Obrazy na stronie
PDF
ePub

causis Concilium dimitti, antequam definita sint propter quæ est congregatum; alterum, ne id quidem fieri, nisi assentientibus Patribus.

Neque aliter gestum in Tridentina Synodo. Allatum Pauli III decretum, de Concilio Bononiam transferendo, propter grassantes morbos; sessione VIII, quæsitum a Patribus num placeret ea causa « decernere ac declarare Concilium esse transferendum, et ex nunc transferri, donec sanctissimo Domino nostro et sacro Concilio expedire videbitur, ut ad hunc seu alium locum ipsum Concilium reduci possit ac debeat; responderunt: Placet (1). En ad translationem cum pontificia conjuncta sacrosancti Concilii auctoritas, neque aliter; atque ad ipsam Synodum Tridentinam, Deo ita providente, hæc sententia transmittitur.

Huic translationi cum Carolus V Augustus ejusque regnorum Episcopi intercederent, Galli quidem consensere; exstatque mandatum Henrici II, ut suo et Ecclesiæ Gallicanæ nomine translatio approbetur, sed cum ea clausula : «Quod dictum Concilium, Patrum ibidem agentium consensu atque auctoritate, Bononiam translatum sit (2). »

Mortuo Paulo III, ex Julii III successoris Bulla, Concilium Tridenti resumptum, ita decernente atque assentiente Concilio (3), sessione XI, anno 1551, Kalendis Maii. Suspensa Synodus per biennium sessione XV1, 28 Aprilis 1552, at ipsa Synodo decernente (4). Resumpta Synodus sub Pio IV, sessione XVII, sed iterum ipsius Synodi accedente decreto (5). Denique dissoluta eodem ordine, sessione xxv. Quæsitum a Patribus: Placeatne, ut huic sacræ œcumenicæ Synodo finis imponatur? Responderunt: Placet (6).

Cæterum hæc nihil ad nos, qui tantum Constantiensia sessionis v decreta tutanda suscepimus. Ea vero et per se summa auctoritate constare; et a Martino V iteratis vicibus approbata esse; et a Synodo Basileensi, dum legitime canoniceque ageret, repetita; et ab Eugenio IV sæpius, etiam in Synodo Florentina, comprobata; et a Nicolao V pro sanctis atque intemeratis habita fuisse demonstravimus, dum Felicem ac Lausanenses ea decreta laudantes atque repetentes, et quidem quovis tempore, et ad

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

versus quemvis Pontificem valitura, audiit, suscepit, amplexus est, edito etiam diplomate.

Quin etiam idem Nicolaus Carolum VII, pace ecclesiastica confecta nobilem, miris in cœlum laudibus efferebat (1); cum Carolus interim, totaque Ecclesia Gallicana, Pragmaticamsanctionem omni ope tuerentur: in qua, ut vidimus, Basileæ repetiti canones Constantienses sessionum IV et v recipiebantur, laudabantur, et pro certo ac stabili rerum omnium fundamento constituebantur.

Calixti vero III, qui Nicolao proximus sedit, tempore, Cardinalis Avenionensis, anno 1456 Legatus a latere, ad eumdem Carolum et Gallias missus, id etiam scripto confirmavit, nihil se acturum quod Pragmatica-sanctioni adversaretur; cujus autographum in regestis regiis habetur (2): adeo Pragmatica in nostrorum animis hærebat, necdum a Romana Curia vexabatur.

Ex his concludimus motam quidem de translatione quæstionem nondum universim decisam videri; certe, quod hic agitur, Constantiensia sessionis v toties repetita, toties approbata, certa et indeclinabili auctoritate constare.

