Obrazy na stronie
PDF
ePub

scripserit (1): « Concilium Lateranense non fuisse generale vix dici potest; » et alibi: « De Concilio Lateranensi nonnulli dubitant, an fuerit vere generale; ideo usque ad hanc diem quæstio superest etiam inter Catholicos. » Hac igitur Synodo si præstare contendimus numerosissimam ac patentem omnibus Constantiensem Synodum, tanta rerum gestarum gloria nobilem, ac denique a tot Synodis totque Pontificibus approbatam, id jure nostro agere videbimur.

Jam quod in Lateranensi Synodo dicitur: Romanum Pontificem supra omnia Concilia potestatem habere (2), primum quidem videmus non definiendo, sed narrando esse positum : quod Constantiensibus debita opera factis definitionibus prævalere non possit; tum ex tenore verborum eo referendum esse, ut Pontifex Concilia indicere, transferre ac dissolvere valeat : quod nec universim et sine causa valere, nec ad quæstionem nostram, aut ad ea quæ tuemur decreta Constantiensia, pertinere sæpe ostendimus.

Huc accedit quod Leo Eugenii, Pii, aliorumque antecessorum insistens vestigiis, Basileensia damnet, sed ea quæ post translationem gesta sunt: quo etiam refertur illud, quod de superiori Papæ potestate dicit.

Quod autem Pragmatica antiquata sit, nihil ad quæstionem nostram. Etenim Constantiensia, iisque conjuncta Basileensia anteriora, de Conciliorum auctoritate decreta, etsi inserta Pragmaticæ, non tamen ex Pragmatica vim obtinebant suam, ut prostrata Pragmatica, jacere necesse sit. Denique Pragmatica abolita quidem est, non tamen ut hæreticum quid, aut erroneum, aut suspectum in fide sonans, sed ut corruptela noxia disciplinæ. Abierint ergo quæ ad disciplinam spectant, quandoquidem Romana Curia ea ferre non poterat ; nos ea non tuemur: stent vero immota quæ ante Pragmaticam exstiterunt sacrorum Conciliorum dogmata, quæ neque a Leone X aut Lateranensi Concilio tacta sunt, neque tangi sine gravissimo fidei periculo potuere.

Quare Ecclesia Gallicana in Tridentina Synodo antiquam de Conciliorum potestate professa est sententiam, constititque omnino neque Gallos a Constantiensis Concilii decretis tuendis destitisse, neque Pontificem aut Synodum ut ab eis desisterent postulasse.

(1) Bell. lib. 1, de Concil. auct. cap. xvi. Vid. cap. xш. ætern. in Conc. Later. col. 311.

[blocks in formation]

1

Diximus etiam quo loco relicta sit controversia de Conciliis transferendis ac dissolvendis (1), cum Tridento Bononiam indicta translatio, ac postea Concilii suspensio, iterataque celebratio, ac tandem dissolutio non nisi Synodo approbante et condecernente facta sit.

Neque prætermittendum id quod Pallavicinus refert: Hispanos sæpe multumque questos quod, sessione xvII, decreto de celebrando Concilio insertum illud esset : Tractanda ea quæ proponentibus Legatis ac Præsidentibus apta et idonea ipsi sanctæ Synodo videbuntur (2). » Nempe verebantur ne conciliaris auctoritas ac libertas ea clausula violaretur, totaque Synodus in Legatorum posita potestate esset. Nostros ad Hispanorum sententiam accessisse acta testantur (3). Tandem ipsa Synodus, sessione XXIV, « explicando declarat mentis suæ non fuisse ut ex prædictis verbis solita ratio tractandi negotia in generalibus Conciliis ulla ex parte immutaretur, neque novi quidquam, præter id quod a sacris canonibus vel generalium Synodorum forma hactenus statutum est, cuiquam adderetur vel detraheretur (4): » ne scilicet aut Patrum imminuta majestas, aut Legatis addita auctoritas putaretur. Sic sapientissima Synodus omnia inter Catholicos controversa integra esse voluit, nedum Constantiensia semper immota subrueret.

