Obrazy na stronie
PDF
ePub

Facultatis articuli adversus Joannem Sarrazinum Prædicatorem, paulo post Constantiense Concilium, ac Martino V sedente.

Jam postquam de ambobus contendentibus in ordinem cogendis finita lis est, quid nostra Universitas cum aliis Universitatibus, imo cum tota Ecclesia pro Conciliorum potestate egerit, decreverit, scripserit, ut quæ Pisanæ et Constantiensi Synodis præluxerit, supra exposuimus (1). Sed quandoquidem ea ad schismatis tempus, non autem ad omnia Ecclesiæ tempora pertinere fingunt, operæ pretium erit sacræ Facultatis audire sententiam, Constantiensi jam transacto Concilio, compositis rebus, ac Martino V sedente.

Anno igitur Christi 1429, Martini undecimo, Facultas, priscis nixa dogmatibus, articulos refellebat quibus Joannes Sarrazinus, ex Prædicatorum Ordine Licentiatus, evertebat Constantiæ stabilitam de Conciliorum auctoritate doctrinam.

Hi articuli sæpe vulgati jam in omnium sunt manibus (2). ex his aliquot seligemus.

Primus Joannis Sarrazini articulus : « Omnes potestates jurisdictionis Ecclesiæ, aliæ a papali potestate, sunt a Papa ipso, quantum ad institutionem et collationem. » Sic Turrecremata postea; sic deinde Cajetanus; sic moderni Lovanienses aliique censores nostri Conciliorum potestatem in ipso fonte labefactant, dum omnem potestatem ac jurisdictionem ecclesiasticam a Papa esse contendunt. At sacra Facultas hæc reprobans jubebat a Sarrazino hunc pronuntiari articulum : « Omnes potestates jurisdictionis Ecclesiæ, aliæ a papali, sunt ab ipso Christo, quantum ad institutionem et collationem primariam; a Papa autem et ab Ecclesia, quantum ad limitationem et dispensationem ministerialem. >>

Exquisitissimis verbis institutionem et collationem primam Christo attribuebat, a quo nempe constabat apostolatum, verbi causa, et esse institutum et certis hominibus collatum : at limitationem ad certa quædem loca, certamque diœcesim, quam a Christo immediate non esse constabat, non Papæ quidem soli, sed Papæ et Ecclesiæ tribuebat.

(1) Sup. lib. 1, cap. vii, vil et seq.

(2) Vid. d'Argentré, Collect., etc., tom. 1, part. II, p. 227 et seq.

Joannis Sarrazini secundus articulus: « Hujusmodi potestates non sunt de jure divino, nec immediate institutæ a Christo. >

Ejusdem tertius articulus: Non invenitur Christum tales potestates, scilicet alias a papali, expresse ordinasse, sed tantum supremam, cui commisit Ecclesiæ fundationem.» At sacra Facultas contrarios articulos a Sarrazino defendi jubet.

Ex his tribus articulis Sarrazinus inferebat quartum, nempe: quod tota auctoritas, dans vigorem statutis (conciliaribus), in solo summo Pontifice resideret. At facultas jubebat ab eo sic pronuntiari : « Quandocumque in aliquo Concilio aliqua instituuntur, tota auctoritas dans vigorem statutis residet non in solo Pontifice, sed principaliter in Spiritu sancto et Ecclesia catholica. » Recte; neque enim Petrus ait: Visum est Spiritui Sancto et mihi; sed Ecclesia collecta et Pastores adunati: Visum est Spiritui sancto et nobis (1).

Ludit suo more anonymus Gallicanarum libertatum hostis, dum hæc ita torquet: Potest Ecclesia sumi repræsentative, hoc est pro fidelium omnium Pastoribus; atque, in isto sensu, verum est Ecclesiam dare vigorem statutis: nec enim nihil faciunt reliqui Episcopi ad robur decretorum synodalium; sed summus Pontifex, ut caput illius mystici corporis, plus cæteris confert (2). » Quæ nihil prorsus ad rem. Neque enim quærebatur utrum Episcopi ad robur decretorum facerent nonnihil, ut frigide ac misere dicit anonymus ; neque an summus Pontifex plus conferret cæteris, utique singillatim sumptis; sed in quo supponenda foret vis principalis conjuncta Spiritui sancto: decernebatque Facultas vim illam principalem, non in uno Pontifice, sed in ipsa Ecclesiæ collectione ac repræsentatione esse positam, quod negabat Sarrazinus.

Jam articulo VII, ex pessimis dogmatibus, idem Sarrazinus pessimum corollarium istud inferebat : « Sicut nullus flos et nulla pullulatio, nec etiam omnes flores et pullulationes possunt aliquid in arborem, quia hæc sunt propter arborem instituta et ab arbore derivata : sic omnes aliæ potestates nihil de jure possunt contra summum sacerdotium; » quæ sacra Facultas revocari jubebat his verbis: Aliqua potestas, scilicet potestas Ecclesiæ, de jure potest aliquid, et in certis casibus contra summum Pontificem. » Sic profecto docebat, summo

(1) Act. xv. 28.

(2) Tract. de Libert., etc., lib. ix, cap. vii, n. 8.

Pontifice præstare Ecclesiam ipsa potestate; neque in uno schismatis casu, cum nihil de schismate ageretur, nec Facultas diceret prævalere Concilii auctoritatem in uno schismatis casu; sed certis in casibus, iis scilicet qui Constantiæ expositi erant, in fide, in schismate, in reformatione, hoc est, in constituenda generali disciplina. Quare vanus est anonymus, dum Facultatis propositionem de potestate Concilii in Papam ad schismatis restringit casum : « quando erat, inquit (3), incertum apud plerosque quis esset legitimus Pontifex ; » quod effugium ipsa Facultas prævidisse et in antecessum præclusisse videtur.

