: causa finita est (1). » Recte atque omnino ex ecclesiastica disciplina. Neque enim quavis suborta quæstione sollicitandus orbis terrarum, aut generalia Concilia statim convocanda sunt; sed tantum ex certa causa, si graves per Orbem dissensiones oriantur, si aliter non videtur coalitura pax. Sic enim ab apostolicis usque temporibus factitatum esse probavimus.Enimvero primum illud apostolicum Concilium,in Apostolorum actis, non ex eo præcise collectum vidimus quod suborta esset quæstio, sed post ipsam quæstionem, facta seditione non minima (2). Hinc ad sedandas turbas collecta Synodus, et expresse omnium quæsita sententia est, exstititque illud ex communi consensione decretum, cui jam omnes pii acquiescerent. At, ubi nulla erat contentio similis, exsurgens Petrus in medio fratrum dixit: Viri fratres, oportet impleri Scripturam (3), de Juda traditore scilicet, et in ejus locum alio eligendo. Quæ cum omnibus manifesta visa essent, et locus Scripturæ luce ipsa clarior, nullius postea exquisita sententia est, sed in Petri sententiam, vel ipso silentio, omnes abiere; atque, uti dixerat, ita sunt executi: quæ deinde ad nos, et ad secutam ætatem manasse vidimus; nempe ut, suborta quæstione, Petrus omnium princeps eloquatur: Petrus, inquam, ille, Petrive successor, cui

(1) August. Serm. cxxx1, de verb. Evang. Joan. al. 11 de verb. Apost. cap. x, n. 10; tom. v, col. 645.

(2) Act. xv. 2.
(3) Act. 1. 15, 16.

« PoprzedniaDalej »