Omnino ergo constat valere Constantiensia sessionum IV et v decreta primum ex sese, suaque et Spiritus sancti auctoritate nixa; tum, consequentibus in ipsa Synodo gestis; valere postea, Martino V toties approbante, toties exsequente; tum convocatione Conciliorum trium generalium, Papiensis, Senensis, ac Basileensis, ex Constantiensibus decretis instituta ad hæc, decretis Synodi Basileensis adhuc Eugenio adhærentis; nec minus ex Eugenii diplomatis in utroque dissidio editis, quin etiam Ferrariensis ac Florentinæ Synodi expressa auctoritate; Nicolai etiam V decretis, atque ipsa Pii II retractatione; denique Leonis X, et sub ipso habitæ Synodi Lateranensis Constituto, atque ipsa Synodi Tridentinæ sententia: ut tantam nubem testium, tantam auctoritatem, tamque firma munimenta, nemo sine gravissimo suo ac rei ecclesiasticæ detrimento labefactare possit.

(1) Sup. hoc lib. cap. xv. (2) Pallav. Hist. Conc. Trid. lib. xv, cap. xvi et seq. Conc. Trid. tom. xiv, col. 840. (3) Mén. pour le Conc. de Trente, p. 209, 513, 515. — (4) Conc. Trid. sess. xxiv, cap. xxı, col. 894.

-

An Constantiensibus decretis nixa sententia ad fidem catholicam pertineat ?

Quæres, cum ea doctrina, quam tuemur, a Constantiensi Concilio definita sit; illudque decretum a Sede apostolica, totaque Ecclesia comprobatum an igitur ad fidem catholicam pertineat; contraria vero sententia an hæretica judicari debeat ?

Nostri, atque imprimis pius ille doctusque Gerson aperte pronuntiavit hæreticam esse, quæ Synodi Constantiensis œcumenicæ definitioni adversetur (1). Sic enim incipit decretum sessionis v de qua agimus : « Hæc sancta Synodus Constantiensis, generale Concilium faciens, in Spiritu sancto legitime congregata, ordinat, definit, decernit, et declarat ut sequitur. »

Porro dubitari nequit quin res, de qua agitur, pertineat ad interpretationem divini juris. Quæritur enim quam potestatem Petro ac successoribus, quam Ecclesiæ atque Conciliis Christus dederit ? Definit Synodus eam Conciliis potestatem a Christo immediate datam, cui etiam Petri successorem subesse oporteat. Ergo, clare agitur de interpretatione divini juris, adeoque de fide, de doctrina catholica a Deo revelata; neque Bellarminus aut ejus asseclæ diffitentur.

[ocr errors]

>

Certe quod hæc verba, quicumque, cujuscumque dignitatis, etiam papalis, hujus, et cujuscumque Concilii generalis legitime congregati statutis obedire contempserit, illi interpretantur, non de quocumque, sed de dubio tantum Papa; neque de quocumque Concilio generali, sed de Concilio in schismate habito: tanquam aut certus Papa, non sit maxime Papa; aut Concilium in pace habitum, non sit vel maxime legitime congregatum id ostendimus esse meram puramque tergiversationem et cavillationem verbis Concilii apertissime repugnantem; quod autem de Concilii Constantiensis fluxa auctoritate dicunt, non minus clare ostendimus id non nisi conculcata Conciliorum generalium Romanorumque Pontificum auctoritate dici posse: ut nihil obstare videatur quo

(1) Sup. lib. 1, cap. vi.

minus ea sententia hæretica sit, quæ Concilii œcumenici definitioni tam perspicue adversetur.

:

Unum illud obest, quod est ab adversariis non indiligenter notatum (1) his decretis, pro more Synodorum de fide agentium, atque hujus quoque Synodi, Wiclefum, Hussum ac Joannem Parvum damnantis, non fuisse adhibitam anathematis pœnam; ac nequidem dictum, ita secundum fidem catholicam esse tenendum.

Addimus Synodum Basileensem in anterioribus probatissimis gestis, Constantiensia decreta repetentem, iisdem duntaxat verbis usum esse (2). Quod autem tres suas veritates ex Constantiensi Synodo repetitas ad veritatem fidei catholicæ ita pertinere sancit, ut qui his pertinaciter repugnet sit censendus hæreticus, factum id post translatum Ferrariam Concilium quæ posteriora gesta anterioribus æquiparari non posse antedicta demonstrant.

