Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hæc igitur inter Oratores Nicolai Papæ et Caroli VII Francorum Regis pacta atque conventa sunt, obsecundantibus Angliæ et Siciliæ Regibus, ac Ludovico Delphino. Thomas Corcellæus, insignis pietate ac doctrina theologus, et Concilii Basileensis Lausanensisque pars maxima, inter Oratores Caroli nominatur (1).

[ocr errors]

Electores et Principes Carolo se conformant, suaque avisamenta proponunt, de irritandis utrinque pœnis. Hanc causam afferebant quod catholica universalis Ecclesia diffusa per Orbem, et communitas fidelium, ut plurimum hujusmodi processus, sententias, censuras, privationes et pœnas hinc inde emanatas non recepit (2). Hæc docent, quo loco decreta pœnalia non modo Basileensia, sed etiam Eugeniana esse viderentur. Cavebant etiam ut Synodi Constantiensis auctoritas sacrosancta haberetur: « Instabit Dominus Rex Francorum, quod S. D. Nicolaus Papa V Concilium Constantiense, decretum Frequens, et alia ejus decreta, sicut cætera Concilia catholicam militantem Ecclesiam repræsentantia, ipsorum potestatem, honorem et eminentiam, sicut et cæteri antecessores sui, suscipiet, amplectetur et venerabitur (3). >> Sic sancta habebatur omnium Constantiensium decretorum auctoritas, eorum vero maxime quæ ad eorum eminentiam pertinerent.

Ut hæc executioni darentur, primus Felix ex pacto edidit Bullam quæ incipit Quas ob causas, a Rainaldo relatam (4), cujus hæc est summa: Primo se ab universali Synodo Basileensi ad apostolicum regimen evocatum obediisse, ut concus. sam tueretur generalium Conciliorum auctoritatem, memorem videlicet Constantiensis Concilii nulla unquam oblivione delendæ definitionis : quod videlicet sancta Synodus in Spiritu sancto legitime congregata, etc., » prout ex Constantiensis Concilii sessione v sæpe recitata sunt; quam etiam veritatem Basileensis Synodus confirmasset, tota catholica suscepisset ac practicasset Ecclesia. Exinde permotum gravi schismatis malo, post acerrimos continuosque labores, quos solius veritatis manifestandæ auctoritatisque sacrorum generalium Conciliorum conservandæ gratia amplecti voluerit, » eo animum contulisse ut pacem Ecclesiæ, quacumque fieri posset ratione, procuraret: ea causa in sancta Synodo Lausanensi,

[merged small][ocr errors][merged small]

universalem Ecclesiam repræsentante, ultro cessisse papatui; « sperantes, inquit, quod in futurum Reges et Principes, Prælati, et alii, auctoritati sacrorum Conciliorum assistent, eamque tuebuntur et defendent; quodque universalis Ecclesia, pro cujus dignitate, supereminentia et auctoritate totis viribus pugnavimus, nos apud clementiam primi et æterni Pastoris, nostræ hujus pacificæ humilitatis contemplatu, suis devotis jugibusque orationibus commendabit. Lausanæ, 7 Apr. 1449. »

His conditionibus Felix, hac fide edita, in Lausanensi Concilio papatum deposuit. Paucis post diebus, Synodus his consentaneum decretum protulit, ab eodem Rainaldo relatum (1), cujus initium : Multis ab annis. Sic autem desinit: « Desiderantes, inquiunt, de unico Pastore uni sanctæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ providere, compluribus suadentibus et urgentibus causis, præsertim dilectione dandæ unionis et pacis in personam dilectissimi filii Ecclesiæ Thomæ, in sua obedientia Nicolai V nominati, nostra vota contulimus, sperantes ipsum ea facturum quæ summus Pontifex facere tenetur: fida quoque relatione intelligentes, eumdem credere et tenere veritatem pro conservanda sacrorum auctoritate Conciliorum in sacrosancta Synodo Constantiensi definitam et declaratam, ac in sacro Basileensi Concilio renovatam, necnon a Prælatis, Regibus et Principibus, Universitatibusque Orbis susceptam, prædicatam et dogmatizatam, videlicet quod generalis Synodus in Spiritu sancto legitime congregata, etc., » prout in duobus Constantiensibus decretis, sessione v habentur. His positis, Nicolaum pro Pontifice habendum decernunt, ipsique obediri mandant: 19 Apr. 1449. Antecesserant decreta de irritatis pœnis, et confirmatis gratiis, prout pactum erat.

