Obrazy na stronie
PDF
ePub

gatique Græci Imperatoris audiuntur, ejusque ac Patriarchæ leguntur scriptæ ad Synodum litteræ (1); atque inita cum ipsis, de suscipiendo itinere atque habendi Concilii modo, pacta firmantur; proponuntur a Græcis loca, quibus utriusque Ecclesiæ conventus habeatur; Patres legationem decernunt, qua Græci inducantur ut in civitatem Basileensem velint assentire: veriti ne, translationis specie, aliquid ab Eugenio novaretur. Hæc gesta 7 Septembris anno eodem 1434.

Sessione xx, de reformatione multa, eaque egregia decernuntur; continuatur reformatio (2). Sessione xxi, de divino Officio multa præclare; sed quo Romana Curia maxime moveretur, vetitæ sunt Annatæ sub pænis adversus simoniacos inflictis, cum hac clausula : « Et si, quod absit, Romanus Pontifex, qui præ cæteris universalium Conciliorum exequi et custodire canones debet, adversus hanc sanctionem aliquid faciendo Ecclesiam scandalizet, generali Concilio deferatur (3): » 9 Junii anno 1435. Quæ postea Ecclesiarum consensione mutata, hic tamen necessario memoramus ad gestorum seriem, non ad contendendi libidinem.

Memorat Augustinus Senensis, Archiepiscopum Tarentinum et Episcopum Paduanum, Legatos apostolicos, Pontificis nomine protestatos; Patres in sententia perstitisse; decretum a Juliano Cardinale Præside conclusum esse (4).

Anno 1436, 25 Martii, sessione XXIII, multa decernuntur (5), « de electione ac professione summi Pontificis, de numero et electione Cardinalium, de sacris electionibus celebrandis, de tollendis reservationibus, de Clementina Litteris; quæ Sedem apostolicam maxime concernebant. Hæc Augustinus Senensis in publicat sessione, communi consensu, rite decreta esse confirma (6).

Sequente mense Aprili, die 14 mensis, sessione xxiv, multa item de Græcis et cum Græcis acta. Legati Græci Imperatoris ac Patriarchæ, totius Orientalis Ecclesiæ desiderium exponentes, sacram Synodum excitant ad tam sancti operis prosecutionem illud imprimis firmiter constanterque asserentes, unionem ipsam, nisi in Synodo universali, in qua tam Ecclesia Occidentalis quam Orientalis conveniat, fieri

(1) Col. 541. Patric. loc. cit. cap. XL et seq.

xx1, col. 552, 553.

(2) Col. 549 et seq. (3) Sess.

- (4) Patric. loc. cit. cap. XLIV, col. 1530, 1531. — (5) Tom.

xu Conc. col. 357 et seq. (6) Patr. cap. LI, col. 1535 et seq.

nullatenus posse (1); » quo vel uno capite conciliaris auctoritatis summa necessitas, communi Occidentis Orientisque consensu, stabilitur.

Hinc salvus-conductus Græcorum Imperatori ac Patriarchæ totius Orientalis Ecelesiæ Græcisque, sacri Concilii nomine, est datus, concessaque a Synodo plenissima indulgentia in favorem subsidii pro Græcis reducendis, ea plane forma qua similis indulgentia in Senensi Synodo, sub Martino V, Legatis præsidentibus atque assentientibus, Martino nihil repugnante, data erat (2).

Eodem anno, Nonis Maii, sessione xxv, decernitur de loco quo in Græcorum gratiam Synodus cogeretur, et designata est certis conditionibus Avenionensis civitas (3). Hinc nova cum Eugenio jurgia, et Concilii Ferrariam translatio sequitur. Sic a sessione XVI, qua Eugenius, prima dissolutione revocata, Synodo conjunctus est, continuatæ per biennium publicæ sessiones, tantisque de rebus decreta sunt edita. Nunc quid Eugenius egerit ex gestis recensendum.