(1) Tract. de Libert., etc., lib. ix, cap. vii, n. 9.

NOTE.

§ 5. Bossuet efface: Vigilanti verbo, pour mettre: exquisitissimis verbis.

§ Ludit suo more. Tout ce paragraphe est de la seconde rédaction; il n'y en a pas de trace dans la première.

De même, vers la fin du chapitre, depuis les mots : Quare vanus est, jusqu'à præclusisse videtur, tout ce passage est nouveau.

CAPUT XXII.

Pergit Facultas Parisiensis cohibere Mendicantes post Basileense dissidium ac pacem: Facultas in prisca sententia: decreta, vigente Pragmatica-sanctione.

Ut erant Mendicantes in pontificia potestatis adulationem proni, Nicolaus Quadrigarii, ex Ordine Eremitarum sancti Augustini, Joannem Sarrazinum Prædicatorem imitatus, hæc asserebat: «Quod sola Papæ potestas in tota Ecclesia est immediate a Christo. » Vigilantissima Facultas sua decreta repetebat; quæque articulo primo Sarrazini opposuerat, ut supra memorantur, iterari totidem verbis jubebat, anno 1432 (1).

Quid per ea tempora, ac vigente Concilio Basileensi, sacra Facultas Parisiensis, eique conjunctæ Coloniensis, aliæque Germanicæ nationis Academiæ crederent, testatum voluit Pius II, cujus hæc ad Coloniensem Academiam verba protulimus (2): « Aderant Legati Parisiensis scholæ, cujus est fama percelebris; adfuerunt aliquando et vestri, et aliorum studiorum Germanicæ nationis Oratores; et uno ore cuncti Concilii generalis auctoritatem ad coelum efferebant: » eam scilicet, qua Eugenius sua de dissolvendo Basileensi Concilio diplomata rescindere jubebatur,

Retulimus etiam (3) quid, post translationem Concilii Basileensis, Parisiensis Facultas, eique conjunctæ Coloniensis, Erfordiensis, et Cracoviensis, egerint: nempe id assidue repetebant, indeviabile Concilium deviabili Pontifici anteponi oportere.

Neque vero, rebus sub Nicolao V pacatis, sacra Facultas atque Ecclesia Gallicana ab instituto deflexerunt; cum, relatis hujus fœderis actis, demonstraverimus (4) Constantiensem de Conciliorum potestate sententiam his esse firmatam.

Quare, anno Domini 1460 (5), cum Pius II in conventu Mantuano Regi regnoque gravia interminatus esset, Joannes

(1) Vid. Dup. xv sec. p. 497, 498.

(2) Bull. retr. Pii II. Vid. sup. cap. xvii.

(3) Sup. hoc lib. cap. xi.

(4) Ibid. cap. xiv.

(5) Preuv. des Libert., etc., part. II, p. 40 et seq.

Dauret Procurator generalis ab iis appellavit ad futurum generale Concilium, fultus decretis sessionis v magni Concilii Constantiensis, eamque secuta Basileensis Synodi, quæ eadem decreta Constantiensia innovavit, præsidente Legato Sedis apostolicæ. Hæc igitur decreta a Romanis Pontificibus comprobata in Ecclesia Gallicana vel maxime vigere testatur, Regis atque omnium Ordinum nomine, inficiante nemine, nemine conquerente; neque quisquam in Gallia aliud cogitabat.

Soli Mendicantes pontificiam potestatem solam immediate a Christo, aliorum omnium potestatem a Petro esse dicebant hi Pontificem supra omnia Concilia extollebant. At sacra Facultas Joannem Munerii, Theologiæ ex Prædicato. rum Ordine Professorem, hæc docentem compescebat, atque ex priscis decretis ad palinodiam adigebat, anno 1470 (1).

Ne Prædicatoribus ac sancti Augustini Eremitis Minores deessent, Joannes Angeli hujus Ordinis Papam supra canones evehebat his verbis: « Quod Papa posset totum Jus canonicum destruere et novum construere. » At sacra Facultas a venerabili Capitulo Tornacensi consulta, respondebat : Hæc propositio est scandalosa, blasphematoria, notorie hæretica et erronea (2). »

Quicumque con

Idem Joannes Angeli asserebat hæc : tradicit voluntati Papæ, paganizat et sententiam excommunicationis incurrit ipso facto; et in nullo Papa reprehendi potest, nisi in materia hæresis. » Respondit sacra Facultas « Hæc propositio est falsa, scandalosa, et sapiens hæresim manifestam,» anno 1482.

:

D

Anno 1497 Januarii 2, sub Alexandro VI, Facultas, a Carolo VIII Rege de habendo Concilio generali consulta, respondit: Quod summus Pontifex et Pater sanctissimus tenetur de decennio in decennium congregare generale Concilium, universalem Ecclesiam repræsentans ; et maxime nunc, cum tanta sit deordinatio in Ecclesia, tam in capite quam in membris, quæ cunctis notoria est (3). » Sic Papam ad Concilii Constantiensis canones adigebant, iisque teneri eum affirmabant.

Anno 1501, cum idem Alexander VI certam pecuniarum

(1) Dup. xv sec. p. 501.

(2) Vid. d'Argentré, Coll., etc., tom. 1, part. II, p. 304 et seq. (3) Vid. ap. d'Arg. loc. cit.

« PoprzedniaDalej »