Obrazy na stronie
PDF
ePub

quis in eos articulos disputaret; Patrem generalem Præsidi ac Respondenti strictissime præcepisse, ne de illis partibus responderent: has si quis attingeret, palam declararent sibi minime esse licitum de illis agere. » Gratum Richerio id edi: ita enim constiturum, non probari, ut hæc in Gallia libere propugnentur. Itaque ejus jussu quidam Baccalaureus argumentari cæpit, quod in thesi legeretur: In nullo casu Concilium esse supra Papam, Concilio œcumenico Constantiensi et legitimo thesim esse contrariam, adeoque hæreticam. Quo argumento facto Præses semel et iterum pronuntiavit «se has conclusiones non posuisse animo offendendæ Academiæ, aut Facultatis Parisiensis, quam velut Academiarum omnium matrem agnosceret; sed tantum veritatis disquirendæ gratia: neque hanc partem velut de fide, sed velut problematicam posuisse; siquidem constaret, multas Universitates hanc conclusionen tueri contra sententiam Academiæ Parisiensis. »>

Aderant frequentissimo cœtu viri omnium Ordinum illustrissimi; eminebant Cardinalis Perronius, ac Sedis apostolicæ Nuntius; aderat etiam Academiæ Rector. Nuntius apostolicus jubebat disputationem procedere; Baccalaureus iterum atque iterum hæresim esse inculcabat: vocatus a Perronio Richerius, Synodi Constantiensis auctoritatem asserebat; thesim publice propositam publice confutari oportere. Tandem · Perronius sæpe professus quæstionem problematicam esse, disputationi finem imposuit, alia tractari jussit; constititque omnino coram tanto cœtu ac Nuntio apostolico, etiam professione Præsidis theses proponentis, quænam sententia Facultatis esset, quamque hæc innoxie tueretur. Rei gestæ seriem actu authentico Richerius edidit, quæ narratio publici juris facta in omnium est manibus. Subscripsere Rector Academiæ, ipse Richerius Syndicus, vocatique ab ipso testes, ac Bidellus seu Notarius sacræ Facultatis.

NOTE.

Chap. XXII. § Quare anno : « Dauret appellavit. » Bossuet ajoute : « Ad generale concilium. »

Chap. XXIII. § Per ea tempora : « Theologi accirentur. » Correction : acciti essent.

Même §. Addition nouvelle << Hic anonymus aliique respondent etc., jusqu'à « ubique obtinerent.

CAPUT XXV.

Edmundi Richerii liber de Ecclesiastica et Politica Potestate; aulicæ artes : acta Facultatis episcopales censuræ: quo fundamento nixæ: de prisca sen tentia nihil motum.

Per eam occasionem, non ita multo post, eodem scilicet anno 1611, defensurus Richerius antiquam scholæ Parisiensis de Conciliorum potiore potestate sententiam, tacito nomine libellum edidit de Ecclesiastica et Politica Potestate, cui conjunctæ prodierunt sacræ Facultatis pleræque censuræ, quas memoravimus.

Richerius undique magnis hostibus premebatur; magnæ illi, Facultatis ac totius Academiæ nomine, cum Jesuitis simultates; magno hominum concursu ac studio lites agitabantur; perviceratque Richerius, ut Jesuita Senatus-consulto hæc profițeri juberentur (1): « Se amplecti scholæ Sorbonicæ doctrinam, maxime in iis quæ ad salutem auctoritatemque Regum, atque ab antiquo semper custoditas et observatas Ecclesiæ Gallicanæ libertates tuendas pertinerent; » quarum libertatum validissimun firmamentum majores nostri in Conciliorum priori ac superiori potestate reponebant. Hæc, 22 Decembris anno 1611, ab amplissimo Ordine jussa, 22 Februarii a Jesuitis subscripta, in Curiæ auctoritatibus continentur (2). Superscripsere inter alios viri ornatissimi atque omni laude cumulati, Fronto Ducæus et Jacobus Sirmundus, quos honoris causa appellatos volo.