Responderi potest, non propterea videri adversarios omnis condemnationis immunes; neque enim Apostolos Hierosolymitani Concilii decreto adhibuisse anathematis pœnam, sed ita conclusisse: A quibus custodientes vos bene agetis (3): cæterum, postquam edixerant Visum est Spiritui sancto et nobis, satis significatum non sine pœna gravi futuros esse eos qui sancti Spiritus judicium contempsissent; ita existimandum de Constantiensi Synodo, postquam edixit: Hæc sancta Synodus, generale Concilium faciens, in Spiritu sancto legitime congregata, ordinat, decernit, definit, et declarat ut sequitur » pœnam enim, etiam minime declaratam, ex decreti ac sancti Spiritus auctoritate statim in contumaces sequi.

:

Huc etiam referri potest Clementis V in Concilio generali Viennensi definitio, quæ incipit Fidei catholicæ; adhuc, Clementina unica de summa Trinitate (4). Hic duæ theologorum opiniones referuntur, quorum quidam dicerent per virtutem Baptismi parvulis culpam remitti, sed gratiam non conferri; alii autem assererent quod et culpa remittitur, et virtutes et informans gratia infunduntur, quoad habitum ; etsi non illo tempore, quoad usum. Has inter opiniones Synodus sic decernit: « Nos opinionem secundam, tamquam probabi

(1) Doctr. Lov. p. 74. etc. (2) Conc. Bas. sess. 11 et seq.; tom. xi, col. 477 et seq. Vid. sess. xxx111, col. 618. — (3) Act. xv. 27, 29. - (4) Clem, lib. 1, tit, 1, cap. unico.

liorem, et dictis Sanctorum ac Doctorum módernorum theologiæ magis consonam et conformem, sacro approbante Concilio, duximus eligendam. »

Huic ergo decreto, nulla licet adhibita aut hæreseos nota, aut anathematis pœna, Catholici omnes ex auctoritate Concilii paruere. Quanto ergo magis parere debuerunt Constantiensi Concilio, non tantum declaranti probabiliorem opinionem, sed absolute edicenti : « Hæc sancta generalis Synodus, in Spiritu sancto congregata, ordinat, definit, decernit, et declarat ut sequitur. »

Atque illud quidem Constantiense decretum est ejusmodi, ut ab eo cætera tanti Concilii acta pendeant. Hinc Wiclefi de primatu Romanæ Ecclesiæ error condemnatus; hinc destituti Pontifices, etiam is qui a Synodo totoque fere christiano orbe colebatur; hinc alter substitutus, eique creando forma præscripta; hinc de Conciliis generalibus convocandis canon conditus, ordinata reformationis structura, ac fundata spes Orbis: ut cum eo decreto tota Constantiensis Synodus prosternatur. An ergo satis constet ex omisso anathemate Constantiense decretum non pertinere ad fidem catholicam, id nostris censoribus coram Deo arbitro dijudicandum relinquimus. A gravi certe nota immunes esse non possent, nisi bona fide agentes, non satis attenta re, excusari viderentur.

Ac si illi, qui electam a Viennensi Concilio probabiliorem Seu probatiorem sententiam contempserunt, a Tridentina Synodo tandem anathemate damnati sunt (1); videant contemptores decreti Constantiensis quanta illis immineant, qui plenam et absolutam tanti Concilii definitionem abjecerint.

Cæterum id cogitent, a Synodo Constantiensi nec prætermissam pœnam. Ecce enim apertissime decernit, « ut ipse etiam Papa, si obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit, condignæ pœnitentiæ subjiciatur, ac debite puniatur ; etiam ad alia juris remedia, si opus fuerit, recurrendo. »> Qualia vero sint juris remedia, quam fortia, quam gravia, nemo nescit. Quæ remedia si expedit Synodus in Papam quoque obedire recusantem, quanto magis in eos qui tali inobedientiæ, contempto Synodi decreto, faveant ac serviant? At Clerus Gallicanus huic sententiæ adversantes, neque perduelles, neque contumaces reputat; priscamque sententiam retinere et decla

(1) Conc. Trid. sess. vi, cap. vii, col. 750; et Can. XI, col. 765.

« PoprzedniaDalej »