Hic qui scire velit, hæ translationes ac dissolutiones Conciliorum quo loco a viris bonis doctisque haberentur, legat Jacob de Paradiso Carthusiani, Doctoris Erfordiensis, Collecctum de septem statibus Ecclesiæ in Apocalypsi. Ibi leget quam necessaria reformatio, quam neglecta: quam exosa tunc temporis, præsertim Italis et Curiæ; tum subdit mille artes, quibus Concilia dissolvantur : « Quod, inquit (3), clare probat tragœdia nostris temporibus in Basileensi Concilio practicata; et ex hoc ortum est vulnus, nescio quando curabile, contra auctoritatem Conciliorum generalium, ut, abscedentibus Papa aut suis præsidentibus a loco Concilii, vel differentia exorta inter Patres ejusdem, censeatur Concilium dissolutum, resideatque in persona Papæ de plenitudine potestatis auctoritas dissolvendi aut transferendi Concilia generalia, prout Eugenius olim Papa, anno 1437, fecisse comprobatur. Hoc venenum per eum effusum est in Ecclesiam, per adversarios Conciliorum ad quod refugium habebunt, ut subterfugere valeant correctionem et reformationem; ita ut etiam modernis

(1) Nicol. V Epist. v ad Carol. VII; tom. x11 Conc. col. 1343. Vid. sup. cap. xii. (2) Preuv. des Libert., tom. 1, cap. xxш, p. 917. (3) Gold. Monarch. tom. 11, p. 1567, 1570.

temporibus frontose dogmatizare audeant: in quolibet Papa residere plenitudinem potestatis, non solum super quolibet membro singulari Ecclesiæ, sed et super totam Ecclesiam conciliariter congregatam, ad libitum ipsius disponendi, decretandi, dissolvendi, transferendi, corrigendi, auctorizandi; ut nullus ei audeat dicere: Cur ita facis? Et sic totaliter nituntur suffocare auctoritatem Conciliorum, contra decretationem AB OMNIBUS ACCEPTAM in Constantiensi et Basileensi generalibus Conciliis publice promulgatam, et contra Pragmaticam-sanctionem super hoc editam, atque factam. » Decreta memorat in sessione v Constantiensi edita ac Basilea repetita, et ab omnibus accepta. Hæc igitur ad avaritiam ac pessimam adulationem refert, concluditque ita (1): Ecclesia univer

sali conciliariter congregata Papam inferiorem esse non dubitemus; et quod auctoritas Ecclesiæ integre servanda est super omnem, quacumque præfulgeat dignitate, etiam papali, in his quæ ad fidem, et ad schismatis extirpationem, et ad generalem Ecclesiæ reformationem in capite et in membris. Secundo Concilium punire potest et debet quemlibet etiam Papam, qui contumaciter statutis ejus obedire contempserit. Ex præmissis infertur: Si universalis Ecclesia tam in capite quam in membris debet reformari, oportet hoc fieri per totam Ecclesiam conciliariter congregatam, a capite incipiendo ; neque enim Spiritus mendax fuisse credendus est in ore omnium illorum virorum celeberrimorum in Constantiensi Synodo congregatorum, qui hoc sanxerunt per decretum Frequens licet quidam ex Italica natione, de collateralibus Papæ, moleste illud tulerunt; postea tamen omnes consenserunt de superioritate Concilii generalis super Papam, licet inimicus homo iterum superseminavit zizania. »

Hæc viri boni ac fortes adhuc subjectam oculis memorabant, de conciliari auctoritate in Constantiensi Concilio, consensionem omnium; affirmabant superseminata paulo post zizania, atque iis reformationem impeditam deplorabant; ad eam incipiendam atque promovendam, ad Constantiensia decreta, tanquam ad arcem, confugiebant. Hæc nos cum iis dolentes ingemiscentesque referimus; Deumque precamur, ne fœdos iterum atque Ecclesiam vastaturos Reformatores immittat, et Ecclesiæ vulnera ab alto respiciat.

(1) Gold. Monarch. tom. 11, p. 1573.

CAPUT XVI.

Petri Meldensis Episcopi ad Eugenium IV, Caroli VII nomine, gesta legatio: an Odorico Rainaldo eam objicienti prosit ?

Dum in rerum Basileensium seriem ac summam intendimus, tantisper distulimus eam quam Odoricus Rainaldus refert (1), Petri Meidensis Episcopi, anno 1441 gestam, ad Eugenium IV, cum Florentiæ ageret, Caroli VII nomine, legationem.

