Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XVII.

Bulla retractationis Pii II, ad Coloniensem Academiam, Constantiensia decreta confirmat, Basileensia tantum posteriora damnat.

Eneam Sylvium, ex gente inclyta Picolominea, Poetam eximium, postea Pium II, Pontificem maximum, Concilio Basileensi, etiam post translationem adhæsisse, eique scripto factoque favisse, pauci sunt qui nesciant; et ipse profitetur. Jam retractationem ejus producemus, ut omnes intelligant, in ipsa retractatione, quæ ille revocarit, quæ intacta reliquerit, quæ ultro firmaverit.

Anno igitur 1463, ad Universitatem Coloniensem Bullam edidit In minoribus (1), ex qua perspicuum est Basileensium gesta ab ipso improbari; sed quæ ? Ea scilicet quæ post translationem consecuta essent, posteaquam scilicet « Eugenius Concilium in Italiam transtulit et cum Græcis Ferrariæ convenit, et Legati Concilii ad Eugenium defecere. » Hæc ille semper inculcat; hæc, non alia, retractat ac revocat.

Sed forte anterioribus gestis non interfuerat, nec necesse habuit ea quoque reprobare. Atqui primo Concilii anno, Christi 1431, ad Concilium venisse se narrat. Quid autem ageretur, referentem audiamus (2): « Aderant Legati Parisiensis scholæ, cujus est fama percelebris; adfuerunt aliquando vestri et aliorum studiorum Germanicæ Nationis Oratores; et uno ore Concilii generalis auctoritatem ad cœlum efferebant. An ergo ea tum improbata dicit ? lmo, « accessit, inquit, et ipsius Eugenii consensus, cum dissolutionem Concilii a se factam revocavit, et progressum ejus approbavit : » quorum alterum ad anteriorum approbationem, alterum ad sequentium cursum pertineret. Quis autem ille sit Eugenii consensus, a Pio II memoratus, ipsa verba demonstrant: nempe consensus cum iis qui uno ore Concilii auctoritatem ad cœlum efferrent. Cum his Eugenius, Pio teste, consensit, Concilii Basileensis dissolutione revocata, progressu approbato, ut verba testantur. Audis ab Eugenio approbata priora gesta Basileensia, quæ nunc approbata et confirmata nolunt, simulque approbata et firmata Constantiensia decreta, quæ tum Basileæ

(1) Bull. retract. Pii II; tom. x Conc. col. 1407 et seq. (2) Ibid. col. 1410.

toties repetita et inculcata sunt. Cæterum,approbato progressu, rem ipsam quæ fieret improbatam, mera ludificatio est, ut vidimus, nec ad istas distinctiunculas Pii animus deflectebat.

Quin ipse apertissimis verbis hæc Constantiensia decreta confirmat posteaquam enim summis laudibus supremam apostolicæ Cathedræ potestatem commendavit, hæc addit (1): « Cum his, et generalis Concilii auctoritatem et potestatem complectimur, quemadmodum et ævo nostro Constantiæ, dum ibi fuit Synodus universalis, declaratum definitumque est : veneramur enim Constantiense Concilium, et cuncta quæ præcesserunt a Romanis Pontificibus nostris prædecessoribus approbata.» Ergo Constantiense inter approbata numerandum; neque audiendi illi qui partim approbatum, partim improbatum memorant, cum Pius simpliciter approbatum pronuntiaverit, et reliquis simpliciter ex æquo approbatis accensitum velit. Neque vero quidquam est in Constantiensi Concilio, quod non Pius approbet. « Concilii enim, inquit, auctoritatem et potestatem complectimur, quemadmodum et ævo nostro Constantiæ, dum ibi fuit Synodus universalis, declaratum definitumque est. » En universim dictum, dum ibi fuit Synodus universalis. At ibi fuisse universalem Synodum jam inde ab initio, et in iis etiam sessionibus quæ adunatas obedientias præcesserunt, Martinus utique V toto approbante Concilio definit. His ergo verbis Pius usus est, ne fraude agere, aut aliquam Concilii Constantiensis partem suspectam habuisse videretur. Quid quod his Pii verbis sessionum iv et v Constantiensis decreta diserte probata sunt? Repetamus enim Pontificis verba: «Concilii auctoritatem et potestatem complectimur, quemadmodum ævo nostro Constantiæ declaratum definitumque est. » Quo vero loco declaratum definitumque est, nisi sessionibus Iv et v? aut si non ista sunt quæ Pius amplectitur, edissere quo alio loco aliquid de Concilii generalis auctoritate Constantiensis Synodus definitum a se declaratumque voluerit. Nihil invenies; atque adeo quæ tu loca improbata putas, ea sane sunt quæ hic expressissime et significantissime approbentur.