(1) Tom. xi, col. 567 et seq. (2) Ibid. col. 568 et seq. 573 et seq. id. Conc. Sen. ibid. col. 368. - (3) Ibid. col. 378 et seq.

NOTE.

§ Sessione XX, Bossuet ajoute, à la fin : « Quæ postea Ecclesiarum con<< sensione mutata, hic tamen necessario memoramus ad gestorum seriem, « non ad contendendi libidinem. »

CAPUT VI.

Quid per idem tempus ab Eugenio IV sit gestum.

Dum hæc Basileæ agebantur, misit Eugenius ad Synodum peculiares Legatos qui de aliquot decretis quererentur, imprimis de Annatis, quod gravissimum videbatur; « peterentque a Synodo fieri provisionem Sedi apostolicæ (1), » hoc est, pecuniaria concedi subsidia. Cardinalis Julianus, apostolicæ Sedis Legatus et Concilii præses, Concilii nomine respondit (2) : de Annatis, quod a Synodo decretum fuerit nihil in diminutionem Sedis apostolicæ factum; providisse Synodum, juxta Apostoli sententiam (3), ut ab omni specie mali abstinerent; « a Synodo faciendam provisionem apostolicæ Sedi competen. tem, si Papa, qui omnium caput esset, ut ab ipsa Synodo requisitus erat, canonum atque inchoatæ reformationis rationem habuerit. Quod autem petebatur suspendi decretum, << nulla ratione decere ut tam salubre decretum, conformeque per omnia legi evangelicæ et sanctorum Patrum institutis, suspendi aut irritari debeat (4). >>

Hæc igitur Synodi nomine responsa docent, invitatum Eugenium ut eos canones admitteret, non eo tamen animo quod Patres putarint synodica decreta ab eo potuisse dissolvi. Quare alio quoque synodali responso declarant, vehementer mirari se quod Pontifex mansuetissime requisitus ad duo tantum capita responderit, nempe de electionibus atque Annatis. Ac de Annatis quidem, « decuisse magis suam Sanctitatem decretum hoc libere observare, ac servari facere, juxta sanctorum Patrum instituta ac decretum sacri Concilii Constantiensis, diffiniens omnem hominem, etiam papalis dignitatis, decretis et mandatis Conciliorum generalium parere debere in his quæ pertinent ad fidem, extirpationem schismatis, ac reformationem Ecclesiæ in capite et in membris (5) : » quibus declarabant sibi quidem inesse summam potestatem; cæterum id agere, ut Eugenius non coactus, sed requisitus sponte assentiretur.

[blocks in formation]

(2) Vid. Resp. Jul. ibid. col. 704 - (4) Resp. Jul. ibid. col 709. — (5) Ibid. col. 710,

Quare his atque aliis commotus Eugenius, Legatos misit toto orbe terrarum, suo sacrique Collegii Cardinalium nomine, de Synodo conquesturos, cum commonitorio, sive secretis mandatis, quæ Rainaldus exscripsit ad annum 1436, Eugenii VI (1). Hæc occulte acta, quanquam procul absint a decreti publici auctoritate, eorum tamen summa capita decerpere est animus, quod multum juvent ad intelligendas veras hujus dissidii causas.

Primum ergo Eugenius queritur de sessione XVII, admissisque Legatis, sine jurisdictione coactiva, atque ea conditione ut, iis recusantibus, nomine Synodi Prælati concluderent (2): quæ Eugenii querela eo pertinebat, ut tota Synodus sub Legatorum potestate esset.

Hic Eugenius refert totam Synodum id ausam, ut constitueret præsidentem et caput, primæ nempe dissolutionis tempore : « quod, inquit, non tam est erroneum quam periculosum, et piarum aurium offensivum, necnon ab omni observatione et doctrina sanctorum Patrum alienum. »

Atque illud, erroneum atque a doctrina Patrum alienum, ipse Eugenius confirmavit, dum Synodum a se dissolutam male, bene continuatam esse, edito diplomate definivit.

