Obrazy na stronie
PDF
ePub

An decretum unionis, Florentiæ editum, Constantiensia decreta antiquarit.

Jam perpendere nos oportet decretum unionis Florentiæ editum illud scilicet, quo Latini Græcique conjuncti sunt. Hoc enim decreto Constantienses canones reprobatos Bellarminus asserit; cujus dicta alii passim exscribunt (1). Decreti autem hæc verba sunt : « Diffinimus sanctam apostolicam Sedem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiæ caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam, a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur (2). » Ac paulo post: Salvis privilegiis Patriarcharum, et juribus eorum. Datum Florentiæ 1439, pridie Nonas (hoc est 6) Julii. » Hæc sunt, quibus Constantiensia decreta abrogata esse volunt; quod est falsissimum.

10 Enim si Constantiensia displicebant; si ea ut erronea vel schismatica rejici oportebat, aperte agendum; recitanda decreta quæ abrogarentur; sessio v Constantiensis expresse revocanda, ne amplius oecumenici Concilii nomine falleremur. Quid enim verebantur? an Constantiensis Concilii pro œcumenico habiti auctoritatem? Hanc autem veramne an falsam judicabant: si veram; ergo indeclinabilem, neque ullo alio decreto labefactandam: si falsam; eo rejiciendam apertius, quo tanto nomine simplices animæ, imo vero docti quoque in errorem inducerentur.

2o Si doctrinam Constantiensis Synodi damnatam voluissent, saltem iis verbis facerent, quæ plana et perspicua essent; neque in sensum Constantiensi decreto congruum intelligi possent. Atqui decreti unionis verba in sensum Constantiensi decreto congruum intelligi posse, et ipsum Duvallium,

(1) Bell. de Conc. lib. 1, cap. vii. Doctr. Lov. p. 73. Disq.init. (2) 'Conc. Flor. tom. xu, col. 510 et seq.

antiquæ licet Sorbonæ adversum, confitentem audivimus Ergo Florentini Patres Constantiensem doctrinam nullatenus a se damnatam voluere.

30 Verba decreti Florentini revera nil habent Constantiensi decreto contrarium. Nempe hæc verba objiciunt : Papæ in beato Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam, a Domino plenam potestatem fuisse traditam. » Atqui hæc non indicant eam potestatem ita esse datam, ut adunatæ quoque Ecclesiæ consensum unus vinceret: quod Patres Constantienses condemnabant. Ergo Florentini Patres Constantiensibus non repugnant.

4o Sane nemo negat Archiepiscopo subjici totam provinciam, ab eoque regi, sano quidem sensu, et certis legibus: nulla enim provinciæ pars, quæ non ipsi subsit. Quidni potiori jure summus Pontifex universam, quacumque patet, gubernet Ecclesiam, cum nulla pars Ecclesiæ sit quæ non ei obediat? Patet ergo verus decreti Florentini sensus Constantiensi congruus. Ea quippe mente Florentiæ dictum a Papa regi universalem Ecclesiam, qua mente Constantiæ, Martino quoque Papa approbante, dictum Ecclesiam Romanam ita esse supremam, quatenus primatum habet super alias Ecclesias particulares; non certe ita ut earum conjunctam vim et consensionem vincat.

5o Ipsa Florentina Synodus disertis verbis Constantiensia decreta confirmavit, approbata scilicet rite et synodice Decretali Moyses. Ergo in decreto unionis eadem improbata noluit ; neque quidquam est ineptius, quam ut præcise et speciatim dicta generatim dictis rescindi possint.

6o Quæro an a Græcis quisquam postularit, ut omnibus Conciliis, in omnibus casibus, Pontificem Romanum superiorem esse necessario crederent, eaque conditione tantum Ecclesiæ Romanæ conjungerentur ? Male profecto et inique cum ipsis comparatum esset, a quibus graviora et difficiliora de primatu Pontificis quam a Latinis quoque peterentur.Erant in omnium manibus Alliacensis, Gersonis, Francisci Zabarellæ Cardinalis atque Archiepiscopi Florentini, sui ævi Canonistarum facile principis, aliorumque libri, qui Romano Pontifici Synodum anteferrent. Nemo eos orthodoxos piosque esse negabat; imo hanc sententiam doctissimi quique, et omnes passim Academiæ propugnabant. Quid autem absurdius aut iniquius quam ut a Græcis interim Florentini Patres graviora postularent? Quis vero putet Græcos id fuisse laturos ?

7o Et ultimo, revera longe alia mens eorum fuit. Quo loco multi commemorant decreti unionis verba, quæ longe aliud præ se ferre videantur; nempe sic scriptum est: « Papæ in Petro datam plenam potestatem regendi et gubernandi universalem Ecclesiam non sane simpliciter, ita ut Ecclesiam pro arbitrio regat; sed quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur ; sive, ut ex græco de verbo ad verbum verti potest, secundum eum modum qui et in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur; vel simplicius ac rotundius, secundum quod et in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur. Unde etiam addunt: « salvis Patriarcharum privilegiis et juribus; quæ omnia Patres apponi voluere,ne Ecclesia voluntate magis quam canone regi videretur, neve plenæ potestatis specie jura omnia miscerentur. Neque id lædebat pontificiam potestatem, cum, ab ipso Ecclesiæ nascentis exordio, sacris canonibus obligari se, vel ipsa professa sit: quod suo loco asseremus (1).

(1) Vid. infr.

NOTE.

§ Si doctrinam, Bossuet corrige : « Atqui decreti unionis verba in sensum « Constantiensi decreto congruum intelligi posse etc. »

Au sujet d'André Duval, Bossuet avait dit : Nobis licet adversum. Il corrige: Antiquæ licet Sorbonæ adversum.

§ Ipsa Florentina; il corrige rescindi, pour irritari.

Tout le passage relatif à Zabarella est de la seconde révision.

Le texte grec du concile de Florence n'avait, dans le premier travail, qu'une seule version, la seconde. Ici Bossuet en donne deux : « Sive, ut ex « græco de verbo ad verbum verti potest, secundum eum modum qui et in « gestis acumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur; vel « simplicius ac rotundius, secundum quod etc. »

CAPUT XI.

De vero sensu eorum verborum decreti unionis: Quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum continetur.

Neque equidem ignoro magnas moveri lites de his interpretationibus prima, quæ sic vertit quemadmodum etiam; et altera, quæ sic secundum quod et in gestis, etc. Neque minorem esse de ipso verborum sensu controversiam, cum illimitatæ potestatis defensores asserant postrema decreti Florentini verba proferri, non ad coercendam justis legibus pontificiam potestatem, sed tantum ad demonstrandum pascendi ac regendi potestatem plenam a Conciliis quoque generalibus sacrisque canonibus fuisse agnitam. Quem sensum firmari contendunt prima versione: quemadmodum etiam; hac enim voce, etiam, hunc sensum maxime comprehendi (1). Nos vero hanc litem facile componemus, si cum æquioribus disceptatoribus agere liceat.

Primo enim certum illud, congruere græco textui de verbo ad verbum postremam interpretationem : secundum quod, vel, secundum eum modum, nat' ov tрotov, qui et in gestis Conciliorum oecumenicorum et in sacris Canonibus continetur.

Secundo et illud certum, græca æque ac latina, sacro approbante Concilio, Eugenii nomine esse edita; latinaque, ab Eugenio et Latinis subscripta, hanc habere interpretationem : Quemadmodum etiam, etc. Id vero ex authentico Concilii Florentini constat, quod transmissum olim ad Burgundiæ Ducem Philippum II, eum qui Bonus dicebatur, nunc in nobili Bibliotheca Colbertina, Eugenii ac Joannis Imperatoris signis munitum, asservatur.

Tertio, neque illud in dubium ab æquis judicibus revocari potest, quin decreto Florentino, quo Græci Ecclesiæ conjungendi erant, Græcis maxime consulatur; adeoque si interpretationes conciliari non possent, eam maxime probari oportere quam græca verba præferre videantur. Quid enim? An Græcos dicemus fuisse delusos ? an subdola in

(1) Vid. Pet. de Marc. de Concord., etc., lib. m, cap. vii, § v.

terpretatione avocatos eos ab eo sensu in quem græca ipsa ferrent? Absit hoc ab Ecclesiæ Latina candore ac majestate. Quare in eam potius iremus sententiam, quam græca verba postularent.

Sed quoniam certum erit recte considerantibus et græca et latina in eamdem facile convenire sententiam, certam inimus viam qua liquido demonstremus postrema decreti verba eo fuisse prolata, ut plena potestas quam Florentini Patres Papæ asserebant, sacrorum Conciliorum et canonum auctoritate non tantum probaretur, sed etiam antiquis suisque coerceretur finibus. Id vero declaramus, non jam nudis verbis, sed, quod theologum maxime deceat, ipsa verborum gestorumque serie.

Primum enim, Græci nunquam intellexerunt Papæ inesse eam auctoritatem quæ nullis legibus teneretur. Ecce enim Bessarion Metropolites Nicænus, unus Græcorum omnium Latinis æquissimus, conjunctionis mutuæ et ineundæ cupidissimus, et initæ retinentissimus, neque Romæ suspectus, propter egregia merita remque in Florentina Synodo bene gestam factus Cardinalis, ac sede Petri dignus habitus; cum nostri, in additione vocis Filioque, Ecclesiæ Romanæ auctoritatem urgerent: << Scimus quidem, inquit (1), quæ sunt jura et prærogativæ Romanæ Ecclesiæ; nihilominus scimus etiam prærogativæ ejus quos terminos habeant. » Hæc jam inde a Synodi initio Græci profitebantur, sessione Ix. Ipse etiam Eugenius, sessione xxv, hæc ad Græcos loquebatur (2): « Conveniamus simul fiatque Synodus; conficiat sacrum Sacerdos; jusjurandum demus Latini, pariter et Græci; proferatur libere veritas per sacramentum; et quod pluribus videbitur, hoc amplectamur, et nos et vos jusjurandum enim apud Christianos non fallitur. »

Non ergo ex sua unius sententia rem decidi volebat, neque ita pascebat et docebat universalem Ecclesiam, ut adunatæ consensum vinci a se putaret, qui fidem quoque suam Patrum consensione firmari intelligebat.

Jam eadem de re, eadem sessione, quid Græci sentirent Bessarionem clare exponentem audiamus. Habuit ille ad suos orationem dogmaticam, cujus hoc fundamentum : quoties necessitas ingruat, et hæresis aliqua exorta sit, « debere Ecclesiam Dei in unum congregatam de rebus dubiis judicare, ac

(1) Tom. X Conc. sess. ix. Concil. Flor. col. 151. (2) Ibid. sess. xxv, col.387.

« PoprzedniaDalej »