Obrazy na stronie
PDF
ePub

secundum præcepta divinæ legis, et sanctorum Patrum, com muni omnium consensu sententiam ferre (1). » Tum addit, «< communiter hæc agi, et quæ communia sunt, communi consensu terminari oportere : » ita enim egisse Synodos acumenicas, primam, secundam, tertiam, et alias omnes.

Cum vero inter se Græci deliberarent, Imperator sic infert : «Ego præsentem hanc Synodum generalem nulla ex parte inferiorem judico aliis omnibus antehac celebratis (2). » Ac postea: «Ego Imperator sequi debeo sententiam Synodi, majorisque illius partis, necnon defendere quod fuit sancitum a pluribus. Propterea dico, inquit, me hujus sacro Synodi pluriumque ejus Patrum sequi sententiam ;... tum quia ego censeo sanctam Ecclesiam in sacris dogmatibus nullo modo posse errare, communi ac synodica consideratione utentem: unus quippe, vel duo, vel tres, aut plures ex hominibus... fieri potest ut errent; at universalem Dei Ecclesiam, de qua Dominus dixit ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam; eam, inquam, Ecclesiam communiter errare omnino est impossibile: alioquin et sermo Salvatoris evanuit et fides nostra debili fundamento est nixa. » Hæc Græci audiunt, hæc probant. Non ergo ad Papam solum, sed ad universam Ecclesiam provocabant, nostrisque omnino consentanea prædicabant.

Jam, ne quid supersit dubii, operæ pretium erit diligenter excutere quæ dixerint cum de privilegiis Papæ speciatim ageretur, ac postrema hæc, de quibus nunc agimus, decreti verba expenderentur.

Græci igitur sic loquuntur (3) : « Admisimus privilegia Papæ, præterquam duo: ne convocet Synodum oecumenicam sine Imperatore et Patriarchis, si conveniant; quod si advocentur, nec veniant, ne impedimento sint quominus Synodus fiat; alterum est, ut si quis putet se ab aliquo Patriarcharum pati injuriam, et veniat qui interposuit appellationem, ne Patriarchæ ipsi se sistant judicandos; sed Papa mittat inquisitores ad Provincias κατὰ χώραν, et ibi in partibus τοπικῶς judicetur. »

Hic Papa respondit se velle « omnia Ecclesiæ suæ privilegia; velleque ad se fieri appellationes; necnon regere et pascere universam Ecclesiam, ut ovium pastorem; et celebrare Syno

(1) Sess. Orat. dogm. cap. 1; ibid. col. 394. · (2) Conc. Flor. sess. xxv, col. 482, 483. (3) Ibid. col. 503.

dum cecumenicam, cum opus fuerit; et omnes Patriarchas parere ejus voluntati. »>

[ocr errors]

Hæc postulata Papæ, omnia ad absoluta imperia revocantis, Græci respuere; gestaque Synodi sic habent: Imperator, his auditis, desperavit ; nec aliud respondit, nisi : Curate de nostra profectione. » Adeo abhorrebant ab eo, ut Ecclesia non canone, sed voluntate regeretur. Ergo conventum est, ut Papa regeret Dei Ecclesiam, salvis Patriarcharum Orientis privilegiis et juribus» quo fixum, valere canones, nec mero imperio regi Ecclesiam, Ecclesiisque sua jura canonico ordine fundata

constare.

Cum in eo jam essent ut conscriberetur decretum unionis, de Papæ privilegiis sic erat scriptum : ut Papa illa habeat « juxta determinationem sacræ Scripturæ et dicta Sanctorum. » Obstitit his verbis Imperator: « An si quis, inquit (1), Sanctorum in epistola honoret Papam, excipiet hoc pro privilegio? Ac Papæ significavit, ut aut hoc corrigeret, aut de reditu ejus cogitaret; cogebatque apponi : juxta TENOREM CANONUM, et non SECUNDUM DICTA SANCTORUM. »

Jam nemo negaverit quin tunc vel maxime quæreretur, non modo de constituenda, sed etiam de regenda suisque coercenda finibus pontificia potestate; cum Græci vererentur, ne ambigua formula privilegia Papæ in immensum tenderent.

