Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II.

Ex antedictis Constantiensia dogmata confirmantur.

Nunc, ex his quæ relata sunt, pro decretis Constantiensibus argumenta ducimus invicti roboris.

PRIMUM. Eugenius noverat e sessionibus II, III, XII, Basileensibus, ante et post dissolutionem, Constantiensia decreta sessionis v repetita et constabilita esse, ut quæ vera certaque Concilii œcumenici ubique approbati decreta essent; atqui Concilio Basileensi ita prædicanti ac decernenti adhæret, et legitime continuatum esse confirmat : ergo Constantiensia decreta valere intellexit, valere voluit, nedum suspecta, aut infirma, aut revocanda putaret.

Quod si cum Turrecremata negaveris nota Eugenio fuisse quæ publica essent ac publice promulgata, sic agimus: Decreta Constantiensia sessionis v,decretis Basileensibus adversus Eugenium editis, ac decretò Sancta catholica, sessionis XII Basileensis, inserta erant ad verbum; atqui decreta illa Basileensia Eugenio nota erant. Certe enim noverat, quæ judicatorio edicto damnaverat : damnaverat autem, ut vidimus Bulla Inscrutabilis et Bulla In arcano,quæcumque Basilea post dissolutionem gesta essent; et quidem speciatim ea quæ statuta de se et contra se essent, atque expressissime decretum Basileense Sancta catholica, quo nullum erat ad inculcanda, repetenda, exequenda decreta Constantiensia validius. Igitur ea Basileæ approbata esse noverat, eorumque approbationem ipse ex certa scientia approbabat.

Confirmatur: Bulla Inscrutabilis decreta Basileensia ita damnaverat, nt « quæ non ad reformationem, sed ad deformationem; non ad unitatem, sed ad scissuram Ecclesiæ; non ad hæreses tollendas, sed ad nutriendas spectare videantur (1): » ergo Eugenio bene nota decreta, quibus tam perspicuas notas inureret ; ac proinde sunt sancta, ac censuris libera, cum inustas a se notas ipse absterserit.

Quod si ea quoque, quæ ex Constantiensibus decretis contra ipsum gesta essent, ab omni schismatis et hæreseos

(1) Sess. xvi. col. 550.

suspicione liberavit, et valere judicavit ; quanto magis decreta Constantiensia, quæ fundamenti loco ab ipsis Basileensibus posita et decretis inserta esse vidimus?

SECUNDUM ARGUMENTUM. Quæcumque a se in solvendo Concilio contra ipsius decreta Concilii gesta essent, ea Eugenius non modo revocavit, verum etiam nulla fuisse declaravit; et Concilii acta, se quoque contradicente gesta, valuisse sanxit. Præterea quæstionem hanc, an adversus Pontificem ab ipsa Synodo decreta citatio, et Pontificis defensio legitima fuerit, judicio Synodi permittit, ejusque decreto se stare declarat. Ergo iterum atque iterum Constantiensia decreta, et Conciliorum supremam potestatem, etiam in objurgando et citando, et sub pœnis judicando, summo Pontifice non modo approbando, sed etiam exequendo et obediendo firmat.

TERTIUM ARGUMENTUM. Decreta Constantiensia usque adeo ab omnibus firma habebantur, ut, nec dissidii tempore, aut ipse Eugenius, aut ejus nomine quisquam improbare sit ausus. Non ipse, qui, Bulla Inscrutabilis, ea tantum Basileensia irritasset, quæ post dissolutionem facta essent; non ergo quæ ante dissolutionem sessione 11, ubi Constantiensia decreta repetita fuere : ergo, ipso quoque annuente, valebant.

Non ejus fautores, vel obsequentissimi, in Bulla Deus novit, ubi hæc verba legimus : « Si Papa, vel Legatus ejusdem, nollet disponere aliqua, et contra Concilium affectaret, Papæ sententia, vel ejus Legati personam summi Pontificis repræsentantis, non Concilii voluntas sequenda foret, cum super omnia Concilia habet potestatem Papa; nisi forte quæ statuenda forent catholicam fidem respicerent, vel, si non fierent, statum universalis Ecclesiæ principaliter perturbarent : quia tunc Concilii sententia esset potius attendenda (1). » Igitur qui Pontifici impensissime favebant, in Ecclesiæ generalibus ipsiusque adeo fidei negotiis, Coucilii potestatem præstare fatebantur : ergo Constantiensia decreta quæ id statuerunt, probata omnibus, neque in maximis etiam controversiis controversa unquam fuere.

QUARTUM ARGUMENTUM. Ex his quoque certum Constantiensia decreta, non ad schismatis, aut ad dubii Pontificis tempus, a quoquam relata, cum sub Eugenio IV indubitato Pontifice valere, et observanda esse, Basileenses Patres et Eugenius IV voluerint et intellexerint.

