Obrazy na stronie
PDF
ePub

3o Auctoritatem decretorum oppugnant; intellexerunt enim quam difficile sit ad unum schisma revocare quod universim a Synodo dictum esset. Quare eo maxime machinas omnes intendunt, ut tantæ Synodi auctoritatem evertant.

Sic igitur illi Constantiensium canonum textum, sensum, auctoritatem oppugnant. Nos vero nostro more gesta refemus; quibus quidem gestis, ipsaque celeberrimi ac maximi negotii serie, adversariorum objecta suo quæque ordine collabantur.

NOTE.

L'édition de 1730 falsifie la dernière phrase de ce chapitre, d'abord en omettant le mot gesta, ensuite loco collocabuntur. Nous rétablissons : Ordine collabantur, conformément au manuscrit autographe.

Novum Emmanuelis Schelstrati de textus falsatione commentum.

Primum igitur perpendamus novam quam Schelstratus, de alsatione textus Synodi Constantiensis, componit historiam (1). Et ille quidem memorat sessionis Iv decretum, a nobis descriptum, Synodi Basileensis jussu anno 1432 fuisse corruptum, additaque illa verba, quibus Papa Concilio subesse dicatur: non in his quæ pertinent ad fidem, et extirpationem schismatis, sed in his quæ ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris. De his postremis verbis Schelstratus litem movet. Cæterum ea verba æque cum reliquis, ac reformationem generalem in capite et in membris, cum fide et schismate, in sessionis v decreto junctam recognoscit (2); sessionemque v nullius falsitatis accusat atque adeo ex Schelstrato constat Patres Basileenses eam falsationem aggressos, non ut Papam haberent etiam in generali reformatione subditum, id enim in sessione v contineri liquet, et ipse confitetur; sed ut bis haberent, quod semel profecto habuisse sufficiat. Hic tanti facinoris fructus Basileensibus fuit.

Quæ cum ita sint, nemo est qui non in ipso quæstionis titulo Schelstratum rideat, tot ac tantos viros gratuiti sceleris accusantem. Sed tamen videamus quemadmodum suam texuerit fabulam; simulque memorabimus et dissertationem primam, quam ipse Antuerpiensem vocat, et tractatum de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis Concilii sessionis IV et v, quem adversus Maimburgum, hujus dissertationis tuendæ gratia, Romæ, typis sacræ Congregationis de propaganda fide, secundo loco edidit.

Is igitur, variis Concilii Constantiensis editionibus memoratis, hæc subdit (3) : « Ut autem manifestum fiat ex quonam codice prædicta Constantiensis Synodi acta primum edita sint, et quænam illi fides adhiberi valeat, notandum est Concilium Basileense, cum jam videret auctoritatem suam apud plerosque vilipendi, cogitare cœpisse de publicandis actis

(1) Schelstr. Diss. Antuerp. cap. 1, art. 1, p. 36. ·

[ocr errors]
[blocks in formation]

Constantiensis Concilii; ideoque mandasse duobus Cardinalibus, duobus Episcopis, duobus theologiæ Doctoribus, et Archidiacono Zagrabiensi, ut ex actis Constantiensis Synodi decreta extraherent. Tot ac tanti futuri erant meditati sceleris administri.

[ocr errors]

Quis non hic statim exclamaverit, contemnendam potius quam confutandam esse Schelstrati fabulam ? Sed tamen reliqua audiamus. Addit hoc opus, totum ex actis Synodi Constantiensis extractum, anno 1432 fuisse absolutum, pendenteque Bulla plumbea bullatum ; atque ex copia inde fideliter extracta Hagenowensem editionem anno 1499 prodiisse; quam deinde secutæ sint Mediolanensis, anni 1518; Parisiensis, Jacobi Merlini Doctoris Parisiensis, anni 1524; Coloniensis, anni 1530.

Has tres editiones Schelstratus memorat, in excudendo sessionis IV decreto, ab aliis discrepare; sed ea una in re, quod ab his absit hæc vocula ad fidem : atque omnino primum omnium, qui fidei vocem decreto addiderit, fuisse Petrum Crabbium, qui, nulla facta correctionis mentione, nulloque codice citato, anno 1558, suam editionem adornarit, quam reliquæ deinde secutæ sint. Hæc quidem Schelstratus (1); quæ ad Basileensem Synodum ab eaque corruptam, ut is auctor jactaverat, Concilii Constantiensis sessionem Iv, nihil omnino pertinent.

An ergo id agit, ut particulam, ad fidem, e sessione iv Constantiensi eradamus, Petroque Crabbio eam inserenti falsitatem imputemus? Ne id quidem; imo ipse acta Constantiensia ea laudat pro antiquissimis atque authenticis, in quibus diserte in sessione Iv Constantiensi expressa legatur particula ad fidem, quæ Hagenowensi editioni deest; testaturque insuper antiquissima manuscripta Concilii Constantiensis, quæ quidem ipse viderit, particulam illam, AD FIDEM, habere. Ergo profecto, hactenus, neque Basileensis Concilii, neque Petri Crabbii laborat fides; aliasque editiones, quæ ipsum antecesserint, manças esse necesse est.