Quare hic omnis unionis spes rursus pene concidit; patetque omnino intellexisse Græcos, regendam quidem a Papa universam Ecclesiam, sed juxta canones, non mero imperio et absoluta voluntate.

Quæ cum diu multumque agitata fuissent, atque Eugenius quidem vocem illam, secundum dicta Sanctorum, vehementer urgeret, Græci vocis ambiguitate deterriti haud minore vehementia repugnarent; tandem conventum est, ut « Papa habeat sua privilegia juxta canones et dicta Sanctorum, sacramque Scripturam, et acta Synodorum (2) : » quæ collecta simul veram administrandæ Ecclesiæ formam exhibebant; patebatque a Synodo papalis potestatis non solum habendæ firmamentum, sed etiam exercendæ regulam fuisse præscriptam.

Hic Eugenius dicta Sanctorum toties inculcata omisit, ut quæ jam ipsi quoque ambigua viderentur; convenitque utraque Ecclesia in hanc formam, ut Papæ quidem inesset a Christo tradita regendæ ac pascendæ Ecclesiæ potestas, sed « secun

(1) Conc. Flor. sess. xxv, col. 506, 507. —(2) Ibid. col. 507.

dum eum modum qui et gestis oecumenicorum Conciliorum et sacris canonibus continetur: » quæ quidem Gersoni, Alliacensi, nostrisque concinunt, magna animorum consensione docentibus « in Papa agnoscendam plenitudinem potestatis, sed a Conciliis sacrisque canonibus regulan dam. Hinc autem videre est cur jam Eugenius hanc vocem, dicta Sanctorum, hic omitti ipse vellet; quippe cum haud satis apta videretur regulandæ pontificia potestati, quæ canonibus quidem et Conciliis œcumenicis, non autem dictis Sanctorum generatim sumptis, parere soleat.

Hæc igitur e Florentini Concilii gestis expressa demonstrant quantum ab eo abfuerint Græci, ut agnoscerent supremam illam infinitamque potestatem quæ totam adunatam Ecclesiam supergrederetur; quantum abfuerint Latini, ut eam a Græcis agnosci postularent; atque omnino consentire Florentina cum Constantiensibus, nedum ea abrogarent. Sic decet a catholicis conciliari quidem, non inter se committi et collidi Concilia, ne, quæ in Ecclesia summa est, nutet auctoritas.

Florentinum decretum ab Eugenio factum est, sacra approbante Synodo; sive, ut Græca habent, Zuvawoútov èv tñ Zvvóδω τῶν σεβασμιῶν ἀδελφῶν : consentientibus in Synodo reve rendissimis fratribus (1), hoc est, ipsa Synodo condecernente, sententiam cum ipso ferente, ac decretum suum ejus decreto addente. Neque aliter Græci intellexerunt quam, ut eos sæpe professos esse vidimus, decernendi vim ipsa membrorum omnium consensione atque unitate constare; tuncque Ecclesiam errare non posse, communi scilicet et synodica consideratione utentem, ut supra professos legimus.

(1) Conc. Flor. Decr. union. col. 599.

NOTE.

Bossuet ajoute deux choses: I. La provenance du célèbre manuscrit authentique du concile de Florence. 2. L'éloge du cardinal Bessarion: Neque Romæ suspectus... sede Petri dignus habitus.

An Constantiensibus decretis et conciliari potestati noceat, quod Ecclesiæ pars maxima, ac præsertim Galli, Eugenio Basileæ damnato ac deposito obedirent.

Hic quæstio exoritur, si Conciliis tanta inest auctoritas, cur ergo Basileensia postrema irrita fuere, atque Eugenius IV, a Synodo depositus, pro vero Pontifice etiam a Gallis est habitus? In promptu responsio est; facta referimus; solutio ex factis.