(1) Vid. sess. xvi, col. 537.

QUINTUM ET ULTIMUM ARGUMENTUM. Cum Eugenius IV Bullis quoque editis, et solemnissimo ritu, in Concilio scilicet . generali promulgatis, Basileensia insertaque in eis ac sæpe innovata decreta Constantiensia firmaret, ac supra se Concilii generalis potestatem extolleret, vel vera, vel falsa promebat. Si vera, stant plane Constantiensia decreta atque iis certa fides; stant adversus indubitatum Pontificem; stat suprema Basileæ agnita et exercita in indubitatum Pontificem potestas. Sin falsa prompsit Eugenius, jam Pontifex non tantum erraverit, verum etiam errorem decreto firmaverit, eoque decreto, quo nullum ritu solemniori promulgari possit; quippe quod fuerit in ecumenica Synodo promulgatum, ac sententia Synodi roboratum. Sic, quidquid dixeris, Parisiensium nostrorum vicit sententia, atque omnino res nostræ utrinque in tuto sunt.

NOTE.

Chap. 1er Allate; addition, depuis: Clerus in Allemania, jusqu'aux mots: Aperto ludibrio.

Chap. II. Les deux premières lignes sont nouvelles. Tous ces changements montrent que Bossuet revit son ouvrage avec soin.

Confirmantur argumenta capitis præcedentis: insigne Eugenii IV ad universos fideles diploma refertur.

:

Id ut pateat clarius, placet considerare quid ipse Eugenius dissolutione, ut quidem existimabat, vigente, quid postea edixerit. Nempe dissolutione nondum revocata hæc edixit, et id quidem universis Christi fidelibus, ne Eugenii ut privati doctoris scriptum esse respondeas. Nempe Eugenio objiciebatur a Basileensibus capnt Frequens, a Martino Papa approbatum id caput dissolutioni obstare contendebant. Negat Eugenius eo se teneri: « Neque enim Martinus, inquit (1), suis successoribus potuit præjudicium generare, pari post ipsum, quinimo eadem potestate functuris; et infertur (prout est secundum omnia jura) in hac parte Concilium inferius summo Pontifice, Papamque ipsis priorem nequeunt solvere vel ligare. Sed nos, in his Concilio superiores, ipsum possumus pro libitu regulare. »

Pergit: « Nam hoc de jure notissimum est, quod possumus quæcumque statuta, decreta, declarata, sive sancita per quoscumque prædecessores nostros, vel per quæcumque Concilia, dummodo in ipsis fidei fundamenta non existant, sive ex hoc universalis Ecclesiæ bonum principaliter non turbetur, ut Vicarius Christi et irreprehensibiliter pro nostro amovere et corripere libitu voluntatis, et contra sentire, non esset longævum ab hæresi; velle ligare manus Vicarii Jesu Christi et in terris Dei Legati, sive ipsius gesta judicare, vel improbare, quod sacrilegii crimen habet. »

Illud interim observari velim quo loco Eugenius adversus generales Synodos tam magnifice se effert, eodem confiteri non ea a se posse convelli, quæ soluta non modo fidem, sed etiam quæ universalis Ecclesiæ bonum principaliter perturbarent quod cum dictum esset in Bulla Deus novit, quam Eugenius ut falsam abjecit, nunc præstat in vero sinceroque diplomate promulgari. Sed quæ in eo diplomate consequantur videamus.

Infert deinde multa in acephalam Synodum; atque ita (1) Bull. Deus novit; in sess. xvi, col. 534, 5535.

concludit (1): « Sacrilegum igitur a nobis postulant, et hæreticum, ut declarare velimus retroactis temporibus Basileæ continuo fuisse Concilium, cum post nostram dissolutionem sine nostris præsidentibus regulare non facerent Concilium; quia eorum dicta, gesta et facta omnia, contra divina jura pariter et humana perperam sunt confecta...; quæ adeo sunt minus bene composita, ut, etiamsi ab habentibus potestatem promulgata fuissent, essent irritatione, annullatione et revocatione dignissima. »

At hæc, Eugenio teste, annullatione et revocatione dignissima, firmavit Eugenius; hæc ab hæresi non longæva Eugenius sanxit; hæc sacrilega et hæretica, nempe retroactis temporibus Basileæ fuisse Concilium, Eugenius amplexus est, atque in œcumenica Synodo, Bulla edita, declaravit. Sic ille nos adjuvat; providitque Deus ut, qui pontificiam potestatem supra omnem modum extollere nitebatur, omnia sibi in Concilia quoque licere definiens pro suo libitu voluntatis, is omnium maxime conciliari potestati se subderet, eamque dictis et factis superiorem agnosceret.

(1) Bull. Deus novit ; in sess. xvi, col. 536.

NOTE.

Le § Illud interim n'est pas dans la première rédaction.

« PoprzedniaDalej »