Ubi ergo tandem locus ille a Basileensibus corruptus? Nempe hic est : « Ostendimus, inquit (2), supra ex compilatione deputatorum Basileensis Concilii, editam fuisse Syno dum Constantiensem in oppido Hagenow, in qua editione decretum sessionis Iv habet adjuncta hæc verba : ET REFORMA

(1) Shcelstr. Diss. Antuerp. cap. 1, art. 1, p. 37.— (2) Schelstr. in Dissert.

TIONEM GENERALEM ECCLESIÆ DEI IN CAPITE ET IN MEMBRIS ; et hæc sunt, quæ a decreto sessionis Iv abesse debuerunt. » Hic ergo est ille locus Basileensium auctoritate corruptus.

Id vero, ut demonstret, hæc affert : « Tres, inquit, codices manuscripti continentes acta Constantiensis Concilii a notariis ipsius conscripta, ex quibus Basileenses decreta compilarunt, non habent illa verba in primo decreto sessionis IV : « ET Ad REFORMATIONEM GENERALEM ECCLESIÆ DEI IN CAPITE ET IN MEMBRIS. >> Sic Basileenses accusat, ut qui acta Constantiensia, etiam sibi visa, mala fide descripserint; nulla probatione; neque enim ullum monumentum affert, quo tres illi codices Basileensibus visi ac descripti doceantur. Addit Schelstratus sex alios codices manuscriptos antiquissimos, qui non habeant illa verba, de reformatione (1); unde concludit, in sessione v solummodo clausulam illam (de reformatione scilicet) adjungendam esse : ut, inquit, indubitatum sit prædicta verba (de reformatione) a Basileensibus erroneo decreto sessionis iv adjuncta, et a collectoribus Conciliorum, errore Basileensium deceptis, typis fuisse edita. »

Hæc est illa historia, quam orbi christiano primum a se proditam Emmanuel Schelstratus toties gloriatur. Hæc illa falsitas, quam Patres Basileenses in sessionis IV Constantiensis decretum invexerint, ut etiam in sessione Iv legeretur quod in v legi nemo, ac ne ipse quidem Schelstratus, negat.

(1) Schelstr. in Dissert. p. 37, 38.

NOTE.

Si nous admettons la rectification proposée plus haut: In his quæ pertinent ad finem et exstirpationem schismatis, nous comprenons sans peine que les anciennes éditions portent simplement: In his quæ pertinent ad exstirpationem schismatis; le sens est complet.

CAPUT V.

Schelstrati, de falsata sessione IV Constantiensi, fabula confutatur : probitas Patrum Basileensium omnium scriptorum consensu asseritur : B. Ludovici Alamandi, ejus cœtus principis, eximia sanctitas.

Ac primum quidem, nemo sanus dixerit tantum cœtum in tantum facinus consensisse. Sit enim, quantum Schelstrato placuerit, Basileensis Synodus reprobata tamen iis viris constabat, qui bona fide agerent, miroque reformandæ ecclesiasticæ disciplinæ studio tenerentur. Præerat tanto conventui beatus Ludovicus Alamandus Cardinalis, archiepiscopus Arelatensis, tantæ sanctitatis, ut profecto tali viro, et quidem tantum facinus nulla satisfactione purganti, falsitatem imputare, non modo summæ temeritatis, sed etiam manifestæ impietatis esse constet (1).

Aderant in eadem Synodo Episcopi ac Doctores pietatis ac doctrinæ nomine commendati: neque Æneas Sylvius, Pius II Pontifex factus, qui in gestis Basileensibus præclara eorum facinora memoravit, est inficiatus unquam (2); et, in retractatione sua, doctrinam quidem ejuravit quam Basileæ tenuisset, historiæ vero suæ non detraxit fidem (3): ut profecto tantos viros errasse bona fide, atque ulterius quam oporteret, studio reformationis abreptos suspicari liceat, falsi insimulare impium absurdumque sit.

Faciamus tamen eos vel facinorosissimos fuisse. Quo tandem artificio latere se posse confiderent? Quid tanto numero tantum facinus conscivissent? At illi nihil occulte moliebantur, qui, teste Schelstrato (4), decreta Constantiensia. extrahenda mandassent duobus Cardinalibus, duobus Episcopis, duobus theologiæ Doctoribus, et Archidiacono Zagrabiensi, Joanni scilicet illi Segoviensi, cujus pietatem ac doctrinam Eneas Sylvius tot laudibus cumulavit (5).

Præterea, ex Præfatione Synodi Basileensis, editioni Hagenowensi præfixa, constat fuisse, inter illos deputatos,

(1) Vid. Gall. purpur. in beat. Lud. Alam. ann. 1426, p. 474. Vid. quoq. Æn. Sylv. de gest. Basil. (2) Æn. Sylv. ibid. pass. (3) Ejusd. Bull. retract. tom. xii Conc. col. 1407. — (4) Schelstr. Dissert. Antuerp. p. 36. — (5) Æn. Sylv. loco cit.

« PoprzedniaDalej »