Hujus legationis causa erat, ut Eugenius, Synodo Basileensi condemnata, Florentina vero absque ulla Ecclesiæ reformatione facta, novam Synodum generalem, idque in Galliis indiceret, haud ita facile dissolvendam, atque hactenus factum, pii omnes ingemiscebant. Quod ergo vir prudentissimus verba sua sensusque ad deliniendum Eugenii animum accommodat, ut eum omni arte perpellat ad Synodum, totum id Odoricus Rainaldus eo refert, ut Basileenses Regi horrori fuisse, pontificia vero monarchia super omnem Conciliorum auctoritatem provecta et exaltata fuisse videatur.

At ille sua dicta sic temperat, ut cum cæteris theologis Gallicanis, conciliarisque potestatis defensoribus, summa ipsa conveniant. Monarchiam commendat ecclesiasticam, pacis unitatisque conciliatricem. Nihil mirum : quippe quam Catholici omnes, præsertim Parisienses, laudent. Basileenses suggillat, qui eam nunc abolere et supprimere contendunt (2). At illud verbulum, nunc, a prudentissimo Oratore interjectum, ad posteriora Basileensia adjicit animos: priora, quæ conciliarem potestatem recto ordine asserebant, sana esse significat. Quare oratione tota quidquid improbat in Basileensibus gestis, ad Eugenii depositi ac Felicis substituti tempora manifeste refert, quæ Gallia non probabat; multique viri præstantes, conciliaris etiam potestatis rectæ et ordinatæ strenui defensores, omnia Basileæ tum, ab incondita multitudine, per seditionem ac tumultum fieri querebantur. Hæc ergo nunc gesta, quæ

[merged small][ocr errors][merged small]

pacem unitatemque convellant, Orator memorat; interim, cum supremam in Romano Pontifice potestatem agnoscat, uti omnes Catholicos ac præsertim Parisienses facere vidimus, hoc addit: « Patres constituisse decreta et regulas pro ipsius usu gubernando et regulando; quicumque, inquit, præter has regulas hac potestate utitur, superbit, et potestatem exercet, sicut Principes gentium, quod prohibuit Christus. »

Quo loco subdit duas extremitates jam in Ecclesia esse : alteram quidem executam in Concilio olim Basileensi; qua voce, olim, iterum ostendit et viguisse olim Concilium illud, et nunc Concilii loco non esse: alteram in Florentino; atque in Concilio quidem Basileensi unam extremitatem nimis exacui exstincta potestate: alteram a Florentino Concilio nimis exacui visam, potestate quidem agnita, sed nulla re facta pro regulando usu hujus potestatis; quod quid est aliud quam, Theologorum Parisiensium more, supremam ac plenam in summo Pontifice revereri potestatem; sed eam per canones et Concilia regulandam, ut etiam in Gallicana Declaratione est positum, agnoscere ?

Addit noster Orator (1): « Quod ad has extremitates evellendas non sufficit auctoritas Papæ, sine generali Concilio ; etsi, inquit, Eugeni, in favoribus Principum confidas, absque generali Concilio, procul dubio arundineum baculum tenes : » quibus aliisque patet, in ea legatione, rejectis sine contumelia Basileensibus, sed tantum posterioribus gestis, pro vera Conciliorum auctoritate, summa quidem modestia, ne Eugenium exasperaret, sed tamen strenue esse certatum. Quam autem Rex christianissimus Basileensium Patrum ad finem usque honori consuluerit, acta eo auctore, sub Nicolao V, jam relata (2) testantur. Quare hic finem ea de legatione dicendi facimus.

(1) Rain. ann. 1441, n. 10,12. (2) Sup. hoc lib. cap. xiv.

NOTE.

Chap. XV. § I. Six lignes ajoutées: Sane translatio Basileensis, jusqu'à : Et tamen a Felice.

Autre addition, § Neque aliter: «En ad translationem cum pontificia «< conjuncta sacrosancti Concilii auctoritas, neque aliter; atque ad ipsam « Synodum Tridentinam, Deo ita permittente, hæc sententia transmit«titur. >>

« PoprzedniaDalej »