Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

dam professionem eam, qua credimus sanctam Ecclesiam catholicam et Romanam (1); quod abominata Facultas sic censuit Hæc propositio est falsa, temeraria, scandalosa et in fide periculosa; » quippe quæ, ut jam diximus, catholicam fidem pendere vellet a dubia, ne quid dicam gravius, de pontificia infallibilitate sententia.

Asserebat Vernantius, «a solis hæreticis ac schismaticis peti Concilia, ut perturbandæ Ecclesiæ locus esset (2). » At sacra Facultas: «Hæc propositio, universim sumpta, est scandalosa, Ecclesiæ Conciliis generalibus, ac sublimioribus potestatibus contumeliosa; ▸ quippe quæ sæpe oecumenicis Conciliis congregandis operam dederint, atque ad ea etiam provocarint. Cum Vernantius conciliaris potestatis ac jurisdictionis fontem in uno Pontifice collocaret (3), Facultas sic statuit : « Hæ sex propositiones, in quantum asserunt Ecclesiam in Concilio generali congregatam non habere a Deo immediate jurisdictionem ac auctoritatem, falsæ sunt, verbo Dei et Concilii Constantiensis definitioni contrariæ, et olim a sacra Facultate reprobatæ. »

Negabat Vernantius, unquam examinatum, aut ulli appellationi fuisse subjectum id quod Romani Pontifices decrevissent (4); Facultas e contra : « Hæ quatuor propositiones falsæ sunt, quatenus quædam asserunt, et aliæ innuunt, in nullo casu a summo pontifice appellari posse; sacræ Conciliorum auctoritati detrahunt, ac germanis Ecclesiæ Gallicanæ libertatibus sunt contrariæ. » Gallicanam libertatem, contra quod Petrus de Marca non satis consulto dixerat, in suprema Conciliorum potestate nixam profitentur.

Quod Vernantius diceret, cujusdam Doctoris de pontificia infallibilitate sententiam a Facultate esse laudatam (5), id a se Facultas amolitur his verbis: Hæc propositio imponi sacræ Facultati, quæ mentem suam aperuit in articulis contra Lutherum, et in declaratione facta apud Regem Christianissimum,» anno 1663.

Vernantius dixerat, eamdem, quam Christus a Patre acceperat potestatem, totam in Romano Pontifice esse collatam (6)

[blocks in formation]

quæ documento sunt, quam hujusmodi homines cæco et interdum impio ferantur impetu. At quæ in eam sententiam congesserat, Facultas, « ut scandalosa, piarum aurium offensiva, et, ut verba præ se ferunt, blasphema » rejecit.

De fidei regula quod Vernantius scripserat (1), Facultas condemnavit his verbis : Hæc propositio, qua parte asserit summum Pontificem esse veram regulam fidei, temeraria est et in errorem inducens ; » quod nempe in errorem inducat, is qui pro regula fidei ponat Pontificem, quem infallibilem esse non constet.

Quæ Vernantius de jurisdictione Episcoporum a Romano Pontifice profecta dixerat (2), Facultas sic rejicit : « Hæ propositiones, quarum duæ priores asserunt Apostolos non fuisse constitutos Episcopos a Christo, cæteræ vero potestatem jurisdictionis Episcoporum non esse immediate a Christo, falsæ sunt, verbo Dei contrariæ, et olim a sacra Facultate reprobatæ. » Hactenus Vernantii censuram referre placuit; cætera ad alium locum pertinent.