Denique eadem Synodus Lausanensis alia duo decreta, ab eodem Rainaldo descripta (2), edidit 25 Aprilis. Altero, Felicem creat ac nominat Sabinensem Episcopum, ac per varias amplasque provincias Sedis apostolicæ Legatum Vicariumque perpetuum; primumque post Romanum Pontificem locum eidem attribuit, servatis aliquot pontificiæ dignitatis insignibus. Altero, post pacem constitutam, Synodus seipsam dissolvit, ac dissolutam esse decernit.

Hæc agentes pro decretis Constantiensibus, hanc fidem professos Nicolaus V, tribus datis diplomatis quæ incipiunt

[blocks in formation]

Ut pacis, et Tanto nos, et A pacis auctore, non modo ut ab omni censura immunes, verum etiam in suis suscepit honoribus: Felicem vero, sive Amedæum, eamdem fidem toto terrarum orbe testatum, pro Sabinensi Episcopo ac primo Cardinali Legatoque perpetuo habet et agnoscit, 21 Junii eodem anno 1449 (1).

Viderat autem Nicolaus memorata Felicis et Synodi Lausanensis de cessione et pace diplomata, quorum respectu Bullam Ut pacis, et Bullam Tanto nos, a se editas esse testatur; nihil ut sit clarius, quam Felicem et Lausanenses, sessionis v Constantiensis decreta laudantes, ac supereminentem Concilii potestatem his asserentes, a Nicolao V fuisse susceptos.

Quid hic mentis fuisse Nicolao putant? Nullamne, an suspectam, imo apostolicæ Sedi exosam habuisse sessionis v Constantiensis auctoritatem, qui Felicem ac Lausanenses eam ad cœlum usque, postremis etiam decretis extollentes, amplexus sit? An forte existimabat ab iis Constantienses canones ita laudari, ut, quod jam adversarii volunt, ad solum schismatis tempus revocarent? Atqui Basileenses iis canonibus adversus Eugenium indubitatum Pontificem usos prædicabant. Quid ergo? Nicolaum indulgentia usum adversus eos qui erroneam aut schismaticam doctrinam non modo profiterentur, sed etiam universæ Ecclesiæ commendarent? Apage insana prorsus deliria. Nihil ergo superest, nisi ut eos pro orthodoxis habuerit, idque tribus diplomatis uno die editis confirmarit.

Sic autem inter Papæ Regisque Oratores pactum erat, ut hæc tria diplomata « de cassatione processuum, de confirmatione gestorum, et de restitutione privatorum, secundum minutas ab ipsis Oratoribus concordatas, » a Nicolao ederentur, et Felici traderentur (2): quæ Oratorum testificatione in Conciliorum voluminibus edita constant.

Refert quidem Rainaldus (3), ex Jannutio Manetto (*), Amedæum perfidiæ suæ errorem recognovisse, quem confitentem ac pœnitentem Nicolaus sponte Cardinalem creaverit; at nos historicis, partium studio quæ libuere scribentibus, adversus gestorum fidem ac Nicolai diplomata, non credimus. Cæterum in gestis ac Bullis nihil retractationis aut pœnitentiæ reperimus; imo ultima Felicis gesta ac Synodi Lausanen

(1) Tom. xu Conc. col. 663; tom. xin, col. 1347. Vid. Rain. ann. 1449. Tom. xii Conc. col. 1333.

(*) Florentino in Vita.

(3) Rain. loc. cit. n. 6.