At, inquies, licet approbaverit, saltem non eo modo intellexit, quem nos secuti sumus; cum tantam Papæ inesse voluerit in Synodos etiam generales auctoritem, ut eas et congregare

(1) Bull. retract. Pii II; tom. x1 Conc. col. 1407 et seq.

et dissolvere datum sit. Esto: ergo eo, te fatente, jam deducta res est, ut Pontifex Concilium congregare et dissolvere, non sane eo usque ut etiam congregati nec dissoluti Concilii jussa in fide, in schismate, in reformatione detrectare possit; quod unum ex Constantiensi Concilio, tuendum suscepimus; cætera aliis tractanda relinquimus.

Interim quærimus an etiam Pius putaverit a Papa dissolvi posse Concilia, nulla idonea causa, nulla necessitate, atque, ut Eugenius ejusque adulatores ferebant, pro suæ libitu voluntatis? Absurdum, cum ipse Eugenius nimia illa rejecerit. Ac si quæcumque dissolutio, quo jure, qua injuria, a Pontifice facta, Pio valere videretur; quo pertinebat ille ab eodem memoratus Eugenii consensus cum iis qui Synodum, ab ipso licet dissolutam, stare ac valere sentiebant?

At enim, post illam Concilii Constantiensis tam apertam approbationem, hæc Pius subjecit : « Inter (Concilia) nullum invenimus unquam fuisse ratum, quod, stante Romano indubitato Præsule, absque ipsius auctoritate convenerit; quia non est corpus Ecclesiæ sine capite, et omnis ex capite defluit in membra potestas: sane, ut congregentur, quod verborum tenor indicat; non autem usque adeo omnis, ut Patres semel congregati nullam a Christo habeant potestatem. Si enim nullam habent nisi a Papa potestatem, unde illud Constantiense Pio quoque probatum, quod Synodus generalis immediatam a Christo potestatem habeat? unde illud ab eodem Pio memoratum, quod Basileensis Synodus, in ipsis initiis dissoluta ab Eugenio, tamen valuerit, ipsa dissolutione revocata? Concilianda certe Pii dicta, non collidenda sunt. Habeant ergo Episcopi eam a Pontifice, capite post Christum secundo, potestatem, ut congregentur, congregatique maneant, ordinarie certe (neque enim vel ipse Pius aliud postulaverit): ut autem congregati doceant, decernant, statuant, judicent, a Christo immediate habent.

Næ illi falsi sunt, rerumque ecclesiasticarum imperitissimi, qui quod Concilium, ordinarie quidem, nonnisi convocante Romano Pontifice, vere et legitime congregatum habeatur, ideo ad Pontificis nutum pendere omnia jactant, quasi nulla sit Synodi ad Pontificem accedentis auctoritas. Satis enim apparuit, atque ex sequentibus clarius elucescet, ita esse Ecclesiam constitutam, ut, postquam congregata est, ex Patrum sententia omnia decernantur, utque tali cœtui in fidei rebus, aliisque a Synodo Constantiensi memoratis, ipse etiam Papa