Concitabantur interim adversus Richerium Romana Curia, Aula regia, ipsa Facultas, ipse Clerus. Cardinalis Perronius, Archiepiscopus Senonensis, vocatique comprovinciales Episcopi, ita decreverunt : « Libellum de Ecclesiastica et Politica Potestate censura et damnatione dignum judicavimus et declaravimus, et reipsa notamus et damnamus, ob multas quas continet propositiones, expositiones, et allegationes falsas, erroneas, scandalosas, et, ut sonant, hæreticas, juribus tamen tam Regis quam Ecclesiæ Gallicanæ, ejusque immunitatibus

(1) Extr. des registr. du Parlem. 22 févr. 1612. Voy. Pièces conc. l'Hist. de Louis XIII, tom. iv, p. 21.

Ibid, p. 20.

et libertatibus, per nos non tactis. Parisiis, in Congregatione provinciali anno 1612, Martii 9 (1). »

Similem censuram ediderunt Paulus Huraldus Archiepiscopus Aquensis, et comprovinciales (2); nísi quod de Regis juribus et Ecclesiæ Gallicanæ libertatibus tacuerunt, eodem anno, Maii 24.

Nullæ notatæ sunt propositiones; quod censuræ genus anceps multi querebantur sacræ doctrinæ nihil afferre lucis, fraudibus locum dare. Cæterum nemo dixerit, antiquam de Concilii potiore auctoritate sententiam a Perronio damnatam; quam aliasque ei conjunctas problematicas esse toties in egregiis scriptis, ac nuperrime apud Prædicatores in amplissimo cœetu viva voce pronuntiaverat.

Propositiones in Richerii libello improbatas has ad Casaubonum scripsit (3): « Quod Presbyteri cum Episcopis aristocratici regiminis more in partem ecclesiasticæ administrationis vocentur ; quod electiones jure divino nitantur, ex quo consequatur a Regibus, qui Antistites designent, contra jus divinum peccari; quod regimen aristocraticum omnium sit optimum et naturæ convenientissimum, quo directe status monarchicus oppugnetur; quod omnis principatus a subjecti populi consensu pendeat; quod Deus influat in supposita analoga, hoc est in civitates ac regna, ipsamque communitatem, prius et proprius ac principalius quam in partes, quæ non aliter agant quam ut instrumenta eorum suppositorum et communitatum : quo fiat ut Principes ac Reges non ipsi regerent, sed communitas per ipsos tanquam administros. His addebat Perronius habere se præ manibus ipsam Richerii thesim anno 1591 in Sorbona propugnatam: Quod Ordines regni Regibus potestate antecellant; quod Henricus III juste cœsus sit ut tyrannus, eique similes armis et insidiis insectandos; Jacobum Clementem, ad eum cædendum, disciplinæ ecclesiasticæ studio et amore legum ac patriæ libertatis incensum : » hæc igitur, quæ nunc libello edito Richerius docuisset, ex horrendis illis et penitus imbibitis erroribus prodiisse.

Ex his sane patet satis multa memorata, quæ Aulam, quæ Clerum, quæ omnes Ordines in Richerium commoverent. Certe nemo dixit fuisse damnatum, quod antiquam Facultatis

(1) Conc. noviss. Gall. Odesp. p. 625. Voy. Ambass. de Du Perr. liv. 1, p. 693. (2) Odesp. p. 624.

(5) Voy. Ambass, etc., p. 695.

sententiam tueretur; quique ea causa maxime insectabantur eum, alia omnia obtendebant.

Imo recordemur Duvallium, cum adversus Richerium infensissimo animo scriberet, hæc diligentissime docuisse : juxta sententiam Academiæ Parisiensis, Concilii potestatem papali anteferri; infallibilitatem ad Concilium generale solum referri; utramque sententiam ab omni censuræ nota esse liberam : quæ supra descripta, nunc tantum a nobis commemorari oportet.