Amadæus Guimenius, omni recentiorum Casuistarum fæce collecta, id etiam de pontificia infallibilitate scripserat, de fide eam esse, atque ita inferebat: « Ecclesia errare non potest, et consequenter nec caput ejus : » quem sacra Facultas, damnatis opinionum portentis, hac etiam in parte notandum censuit his verbis (3) : « Doctrina his propositionibus contenta et illata, falsa est, temeraria, scandalosa, Gallicanæ Ecclesiæ libertatibus contraria, Universitatibus, theologicis Facultatibus ac orthodoxis Doctoribus contumeliosa; anno 1665. Sic duæ censuræ adversus Vernantium et Guimenium processerunt. Confutati acriter, quod nostra damnabant; quod autem contraria sequerentur, coerciti tantum, sed, pro innata Gallis ac nostræ Facultati modestia, nulla hæreseos aut etiam erroris nota inusti sunt.

Has igitur censuras nostra memoria accuratissimas atque elaboratissimas, summaque moderatione libratas esse constat; nec tamen defuere qui Alexandrum VII adversus modestissimam Facultatem, antiqua et probata tuentem, instigarent.

Ille igitur ad Regem adversus Sorbonicas censuras gravem expostulationem habuit, datis litteris 6 Aprilis anno 1665 (4).

(1) Prop. xxi Vern. p. 128.

(2) Prop. xxv et seq. Vern. p. 44, 49, 376, 382, 384, 388, 397, 455.

(3) Cens. Guimen. d'Arg., etc., et ap. Guim, de Bapt. prop. 11, n. 4, p. 177. (4) Vid. Dup. xvii sec.

At Rex prudentissimus nihil se commovit, gnarus silicet impositum fuisse Pontifici, ac Sorbonicos priscæ sententiæ institisse.

Anno 1665, Bulla Romæ prodiit, qua censuras adversus Vernantium et Guimenium, « uti præsumptuosas, temerarias, atque scandalosas, cassas et irritas, declarabat, defendique et allegari sub excommunicationis poena apostolica auctoritate prohibebat; ulterius judicium de prædictis censuris, deque opinionibus in libris Jacobi Vernantii et Amadæi Guimenii sibi et Sedi apostolicæ reservabat. » Gravis ea reservatio videbatur qua ferre cogeremur interim quæ ad versus hierarchiam ac mores dudum invalescerent portenta opinionum, neque minus periculum quod theologica Facultates ipsique adeo Episcopi tanto in Ecclesiæ discrimine elingues fierent.

Grave item illud quod erat in Bulla de Vernantii et Guimenii opinionibus dictum, præsertim iis quæ ad actionum moralium regulam pertinerent : « nempe eas opiniones et gravissimorum Scriptorum auctoritate et perpetuo catholicorum usu nixas; » quod Ecclesiæ catholicæ maximo dehonestamento verteret.

Hoc pontificium diploma, tametsi non erat ad nos solemni more missum, Roma tamen in privatarum epistolarum fasciculis pervenit in Galliam.

Deputati a Facultate qui rem examinarent; constitit apud omnes diploma pontificium Inquisitionis esse opus; editum quippe, non de Fratrum consilio in publico Consistorio, sed « auditis suffragiis Cardinalium in tota republica christiana generalium Inquisitorum: » qualia nemo unquam in Gallia admisit, præsertim cum illa clausula motu proprio, quam novam et prisco jure incognitam, maxime in fidei quæstionibus, Gallicana Ecclesia non admittit.

A

Certum erat et illud, ut etiam optima formula constaret nequidem ad nos pertinere Bullam, quæ more solemni missa non esset; neque ipsi Pontifici eam mentem inesse ut Gallos obligaret, iis ritibus prætermissis qui antiquo Gallorum, imo totius Ecclesiæ jure nitantur.

Itaque Facultas quiescendum rata: Rector Academiæ admonitus, sacræ Facultati spopondit suam et Universitatis operam minime defuturam, more majorum, si quid gravius contingeret; Senatus Bullam divulgari vetuit; neque ulterius processit negotium. Itaque censuræ suo apud nos loco steterunt: Bulla annumerata iis quæ, ignota, nihil ad nos pertinerent.

Qui hæc perpenderit facile intelliget, sacram Facultatem cum Clero Gallicano maxime convenire; Clerique Declarationem, anni 1682, ex intima ipsius Facultatis, imo Ecclesiæ totius Gallicanæ doctrina esse depromptam; ac si quid difficultatis obortum est, id non ex ipso dogmate provenire, sed ex aliis rebus quæ nihil ad rem nostram pertinent.

Quare sacra Facultas, priscis insistens vestigiis, condemnavit deductam ad examen suum jussu Senatus hanc censuræ Hungaricæ propositionem : « Ad solam Sedem apostolicam divino et immutabili privilegio spectat de controversiis fidei judicare; » qua de re sic censuit (1): « Hæc propositio, quatenus excludit ab Episcopis et Conciliis etiam generalibus de fidei controversiis auctoritatem quam habent immediate a Christo, falsa est, temeraria, erronea, praxi Ecclesiæ adversa, verbo Dei contraria, doctrinam renovans alias a Facultate reprobatam. 18 Maii anno 1683.

Hæc doctrina Facultatis quam necessario cum universa Declarationis Gallicanæ doctrina sit conjuncta, ex relatis sacræ Facultatis decretis manifestum reor. Sed antequam ad alia me convertam, eximam oportet eum qui quorumdam animis hæret scrupulus.

(1) Cens. Facult. Paris. adv. cens. Arch. Strig. int. varia scripta Vind. Maj. Schol: Paris.

NOTE.

Ce chapitre n'offre qu'une correction, § Quare sacra Facultas; le mot vestigiis, a été ajouté.

Bossuet avait résolu de ne point parler de la déclaration de 1682; c'est pourquoi l'on peut douter qu'il ait laissé ce chapitre tel qu'il voulait le publier dans le Gallia orthodoxa.

An sententia de potiore Concilii potestate Regum juribus ac potestati noceat: Thomæ Corcellæi responsum propositio Joannis Hussi in Constantiensi Concilio condemnata.

Nempe objiciunt, regnis ac Regibus periculosam esse nostram sententiam. Si enim spiritualis Princeps Pontifex Ecclesiæ et Concilio subsit, subesse multo magis regno ac generalibus regnorum conventibus temporales Reges: quo maxime argumento in antiquam sententiam Reges incitare conati sunt. Sed Thomas Corcellæus id ab Eugenii Legatis objectum, responso edito coram regni Principibus, ipsoque Carolo VII Rege, sic solvit (1): Nec ullatenus sunt audiendi qui, ad alliciendum Reges et Principes, in contrarium auctoritatis Conciliorum dicunt quod si Concilia generalia possent corrigere et deponere summos Pontifices, pari ratione quod populi haberent corrigere et deponere Principes seculares. Qui enim talia dicunt, manifeste auctoritatem Conciliorum et declarationem fidei super hoc factam destruunt, non plus tribuentes auctoritatis ipsi congregationi Ecclesiæ quam uni communitati seculari. Clare quoque negant Concilium habere auctoritatem a Christo immediate, cum ipsum sic comparant communitati seculari, quæ non habet auctoritatem a Christo corrigendi aut puniendi Principem suum. Sed bene inspiciant definitiones Concilii Constantiensis, reperient in hoc magnam differentiam; nam ipsum Concilium Constantiense reprobavit illum articulum xvII, inter articulos Joannis Hussi contentum, quod Principes haberent puniri ad arbitrium populi, et tamen alterum probavit : quod Concilium generale habet potestatem immediate a Christo, etc. Et hoc etiam apparet ex sacris Scripturis, cum Christus ipse, assignans differentiam inter hoc et illud, dicat: Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic (2); et beatus Petrus in Canonica dicit de Pastoribus: non ut dominantes in Cleris, sed forma facti gregis (3). Doctores quoque lucide declarant quomodo Papa

(1) Preuv. des Libert., etc., part. II, cap. xu, n. 4, p. 23.

(2) Luc. xx11. 25, 26.

(3) I. Petr. v. 3.

« PoprzedniaDalej »