Obrazy na stronie
PDF
ePub

modo esset ALIQUA, eorum ora obstruerentur qui continue lacerant et carpunt Romanæ Curiæ famam, nec haberent quid ultra impingerent, redderenturque tunc Reges et Principes melius ædificati, et proni magis ad condescendendum petitionibus Domini nostri Papæ et sacri Collegii, deterrerenturque qui auctoritatem apostolicæ Sedis suo hoc prætextu persequuntur. » En quam reformationem vellent. Itaque Eugenius, translata Synodo Ferrariam, ac deinde Florentiam, ne unum quidem reformationis caput attigit, ut suo loco videbimus.

Hæc qui legent, ne adversus sacro-sanctam potestatem trahant, neque hominum peccata Sedi imputent; sed divina judicia contremiscant, totque reformationes impias, sequenti seculo ex inferis prodituras, neglectæ reformationis ultrices cogitent.

Neque prætermittendæ artes quibus Sigismundum Imperatorem, Regem Francorum, aliosque Principes delinirent; multa speciatim ad singulos Principes, hæc generatim ad omnes : «< Non esset etiam malum, quod Nuntii, qui habebunt ire, habeant aliquas particularitates, etiam in foro conscientiæ, ut possent gratificari Regibus et Principibus. »

His artibus id impetrare nitebantur ut Papa supra omnia Concilia extolleretur, neque eorum ullis legibus teneretur; sed leges omnes moderari, atque etiam tollere pro arbitrio posset. Verum hæc omnia orbem concitatura, cum palam edicere Eugenius vereretur, occultis tractationibus promovebat. Nunc quid publice sanxerit exponendum, postquam res in apertam erupit dissensionem.

CAPUT VII.

Dissidii causa ex gestis: quæstio proponitur, an Constantiensia decreta revocata in publicum.

Hactenus motus animorum varios, nunc ipsum controversiæ caput exponimus. De Græcis reducendis pridem, et cum Synodo agebatur. Et Eugenius quidem rem strenue promovebat: naves, pecuniam, omnia apparabat. Et quanquam subsidia hæc in Pontificis potius quam in Concilii manu erant, Græci tamen profitebantur, ad tantæ rei firmitudinem, Concilii auctoritatem esse necessariam. Locus ergo idoneus quærebatur, quem in locum Græci commode convenirent. Basilea remotior, nec sine translatione Concilii res confici posse videbatur. Hinc motus. Nam et Patres Eugenium prima jam dissolutione suspectum, novis experimentis permoti, reformationi obstare arbitrabantur; verebanturque, ne, translationis specie, iterum Synodus solveretur, aut in eum deduceretur locum quo minus libere reformatio processura esset. Et aliunde Græcis Italia commodior erat, et Pontifex habendo conventui, cui ipse quoque necessario adfuturus esset, Ferrariam, ut sibi Græcisque commodam, destinabat. Patres in alia omnia ire, neque se Basilea commovere velle; sed si Græci recusarent, præter Basileam, Avenionem quoque, aut aliquam in Sabaudia urbem habendæ Synodo designabant, ubi ex propinquo præ. sidium a Gallis, qui et Synodo faverent et reformationem urgerent. Neque Græci primum a Sabaudia abhorrebant; sed interim per Eugenii Legatos de Italia viciniore pacti erant, resque cum eorum Imperatore transacta. Cæterum Legati apostolici, Pontificis nomine, et Græcorum haberi rationem postulabant, et sumptus translationi necessarios offerebant. Quod autem Patres obtendebant Bohemos, Basileam vocatos, prope diem adfuturos, iidem Legati, ut Bohemorum negotium Basileæ tractaretur, utque ubi reformatio, quoad Græci advenirent, rite procederet, assentiebantur. Quæ cum multis Patribus æqua viderentur, sessione xxv, in duas itum est sententias. Patrum pars maxima locum habendæ Synodi Avenionem designabant: pauciores cum Legatis decretum edidere, Synodi nomine, de ipsa Synodo Florentiam vel Utinam

signanter transferenda, sive in alium locum tutum, in anterioribus decretis comprehensum, summo Pontifici et Græcis commodum; dummodo in manu Concilii ponerentur (1). Hoc decretum incipit: Hæc sacrosancta Synodus; statimque ab Eugenio, ut recte et ordine, a saniore Concilii parte editum, confirmatur, promulgata Bulla quæ incipit: Salvatoris (2), 29 Maii 1437.