[ocr errors]

Basileenses Patres multis videbantur duro nimis et obstinato animo neglexisse Græcorum salutem, et æquas conditiones respuisse. Ipsi etiam Græci Basileæ magnis clamoribus querebantur de Synodo, quæ tantæ rei gratia commovere se nollet; in easque angustias Pontifex conjici videbatur, ut omitteret Ecclesiæ conjunctionem, tantum opus, idque magno et æterno suo et Ecclesiæ Latinæ dedecore, nisi Synodum ipse transferret: quod tamen, ne solus contra Synodi auctoritatem attentaret, memoratum illud de Florentia et Utino decretum Synodi prætendebat. His causa Pontificis nitebatur; neque, ut antea, vanæ ac frustratoriæ dirimendæ Synodi causæ ferebantur, sed conjunctio prætendebatur Ecclesiarum, jam præsentibus Græcis, et Synodum cum successore Petri celebrantibus. Cæterum, cum eo loco res Eugenii essent tamen tanta erat Synodi reverentia, ut Ferrariam pauci convenirent non Patres, non Reges, non reliqui Principes orthodoxi; unus Burgundiæ Dux, sessione demum XIII, anno fere integro postquam Eugenius Ferrariæ cum Græcis agebat, missis Legatis Synodo se conjunxit (1). Et Episcopi ex Italia convenere fere ad sexaginta, Abbates ad quadraginta, quos inter ex Gallia Antistites quinque admodum, vel sex, ex Provincia fere, quæ nondum Gallicano imperio parebat, et duo Hispani; ex Germania, ex Anglia totoque Septentrionali tractu nullus. Hæ gentes cum Gallia et Hispania, omissis Florentinis, ipsoque Eugenio, Basileensibus adhærebant. Interim paulatim Basilea dilabi Patres, postquam reformationis studium ac spes in jurgia abiisse visa: cujus rei culpam multi in Patres, multi in Eugenium, in utrosque plurimi conferebant. (1) Conc. Flor. sess. xi, col. 207.

Ergo pauci exercere Synodi auctoritatem; iique plerumque non Episcopi, sed Doctores theologicarum ac juris Facultatum, Presbyteri tantum, imo interdum vix Clerici. Jamque viris maximis, neque Eugenianæ, neque Basileensium partes plane probabantur : « Cardinalis Sancti Petri viri sancti et gravissimi, sententia placebat, qui neque hos neque illos laudare volebat.» Hæc Æneas Sylvius (1).

In hunc locum redacti Basileenses, tamen in Eugenium cum Græcis et Armenis præclare agentem, atque Orientales Ecclesias a tot seculis scissas ad ovile revocantem, miris anathematibus, œcumenicæ Synodi titulo, detonabant. At cum eum etiam deposituri viderentur, sapientissimus quisque ab ea sententia abhorrere; Legati Regum palam intercedere, novi schismatis metu; multi a Synodo discedere; inter eos etiam, qui Basileæ remanerent, graves dissensiones oriri. Prorsus tanto nomini, neque consiliorum gravitas, neque ipsa cœtus dignitas respondebat. Nihilo secius toties imminuta Synodus, neque sibi satis consentiens, Eugenium mira confidentia deposuit; elegit Felicem olim Sabaudiæ Ducem, qui, abdicato imperio quæsitoque secessu, quietam magis ac suavem quam solitariam vitam agere videbatur.

Deponendi Eugenii causæ, translata et contempta Synodus; negatæque eæ, quas catholicas ferebant, Synodi veritates: tum simoniacum ac dilapidatorem bonorum Ecclesiæ arguebant (2), jactatum potius in speciem quam probatum, imo nec quæsitum. Hic iterum in studia scindi christiana respublica; pars hunc, pars illum colere, pars neutrum; et exspectare quid copiosior ac certior Synodus declararet. Hanc sententiam Germani maxime sequebantur, cum Basileensem Galli Synodum colerent, Florentinam respuerent, Constantiensia omnia confirmarent; simul Pontificem Eugenium agnoscebant, depositionem non admittebant, quod, malorum Ecclesiæ recordati, schisma vererentur; neque multis satis idonea causa visa esset, cur Eugenio tam pauci, iique inter se divisi, potestatem abrogassent, reclamantibus Legatis Principum in cæteris Basileensia decreta, atque iis nixam Pragmaticam-sanctionem studiosissime retinebant (3).

Id quidem Odoricus Rainaldus confitetur (4), ac probat ex

(1) En. Sylv. Epist. xxv, p. 518, edit. Bas. (2) Conc. Bas. sess. xxxiv, col. 620. — (3) Vid. Conc. Bitur. pro Pragm. ibid. col. 1430. — (4) Rain, ann., 1440,

--

« PoprzedniaDalej »