His igitur liquet sacram Facultatem nihil antiquæ doctrinæ derogasse, cum 1 Septembris anno 1612, edita conclusione, Richerium regio jussu syndicatu expulit; cum ei « gratias agendas censuit, ob res præclare in syndicatu gestas, libro excepto de Ecclesiastica et Politica Potestate (1) » qua exceptione nec librum censura notavit, quem nec examinaverat, et cætera, ac præsertim ea quæ apud Dominicanos recentissima memoria gesserat, approbavit.

Cæterum ex regestis Parlamenti constat Nuntii apostolici Auditorem, clam conventis Doctoribus, id egisse omni ope ut liber censura notaretur, improbareturque antiquorum Facultatis editio decretorum, tanquam Richerius, his editis, arcana Facultatis ejus injussu, præter fas, evulgaverit, aut sacra Facultas clam habere vellet quæ a ducentis annis palam decreta et gesta in acta retulerit.

Quid postea egerit Richerius, quid passus sit Cardinalis Richeli tempore, quid retractaverit, quid defenderit, quomodo retractationem explicaverit, quid denique scripserit, quid testamento facto orbi christiano testatum voluerit, qualia sint ejus scripta post mortem publicata, nostra parvi refert, qui sacræ Facultatis atque Ecclesiæ Gallicanæ, non unius privati hominis, causam agimus.

Hoc certe non diffitemur, cum plerique Richerium pessime haberent, quod antiqua decreta coleret; multos eo exemplo fuisse deterritos, ne ea aperte tuerentur. Sed nos aulicis artibus gesta nihil moramur: sacræ Facultatis gesta referimus.

(1) Vid. post Rich. Defens. libell. de Eccles. Potest

Acta Facultatis adversus Marcum Antonium de Dominis et Theophilum Milleterium: item de Ludovico Cellotio ac Francisco Guillovio.

Anno 1617, Facultas censura notavit quatuor priores libros de Republica Christiana Marci Antonii de Dominis. Atque ille quidem de Ecclesia Romana sic docebat : « Erat ergo et est Ecclesia præcipua nobilitate, existimatione, nomine et dignitatis auctoritate, non regiminis et jurisdictionis principatu; qua de re Facultas sic censuit : « Hæc proposito est hæretica et schismatica, quatenus aperte insinuat Romanam Ecclesiam jure divino auctoritatem in alias Ecclesias non habere (1). » Vigilantissime omnino in alias Ecclesias, non in ipsam adunatam atque collectam universalem Ecclesiam, provida ac docta Facultas, adversus novos hæreticos, Romanum principatum sic asserit, ut antiquæ doctrinæ et decretorum Constantiensium recordetur.

Quod autem ille auctor diceret (2) « a Parisiensibus unum supponi Papam Universalem, qui toti præsit Ecclesiæ universali tanquam Episcopus universalis, » eadem Facultas suppositionem, quam Parisiensibus tribuit, falsam judicavit, cujus falsitas in hæc verba, TANQUAM EPISCOPUS UNIVERSALIS, cadit, quasi alii Episcopi sint tantum Papæ vicarii. » Sic fœdam et adulatoriam ac postremis temporibus ortam sententiam, ex cujus decretis Papam Conciliis anteponunt, priscæ traditionis memor a se amolitur. Hujus vero censuræ Duvallium ejusque asseclas auctores exstitisse constat, neque effecerunt ut sacra Facultas a priscorum decretorum auctoritate ac sententia recederet.

Anno 1641, Ludovicum Cellotium Conciliorum auctoritati detrahere visum, eoque nomine censura notatum, sacra Facultas suscepit affirmantem et profitentem illud: nempe, « Conciliorum generalium convocationem quandoque necessariam (3). »

(1) Vid. cens. Facult. post Def. Rich. prop. xx11, ap. de Dom. tom. 1, lib. 11, cap. vii, n. 13, p. 182.

(2) Prop. XLVII, ap. de Dom. lib. iv, cap. x1, n. 15, p. 484. (3) Vid. apud d'Argent. tom. 1, p. 40 et seq.

« PoprzedniaDalej »