obedire debeat. Atque ut is maxime dissolvere possit Synodum, non tamen pro libito, non indicta causa, non levi quacumque objecta difficultate; sed magna gravique, qua tota Ecclesia merito commoveri possit; cum ipse pudor prohibeat undique concurrentes fratres re infecta dimittere, aut Ecclesiæ catholicæ in Spiritu sancto legitime congregatæ majestatem aspernari quod dum Eugenius in Basileensibus initiis fecit, læso Concilio jussus satisfecit; firmavitque semel initum Concilium, dissolvente etiam indubitato Pontifice, stare potuisse.

NOTE.

Ce chapitre offre deux passages qui ne sont pas dans la première rédaction.

§ Sed forte, à la fin, Bossuet corrige son texte en ces termes : «... pro«gressu approbato, ut verba testantur. Audis ab Eugenio approbata priora << gesta Basileensia, quæ nunc approbata et confirmata nolunt, simulque « approbata et firmata Constantiensia decreta, quæ tum Basileæ toties « repetita et inculcata sunt. Coeterum, approbato progessu, rem ipsam quæ << fieret improbatam, mera ludificatio est, ut vidimus, nec ad istas distin«ctiunculas Pii animus deflectebat. >>

§ Næ illi falsi sunt, autre addition, vers la fin: « Quod dum Eugenius << in Basileensibus initiis fecit, læso Concilio jussus satisfecit; firmavitque << semel initum Concilium, dissolvente etiam indubitato Pontifice, stare < potuisse. >>

CAPUT XVIII.

An Lateranensi Synodo, sub Leone X, Constantiensia decreta abrogentur ? Quantis auctoritatibus hæc firma sint.

Lateranensem Synodum sub Leone X in eaque editam Constitutionem Pastor æternus, de Pragmatica-sanctione abolenda (1), Bellarminus et alii passim objiciunt, qua Constantiensia toties approbata decreta rescissa sint. Hic ergo, ut supra de Florentino, ita nunc de Lateranensi Concilio quærimus: an Constantiensia decreta rescissa sint, ut olim Ariminensia? Ne id quidem dixerint, cum Leo X Constantiensem Synodum nullo decreto violarit. Cur ergo reticuit Synodi Constantiensis nomen ? an reverentia Synodi œcumenicæ ? Ergo pro œcumenica habebat, cujus proinde decreta, quæ ad doctrinam spectant, si labefactaret, semetipsum potius quam Constantiensem Synodum ipse convelleret. Itaque hoc illud est quod sæpe querimur: collidi et committi inter se veluti dissidentes præliantesque Synodos, tanquam in Conciliorum doctrina esset illud quod Apostolus vetat, est et non (2), quo non modo Constantiensis, sed etiam Conciliorum omnium nutet auctoritas.

Jam si auctoritas auctoritati comparetur, vix quisquam negaverit Lateranensi Synodo Constantiensem, ut rerum gestarum gloria atque Episcoporum magnorumque virorum numero et claritudine, sic etiam auctoritate esse potiorem: primum hoc. Alterum subjungimus : Lateranensibus decretis firmari potius Constantiensia, quam rescindi.

Ac de Lateranensis quidem Synodi auctoritate omnibus notum quam pauci Episcopi, quam ex paucis provinciis convenerint (3), quam justis de causis Galli se excusarint, quam difficilis tum ad Urbem esset aditus, flagrante Italia atrocibus bellis. Itaque Gallicanæ Ecclesiæ tum Lateranensis Concilii auctoritas plane nulla, et, ut Bellarmino etiam ipsi visa est, non admodum stabilis; quippe qui, in asserendis pontificiis gestis confidentissimus, de Lateranensi Synodo hæc trepide

(1) Conc. Later. ann. 1516, sess. xiv, col. 509 et seq. (2) II, Cor. 1, 48. (3) Sup. lib. 1, cap. xx.

« PoprzedniaDalej »