[blocks in formation]

sis, omnia præclare ab iis atque a Basileensibus gesta; nec nisi pacis studio antiquanda confirmant. Utrinque solutæ pœnæ, utrinque confirmatæ gratiæ: de pœnis id notatu dignum, quæcumque a quocumque, etiam ab Eugenio, in Felicem ac Basileensem sive Lausanensem Synodum emanassent, eas a Nicolao nullas et irritas declaratas; « atque etiam de registris Eugenii, Nicolaique ipsius, et locis aliis abolitas atque deletas (1). »

Omnes ergo utrinque pro orthodoxis habiti, quique pro translatione, quique adversus translationem egissent. Retractationes fingunt (2), quas nec ipsi probant, et acta respuunt. Joannes Segobiensis Hispanus, Thomas Corcellæus Gallus, alii innumerabiles, sanctitate ac doctrina conspicui, Basileensi Synodo ad finem usque conjuncti, in pace Ecclesiæ obierunt; fama integra ac virtutum omnium, imprimis vero modestiæ et contemptarum dignitatum, laude floruerunt. Ludovicus vero Alamandus Cardinalis, Arelatensis Archiepiscopus, quo duce ac præside depositus Eugenius, Felix electus, continuata Synodus et ad extremum usque perducta est; ille, inquam, abdicato tandum schismate, circa doctrinam vero retractatione nulla, imo gestis in Lausanensi sessione ultima confirmatis, pristinæ dignitati restitutus in sua Ecclesia vixit. Obiit clarus miraculis, pro beato colitur, Clemente VII Pontifice, ut jam memoravimus, edicente. Nulli imputatus error, nulli schismaticus animus, omnes bono animo, bona fide adversus translationem egisse constabat, dum reformationi student, ejusque promovendæ spem in Conciliorum invicta stabilitate repositam putant.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Un mot est ajouté dans le titre: Nulla doctrine retractatione.

§ I. Bossuet ajoute: Tanta apud omnes, etiam post Basileense dissidium, « Conciliorum non modo necessitas, sed etiam majestas et auctoritas « ferebatur. »>

§ Electores, autre addition: « Eorum vero maxime, quæ ad eorum eminentiam pertinerent. »

§ Omnes ergo, nouvelles additions: «Circa doctrinam vero... Nulli inputatus error, nulli schismaticus animus.»

CAPUT XV.,

Quæstio de translatione, qualis habita in Basileensi et secutis Synodis : de Constantiensibus decretis nullum superesse dubium Joannis de Paradiso Carthusiani locus de rebus Basileensibus.

Quin ipsa quæstio, qua potestate Concilium transferatur, recte consideranti pendere adhuc et in medio relicta videbitur. Sane translatio Basileensis tria habebat insignia propter quæ probaretur: primum, causa transferendi gravis ac necessaria propter Græcos; alterum non modo Legatorum, verum etiam Præsulum ingens discessio; tertium denique, consecutum schisma, deposito Eugenio atque electo Felice præter optimorum virorum sententiam. Hæ igitur particulares causæ translationem et faciendam suadebant, et factam tuebantur. Et tamen a Felice, a Lausanensibus nihil, præter abdicatum schisma; circa transferendi Concilii potestatem, nihil retractationis exigitur. Quin ipse Eugenius translationis decretum, ut vidimus (1), Basileense prætendit cæterum Ferrariensem Synodum, Florentiam; Florentinam, Lateranum; sed ubique, Concilio approbante, transtulit (2).

De translato Ferraria Florentiam Concilio memorabile illud, quod legimus in actis (3); ea translatione proposita respondisse Græcos « Nos vellemus Ferraria non excedere, quandoquidem in ea statutum est non alibi Synodum celebrari; » dixisse Imperatorem Græcum : << Lex est apud Latinos, Synodum œcumenicam non ita simpliciter ac fortuito dimitti, infecta re, ac sine definitione synodica, præterquam tribus hisce de causis: si pestis grassetur, si fame laboretur, si fiat hostium incursio. Quapropter nos etiam justa de causa Synodum transferemus. Est autem causa pestis. » Quo audito, « omnes dixerunt: Justum est translationem Synodi notam fieri. Placuit ergo convenire generalem Synodum; atque ita indicta est translatio (4). Decretum translationis habetur in Conciliorum voluminibus, Sacro approbante Concilio. Quo quidem decreto duo asseruntur a Græcis : primum, non nisi necessariis

(1) Vid. sup. hoc. lib. cap. x11, (2) Bull. Eug. Decet.; tom. xi Conc. col. 1030; et Hist. Patr. cap. cxxix, col. 1599. (3) Conc. Flor. sess. xv, col, 214, 218, 219. — (4) Vid. ibid. col. 1030.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »