Obrazy na stronie
PDF
ePub

œcumenici Concilii nomine honestatas; neque valere Concilii œcumenici auctoritate electionem suam, nisi quæ huic certam ać necessariam muniissent viam pari auctoritate constarent. Ac ne id semel fecisse videatur, eodem anno 1422, decrevit ut Joannes Comes Armeniaci determinationi sacri Constantiensis generalis Concilii adhærere, illamque ut obedientiæ filius insequi cogeretur (1).

At anno 1423, cum adesset tempus habendi, ex Constantiensis decreti auctoritate, Papiensis Concilii, ad Othonem Archiepiscopum Trevirensem hæc scripsit (2): « Si forte civitas Papiensis, per sacrum Constantiense Concilium pro loco hujus futuri Concilii deputata, aliquo casu, quod Deus avertat, impediretur, non propterea a tam sacro opere desisteremus. » Simul Academia Parisiensis, sacerque in ea Theologorum cœtus, missis Oratoribus, Martinum adhortatur ut illud Concilium Ticini indictum celebraret. Hos ergo Constantiensis Synodi studiosissimos, quibus maxime auctoribus sessionum iv et v decreta prodierant, de eximio in Romanam Ecclesiam studio commendavit; atque hæc rescripsit: Non est dubitandum quin plurimum saluti profutura sit hæc sacra Synodus, Deo auctore, de proximo celebranda, per sanctam superiorem Constantiensem Synodum instituta, ad ordinandam reformationem status ecclesiastici (3). » Sic laudat absolute Constantiensem sacram Synodum, nihil a prioribus posteriora secernens; sic probat reformationem in Constantiensi Synodo commendatam, quæ sacræ Synodo nunquam plena visa est, nisi in capite et in membris fieret.

Itaque Martinus, ut Constantiensi pareret Synodo, Ticinum Legatos misit, qui suo nomine sacro generali Concilio præsiderent (4). At, lue grassante, non id sibi tribuit, ut Concilium solvat, aut transferat; sed ipsa Synodus, decreto edito, Papa deinde approbante, civitatem Papiensem mutat et, loco ipsius, civitatem Senarum pro continuatione ejusdem sacri Concilii eligit, atque deputat (5). » Quod hic obiter notari velim, ad elucidandas controversias Basileæ postea suborturas.

Sane dissimulari non potest, quod ab omnibus scriptoribus est proditum, curiales, ut reformationem, ita etiam Synodos, quibus autoribus fieret, exosas habuisse; atque ob id, apud pios, gravi fama laborasse : qua macula Martinus ipse non nihil aspersus sit. Itaque ad Synodos non satis serio congrega

(1) Rain. ann. 1422, n. 13. (2) Ibid. ann. 1423, n. 1. (5) Vid. tom. xu Conc. col. 366.

(4) Ibid. n. 3.

[blocks in formation]

tas cunctanter accedebant; Synodusque Senensis statim atque inchoata est, sese ipsa dissolvit. Id tamen ex Constantiensi disciplina institutoque gessit, ut 19 Februarii 1424 decretum ederet, in sessione prima Basileensi recitatum; «quo decreto, pro loco futuri Concilii, juxta formam et tenorem decreti Constantiensis, civitas Basileensis, » unanimi Patrum sententia, nominatur (1).

Sequitur eodem anno Martini V Bulla, quæ dissolutionem Senensis Synodi ac designationem Basileensis civitatis pro futuro Concilio, post septennium celebrando, juxta deter. minationem sacræ Constantiensis Synodi, a Senensibus Patribus, seu majóre eorum parte factas, apostolica auctoritate confirmat (2). Nihil quidem promptius confirmabant, quam quod se Synodi facile dissolverent; sed interim ipsi haud levi infamia, nimiis corruptelis Ecclesiæ catholicæ disciplina laborabant.

Expleto septennio, tempus aderat, quo Basileæ ex decretis Constantiensibus et Senensibus, Martino comprobante, generalis Synodus haberetur. Eam ergo Synodum ex capite Frequens Constantiensis Concilii, et ex Senensis decreti auctoritate, Pontifex convocavit; designatusque est Julianus Cæsarinus Cardinalis, vir hujus ævi et pietate et doctrina maximus, qui sacro conventui præsideret (3).

His gestis Martinus obiit, electusque est Gabriel Condulmerius, jam supra nominatus, Gregorii XII sororis filius, atque Eugenii IV assumpto nomine in Petri Cathedra collocatus.

Is statim atque creatus est Pontifex, anno scilicet 1431 eumdem Julianum ab antecessore Legatum designatum, ejusque jussu cum Bohemis agentem, ac magna tractantem, misit ad Synodum. Pontificis mandata notanda sunt : « Ut expedito negotio Bohemorum, cujus finis exspectatur in brevi, tuos gressus dirigas in Basileensem civitatem, et ibi..., juxta tibi injuncta et ordinata in Concilio Constantiensi, optime provideas (4). Adeo sancta et inconcussa Synodi Constantiensis habebatur auctoritas, ex qua tum omnia gererentur.

[ocr errors]

Hanc Julianus Bullam accepit, Basileam venit, atque Eugenii IV repetitis mandatis Synodum inchoavit die 19 Julii anno

-

(1) Vid. tom. xã Conc. col. 378, et 463, 464. — (2) Rain. ann. 1424, n, 5. (3) Bull. Mart. V ad Card. Julian. inter act. Conc. Basil. sess. 1, tom. xii, col. 468. --(4) Ep. Eug. IV ad Card. Julian. ibid. col. 470. Vid. ap. Æn. Sylv. Epist. Jul. ad Eug.

[ocr errors]

eodem 1431; Concilii Constantiensis Eugenii nomine auctoritatem agnovit, decreta executus est. Sed nos res Basileæ gestas alio ex principio ordiemur. Hic quidem observabimus, Constantiensis Synodi intactam et florentem manere auctoritatem; ut ejus profecto Synodi, quæ tetrum schisma exstinxerit, Sedis apostolicæ majestatem schismate deformatam in integrum restituerit, et contra hæreticos asseruerit, foedas hæreses profligarit, reformationem ecclesiastica disciplinæ et necessariam declararit, et ex parte delibarit, et, ut postea fieret, nisi mens hominum læva obstitisset, certa fundamenta jecerit. Quæ cum ad asserendam Synodi Constantiensis auctoritatem plene sufficiant, tamen rerum subsequentium series tot eam in rem acta,atque etiam ad sessionum iv et v decreta firmanda congeret; ut, si quis de Synodi Constantiensis auctoritate dubitare possit, is profecto in meridiana luce caligare ac cæcutire velle videatur.

NOTE.

Chap. XXXVII. § Quid quod Schesltratus; les mots : Sed rogant, jusqu'à alia protestatione testantur, sont une addition.

§ Jam ut ad Hispanos. Bossuet avait écrit: Decreta ad disciplinam pertinebant. Il corrige: Decreta ad concilii œconomiam ac regimen pertinebant.

§ Quod autem. La fin du chapitre, depuis Hispanis etiam assentientibus, appartient à la nouvelle rédaction.

Chapitre XXXVIII. Le § Sane dissimulare nolumus, est nouveau.

Bossuet a scindé ce chapitre pour en faire le XXXIX®, et rédigé tout le résumé de la question, qui commence au § Summa dictorum est, jusqu'à : rejectam auctoritatem.

§ Hanc Julianus. Les mots: Quæ cum ad asserendam, sont une addition autographe de l'illustre auteur.

LIBER SECUNDUS.

De Basileensi, aliisque secutis synodis ac gestis, quibus Constantiensia decreta confirmantur.

CAPUT PRIMUM.

Duo dissidia Basileensia distinguuntur : res in primo dissidio gestæ.

Nunc Concilii Basileensis et Eugenii IV recensenda gesta. Duo quidem dissidia exstitere inter Eugenium et Basileense Concilium primo in dissidio vicit Synodus, tenuere Patres, ut auctore Pontifice decreta sua valerent; alterum im. medicabile dissidium fuit: Eugenius, frustra renitente Synodo, in cathedra Petri mansit. Hic constituendum tantis in dissidiis, tantoque animorum æstu, quid fixum inviolatumque steterit. Nos Constantiensia decreta et intacta et immota perstitisse, imo expressissime confirmata, eoque, quem dicimus, sensu intellecta fuisse, ex actis docebimus.

Sessione 1, Basileæ habita septima die Decembris anni 1431, Juliano præside, lecta sunt ea decreta quibus Synodus iniretur, imprimis caput Frequens Concilii Constantiensis, Senensis Concilii decretum de Basileensi Concilio celebrando, Martini approbatio de eodem habita, Synodi convocatio, ac designatio Juliani Cardinalis præsidis, ad eumdem Eugenii IV eadem de re datæ litteræ. His lectis, a Synodo tot tantisque firmata præsidiis, decretum est: sacrum generale Concilium Basilea stabilitum, canonice esse fundatum, quo Prælati omnes accedere tenerentur (1).

Sessione II, 15 Februarii anno 1432, decretum est : « Sacram Basileensem Synodum, sacris Constantiensi et Senen

(1) Conc. Bas. sess. 1, num. III, IV, V, 1x, x, x1; tom. x11, col. 462 et seq.

si Conciliis generalibus decernentibus, et auctoritate apostolica interveniente, fuisse debite legitimeque ac rite initiatam (1). >> Constantiensis Concilii sessionis v decreta repetita ea quæ a Clero Gallicano laudata atque a nobis sæpe relata sunt: nempe quod omnes, etiam ipse Papa Concilio subsit in causis fidei, schismatis, ac reformationis. Ea vero decreta gestis inseruntur; cum nullum schisma esset, cum Pontifex indubius, missis Legatis, Synodo præsideret: quo fixum, non ad schismatis, sed ad omne tempus ea decreta pertinere, eoque sensu ab omnibus fuisse intellecta.

Eodem anno 1432, 29 Aprilis, sessione III, hæc legimus: perlatum ad sacrum Concilium, Eugenium, « ex sinistra informatione motum, dissolutionem ipsius Concilii attentasse (2). Nempe ab Eugenio edita erat Bulla qua Synodum prorogabat, Basileensem dissolvebat, novam Synodum Bononiam, elapso anno integro cum dimidio, atque iterum post decennium, ex ordinatione Constantiensis Concilii, Avenionem convocabat. Hæc autem decreta non statim perlata sunt ad Synodum; et qui temporum notas pontificiis Bullis et conciliaribus decretis adhibitas inter se contulerit, statim animadvertet Basileensem Synodum vix inchoatam, jam ab Eugenio fuisse diremptam, et Juliani Cardinalis opera factum ut decreti promulgatio aliquantulum differretur.

Allatæ sunt dissolutionis causa: Clerus in Allemania multipliciter deformatus (3); qua causa Synodus acceleranda potius quam dissolvenda erat: Clericorum in ipsa urbe Basileensi trucidatio, exemplo Bohemorum; quod erat Basileæ ignotum : pericula ex bello inter Burgundum et Austriacum Ducem, queis Patres minime movebantur. Alia edit æque vana, quorum Eugenium pudere videbatur; addebat enim postea causas occultas, suam valetudinem obtendebat; et quid non? Nempe volebat ipse adesse Concilio Bononiæ celebrando, modo scilicet unius anni cum dimidio spatium lucraretur. Sic Eugenius Concilium cupiebat, aperto ludibrio. Ita Patres, ita Legatus Julianus, Christiani omnes, atque etiam, ut videbimus, ipse Eugenius judicavit. Cæterum e re nostra est intelligere Eugenium IV

(1) Conc. Bas. sess. II, n. 1, col. 477.—(2) Col. 480. Vid. Bull. Eug.in App. Conc. Basil. col. 934 et seq. (3) Conc. Bas. sess. 11, col. 480. Vid. Bull. Eug. in App. Conc. Basil. col. 934 et. seq.

« PoprzedniaDalej »