Pergit, innovasse « Patres duo decreta Constantiensis Concilii, ad alios casus quam fuerat constituentium intentio; per hoc denegantes Concilia generalia habere potestatem ac robur a Vicario Christi, et inferentes quod Romanus Pontifex obedire teneretur decretis Concilii: quod est potestatem Christi Vicarii tollere, et in manibus multitudinis ponere; quod est non tam erroneum, quam etiam ab omni doctrina Patrum totaliter alienum. » Quo loco Concilii Constantiensis auctoritatem toto orbe constantem sollicitare non ausus, ejus decreta perperam a Basileensibus intellecta querebatur. Utcumque est, illud erroneum et a Patrum doctrina alienum Patres Basileenses pridem amplexi erant, ab ipsis nempe suæ congregationis initiis sessione II, ut vidimus. Id etiam sæpe dissolutionis tempore innovarant, inculcarant, sciente Eugenio, qui, hæc nedum reprehenderet, ipsam quoque Synodum rite inchoatam, rite continuatam esse definiret, edito diplomate: ut profecto pateat quæsitas nunc ab illo clam eas conquerendi causas, quas ipse antea publice totaque Sedis apostolicæ auctoritate respuisset.

[blocks in formation]

Addit, fecisse decretum de Annatis auferendis, quæ Annatæ invaluerint a tanto tempore de cujus contrario non est memòria (1). » Id vero quale sit, docti sciunt, ac nos facile omittimus; eamque rem, uti prædiximus, non contendendi studio, sed gesta recensendi necessitate referimus.

Queritur Eugenius vehementissime de concessis a Synodo indulgentiis; et Julianum Cardinalem Legatum, honorifice tamen appellatum, graviter vituperat quod ea in materia concluserit (2). Atqui jam diximus a Senensi Synodo concessas indulgentias, nemine prohibente, nemine conquerente. Neque omittit Eugenius Bullam plumbeam a Synodo factam (3): quæ profecto indicant ab Eugenio querelarum causas undecumque conquisitas atque exaggeratas fuisse.

Subdit Eugenius, Legatos Concilii præsidentes adversus conciliaria decreta, « aliquando publice, aliquando ad partem in Concilio, aliquando extra Concilium, in eorum domibus, coram honestis personis, prout melius et securius potuerunt, sæpius protestatos, singulariter in decreto de Annatis (4) : » de quibus nihil comperio in gestis aut in ullo publico monumento; imo decretum de Annatis, a Juliano Cardinale præside conclusum, ac vehementissime nomine Synodi assertum esse constitit (5). Quod autem significare videtur Eugenius Legatos a Synodo vim aliquam metuisse, nullis est gestis, nullis historiis, nullo auctore proditum ; imo constat, ex gestis, Legatos honorificentissime habitos.

Nec illud tacet Eugenius, Concilium jam annis sex durare sine fructu : quod ipsum Patres vehementissime querebantur, ipsique Eugenio imputabant, qui Synodum sine causa jam inde ab initio dissolverit, qui toto fere triennio exagitaverit, qui nullam postea Curiæ reformationem pati posset.

Quantam autem reformationis curam gereret Eugenius, hæc Commonitorii verba ostendunt (6) : « Utile præterea foret, si ii Nuntii apostolici secum portarent sub Bulla ALIQUAM CURIÆ REFORMATIONEM, quam Regibus et Principibus præsentarent: hoc enim baculo adversarii nostri semper nos invadunt et percutiunt, quia dicunt multa in Romana Curia fieri quæ egent magna reparatione, nec illa tamen corriguntur. Per hanc reformationem, etiamsi usquequaque plena non foret,

(1) Rain. ann. 1436, n. 4. cap. præc.(4) Ibid. n. 12. apud. Rainal. loc. cit. n. 15.

(2) Ibid. n. 6 et 12. (3) Ibid. n. 8. Vid. sup. (5) Vid. sup. loc. cit. (6) Common. Eug.

« PoprzedniaDalej »