Exinde Eugenius translatam Synodum intellexit: Patres obstinate niti, atque inficiari decretum, ut illegitime, a paucioribus factum; atque in designanda Avenione persistere, Græcis frustra clamantibus facinus indignum (3); cum ipse Imperator ac totus Oriens patriam ultro relinquerent, Basileenses iis excipiendis ne in vicinam quidem Italiam movere se velle, Avenionem anteferre, procul a Græcis dissitam, cujus nulla mentio in pactis facta esset. Hæc Græcorum Legati querebantur, ac palam Basilea solemni contestatione edita declararunt, non adventuros Græcos (4), eorumque Imperatorem atque Patriarcham, nisi postquam in Italiam appulissent, et ad vicina loca habendæ Synodo deducerentur; totamque schismatis culpam in Latinos Latinamque Ecclesiam conferebant.

In hac igitur rerum necessitudine Eugenius de Concilio Ferrariam translato decretum edidit, continuato tamen Basileæ tantisper Concilio, ad peragendum Bohemorum negotium: cætera, quae Basilea agerentur, irrita declaravit. Hæc continentur Bulla Doctoris gentium (5), 1 Octobris 1437; ac deinde Concilium ad diem octavam Januarii Ferrariam indicitur Bulla Pridem ex justis (6), 1 Januarii ejusdem anni 1437; nam annorum initia, pro more, a Dominica Conceptione numerabant.

Interea, dum Basileæ de loco Concilii certaretur, Græcus Imperator appulit Venetias. Hic Julianus Cardinalis, hactenus Synodo addictissimus, Basileenses hortari ut Græcis toties vocatis irent obviam, Legatos mitterent, ac perducerent, sane Basileam, si possent: sin persuadere non possent, de loco Concilii cum ipsis convenirent; pacem Ecclesiæ loco quocumque curarent (7). Nihil actum : Julianus abiit; Synodus sine Lega

(1) Vid. hoc. decret. part. I, Concil. Flor. tom. xi, col. 831, 832. Eug. ibid. col. 835 et seq. (3) Ibid, tom. xi, col. 838.

[ocr errors]
[blocks in formation]

(4) Ibid. col. 837.

(5) Ibid. col. 858 et seq. —(6) Ibid. col. 867, 868. - (7) Vid. Patr. cap. LXIV; tom. xii Conc. col. 1549.

tis mansit; Ludovicus Alamandus Cardinalis, Arelatensis Episcopus, conventui præfuit.

Secuta deinde illa omnibus nota, quæ nihil ad nos spectent: neque enim posteriora illa Basileensia Clerus Gallicanus unquam tutanda suscepit: sed Constantiensia, Basileensibus prioribus gestis, consentiente Pontifice, toties repetita. Hæc immota stare, ex Ferrariensi quoque et Florentino Conciliis, ex ipsius Eugenii et successorum decretis, cum maxime damnarent Basileensia posteriora decreta, non conjecturis aut ratiocinatione dubia, sed actis comprobamus.

Ex actis ab Eugenio IV adversus Basileenses, in Ferrariensi quoque seu Florentino Concilio editis, probatur priora Basileensia, quibus Constantiensia confirmantur, integra auctoritate esse.

Ne quem lateat quid ex actis monumentisque ordine recensendis probatum velimus, hæc summa est. Postrema Basileensi contentione quæsitum id tantum: an Pontifex ea auctoritate fuisset, ut Synodum renitentem alio transferre posset: cæterum Constantiensia decreta sessionis v, atque his connexa priora Basileensia valuisse ; neque quidquam ab Eugenio (edicto sane publico) commotum in iis quibus se Synodus, ex decretis Constantiensibus, in fidei, schismatis, reformationisque negotio, Papæ anteponeret.

Primum ergo publicum monumentum illud sit, Decretalis Salvatoris (1). supra memorata, qua Eugenius IV decretum Hæc sacrosancta Synodus, sessionis Basileensis xxv, ut legitimi Concilii verum ac legitimum decretum firmat, ac Florentiam, vel Utinum, ex eodem decreto, futuræ Synodo habendæ designat. Ergo Basileensibus gestis ad xxv sessionem innititur, nedum ea edicto improbarit.

Secundo loco prodeat illud ipsum Eugenii, de Concilio Basileensi Ferrariam transferendo, decretum quod incipit Doctoris gentium (2), anno 1437, quo quidem decreto commemorat decretum Hæc sacrosancta, sessione xxv editum, quo ipsa translatio innitatur. Ad hæc de Basileensibus multa conquestus est,nihil vero de iis quæ ad Constantiensia decreta spectarent. Non igitur ea sollicitari voluit.

Tertium sit decretum sessionis primæ habitæ Ferrariæ, anno 1438, ante adventum Græcorum, quo decreto statuitur Synodum Ferrariensem Basileensis continuationem ac prosecutionem esse (3). Igitur adeo non improbat anteriora Basileensia decreta, ut iis innitatur et ea continuet.

Denique in medium adducimus Eugenii præsentis in Synodo Ferrariensi decretum, sacro approbante Concilio, editum, quo

(1) Tom. X111 Conc. col. 835. Vid. cap. præc. — (2) Ibid. col. 858. col. 880, 885.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »