Obrazy na stronie
PDF
ePub

Alia objectio Schelstrati circa sessionem XIV Concilii Constantiensis.

Illud in speciem probabilius, quod Emmanuel Schelstratus de sessionis XIV decreto refert (1). Post sessionem nempe xxXVIII, vigente adhuc illo, de reformatione ante Papæ electionem facienda, dissidio, Cardinales protestatos, quod sessionis XIV decretum, « quia factum erat sine prævia Collegii deliberatione, haberent pro invalido et nullo: » cui Cardinalium protestationi, ‹ natio Hispanica adjunxerit ; se illo decreto, licet alias validum existeret, minime teneri, quia sessione XIV nondum adfuerat Concilio. » Ergo Concilium ante adunatas obedientias non satis erat firmum.

Hæc Schelstratus orbi catholico pensanda proponit. Nobis ante omnia perpendendum, quodnam illud esset sessionis XIV decretum : nempe id, ne vacante sede Romana, ad electionem futuri Pontificis procedatur sine deliberatione et consensu Concilii. Hic ergo Schelstratum ejusque sectatores, si qui sunt, rogatos velim an illud decretum XIV sessionis fuerit antiquatum, atque omnino an Papa fuerit electus sine consensu Concilii? Nullo modo, imo communi consensu Cardinalium et Nationum, ex decreto Concilii, electionis forma præscripta est, adjunctique Cardinalibus, hac vice, « ad eligendum Papam, sex Prælati de qualibet natione, quibus eadem Synodus auctoritatem tribuit eligendi Romanum Pontificem.» Hæc sessione XL decreta sunt, quæ ad executionem XIV sessionis pertinent aperte. Quid ergo Cardinalium aut etiam Hispanorum verba obstant, cum res ipsa valuerit?

Quid quod Schelstratus sua acta ipse corrumpit, falsoque asserit (2) Cardinales protestatos esse, quod decretum illud sessionis XIV haberent pro invalido? » Id enim nullo loco in ea, quam Schelstratus edidit, Protestatione legitur. Neque usquam dicunt se ad electionem Papæ sine consensu Concilii processuros, quod sessione xiv erat vetitum ; sed « rogant et exhortantur tantum, quod ad reformationem taliter procedatur, quod prætextu illius negotium electionis non impediatur, aut diu

(1) Act. edit. Ant. p. 8. Diss. p. 53. Act. et gest. p. 259.—(2) Diss. Ant. cap. art. 11, p. 53. Vid. Diss. Antuerp. et Rom. loco cit.

differatur (1): » quod erat æquissimum, nec sessionis xiv decreto contrarium. Alia protestatione testantur, si Germani æqua postulata respuerent, dilatæ electionis incommoda in eos refundenda (2); quod longe abest ab eo, ut electionem sine sacræ Synodi consensu celebrarent.

Jam ut ad Hispanos veniamus : primum quidem tanta non est eorum protestatio, ut conciliarem auctoritatem infringat. Tum, ne id quidem dixerunt se nullis teneri decretis ante adunationem factis his enim verbis comprehenderent etiam fidei decreta contra Wiclefum aliosque edita; quod est falsissimum. Ac profecto diserte de sessionis tantum XIV decretis : « His, inquiunt, nos Hispanica natio, etiamsi alias valida existerent, non ligamur (3); » quæ profecto decreta ad Concilii œconomiam ac regimen pertinebant, neque protestationem ultra ipsa verba protendi fas est; ac si Hispani negent se ligari iis quæ meri regiminis ac variabilis disciplinæ essent, ideo aspernantur ea quæ ad dogma ecclesiasticum pertinerent, cum immota ea communiaque omnibus esse oporteat. Quare Hispani, cum hæc dicunt, haud magis sessiones Iv et v quam vIII et xv, aliasque cogitant, in quibus ecclesiasticum dogma firmatum est.

Quod autem Schelstratus asserit, a reliquis nationibus Hispanorum dicta laudari et approbari, quippe quæ protestationi sub suo nomine factæ inseri permiserint (4), vanum est. Aliud enim est tolerare, aliud laudare et approbare. Tolerarunt aliæ nationes Hispanos a pacifica Synodo abhorrentes, ac pertinacissimo et aperte schismatico Benedicto adhærentes; non profecto laudarunt. Atque sicut cætera quæ Hispanorum gratia oixovoμinic, non laudando et approbando, sed tolerando et indulgendo fecisse probavimus, eadem indulgentia talia protestantes tolerant, patiunturque Germanos hoc quoque metu deterreri ab incœpto protrahendæ electionis; ne, in ipso Concilio, inter Hispanos et reliquos novæ dissidiorum causæ sererentur. Neque tanti putant esse, negasse Hispanos sessionis XIV decretis se ligari, dummodo orbis reliquus, quod Hispani fatebantur, his ligari se intelligeret; denique protestatio non prohibuit quominus synodica definitio etiam in ea parte viguerit, Hispanis etiam assentientibus; cum in sessione XL, communibus consiliis, ex sessionis XIV decreto, futuri Pontificis electionem ordinarent; nihilque omnino agit Schelstratus, quam ut suo more nugas venditet, et protestationes decretis ac rebus gestis anteponat : quod est vanissimum.

(1) Protest. Card. Act. et gest. p. 254. -- (2) Ibid. p. 255; et in edit. Ant. p. 6 et seq. (3) Edit. Ant. p. 8; Rom. p. 259. — (4) Dissert. Ant. cap. 1. p. 55.

[ocr errors]

Postrema objectio Schelstrati, de sublato decimo tertio reformationis articulo. Bulla Martini V, de non appellando ad Concilium, suum in locum remittitur.

Postremo loco Schelstratus objicit decimum tertium reformationis articulum: « Propter quæ, et quomodo Papa possit corrigi et deponi, vel a Nationibus non fuisse propositum post electionem Pontificis, vel a Martino V, ut novum aliquid et hucusque inauditum, fuisse rejectum (1). » Itane inauditum, quo omnes scholæ Theologorum et Canonistarum a tot seculis perstrepebant? Sed tamen attendamus quid ex suis manuscriptis Schelstratus proferat. Contendit quippe ad hunc decimum tertium articulum, adscriptum esse : « Non videtur, nec visum fuit in pluribus Nationibus circa hoc aliquid novum statui, vel decerni (2) : » quæ verba si intelligimus, non ipse Pontifex hæc, ut nova et inaudita, sua auctoritate rejecit, sed id pluribus Nationibus visum fuit. Quid autem visum fuit? hæc omitti penitus? Minime; sed circa hæc nihil novum statui, vel decerni : quippe cum rem diligenter quærenti sufficere intelligerent ea quæ sacra Synodus, ex sessionibus IV et v, in deponendo Joanne XXIII ac Benedicto XIII gesserit; cum Joannem deposuerit pro certo Pontifice ab ipsa Synodo habitum, Benedictum vero ad mentem Hispanorum, qui eum pro certo haberent, nunquam earum conscientiam placaturi, nisi ex decreto sessionum IV et v Pontificem quemlibet, atque adeo certum, Concilii oecumenici judicio subdissent.

Sane dissimulare nolumus assidue inculcari a nostris censoribus Bullam Martini V, de non appellando a Papa ad Concilium, quam in ipsa Synodo Constantiensi, si Deo placet, editam affirmare audent. Sed nos eam Bullam aliasque in hunc sensum, ubi de his appellationibus agetur commodius proferemus (3).

(1) Sess. XL, col. 244. Vid. Diss. Ant. cap. 1, p. 70. Diss. cont. Maimb. cap. ш p. 176. — (2) Act. et gest. Schelstr. ed. Rom. 273. (3) Infr. lib. 3.

[ocr errors]

p.

CAPUT XXXIX.

Confirmatio argumentorum pro auctoritate Constantiensis Concilii: multa in eamdem rem Martini V et Eugenii IV acta usque ad Basileense Concilium.

Jam ergo, Deo dante, expedita sunt omnia quæ adversus sacrosancti Concilii Constantiensis sessionumque iv et v auctoritatem congesserunt, a Joanne Turrecremata usque ad Emmanuelem Schelstratum nova gesta promentem.

Summa dictorum est : Constantiensem Synodum quacumque ratione egisse ut schisma exstingueretur, et ut fons schismatis corruptela morum per veram reformationem tolleretur. Animadvertit Synodus, et per eam ætatem cordatissimus quisque, ad eas res valere hæc duo: consensionem primum, si obtineri posset; sin minus, Concilii auctoritatem summam atque indeclinabilem. Quæ sane auctoritas, nisi valeret in Papam etiam certum, nec valeret in dubium, qui a suis certus et indubius haberetur. Id etiam reformatio per eamdem ætatem tam necessaria postulabat ut at quovis, etiam a Papa certo, summa cum auctoritate extorqueri posset. His igitur procurandis, sacra Synodus jam inde ab initio firma fundamenta jecit, constituta Concilii adversus quemcumque, etiam Papam contumacem, summa, et ineluctabili potestate.

Neque propterea omnia pro potestate egit: auctoritatem œconomia et indulgentia temperavit ; quacumque ratione consensionem omnium exquisivit; id sibi reservavit, ut summam potestatem adversus immedicabilem contumaciam exereret. Quæ quisquis expenderit, uno filo et Synodi mentem assequetur, et omnia argumenta solvet, et ex mira rerum gestorumque cohærentia divinam Providentiam, Christique pro sponsa sua Ecclesia curam collaudabit.

Jam ut nostras probationes concludamus; age vero, omittamus Concilii œcumenici auctoritatem : fac ducentos Patres, omnes fere Episcopos, aut Episcoporum Procuratores, ex innumerabilibus provinciis convocatos, in his viginti Cardinales magni nominis; neque hos tantum, sed omnes fere religiosos Ordines, fere omnes christiani orbis Universitates, ex Pisani anterioris Concilii auctoritate, et auctore Romano Pontifice, præsente Imperatore atque omnium pene Regum Legatis, de summis Ecclesiæ rebus convenisse, exceptis tantum

iis qui schismaticis et damnatis Pontificibus adhærerent; omnes in eamdem ivisse sententiam quam edito decreto promulgarint, atque illud decretum nulla unquam Ecclesiæ censura notatum fuisse : quis non revereatur ? Fac totius orbis Episcopos accessisse, atque omnes una pace conjunctos, una fide, una caritate, nedum ulla exstiterit suspectæ fidei significatio : quis damnare audeat, ac non suscipere consensionem totius orbis? Fac deinde ab eo cœtu et ex eo cœtu electum Papam, qui, cum cæteris, hoc decretum Cardinalis condiderit, qui tanto loco positus nihil retractarit, Patresque decreti auctores complectatur: quis non id decretum, cum et omnibus notum sit et a nemine improbetur, imo ab omnibus supponatur, ut rerum gerendarum optimum fundamentum, intactum ac tutum manere judicet? Recurrit enim illud: Error cui non resistitur approbatur (1). Et in fidei quæstionibus maxime tenet illa sententia, præsertim ubi publice error ille esset editus, ubi maxima auctoritate, ubi Concilii quoque generalis et Spiritus Sancti nomine, iis certe qui loqui debeant, Pastoribus Ecclesiarum, Cardinalibus, Doctoribus, Papæ omnium capiti. Jam vero depromamus Concilii œcumenici sacrosanctum nomen et summi Pontificis Sedisque apostolicæ comprobationem et confirmationem, tot tantisque argumentis demonstratam qui non indignetur, post trecentos fere annos, illius decreti rejectam auctoritatem ?

>

Certe non deerant, Martini etiam V temporibus, qui Synodo Constantiensi ut aliis Synodis contigerat, obtrectarent. Sed Martinus V apostolica eos auctoritate compressit, « qui scilicet vani capitis ludibria totius Constantiensis Synodi œcumenica Patrum sapientiæ ac probitati anteferrent, acuerentque linguas contra hujusmodi Synodi decreta (2). Hic rogo, quis Episcoporum, quis Pontificum Romanorum, quis Catholicorum unquam, sine uno discrimine, Patrum Ariminensium sapientiam, probitatem ac decreta laudarit, ac non priora proba a posterioribus impiis et nullis secernenda putarit? Itaque Bellarminus, Binius, alii recentiores, ac privati Theologi, qui Concilii Constantiensis posteriora duntaxat acta probant, illud Concilium partim approbatum, partim improbatum in ipso statim titulo profitentur. At non ita summi Pontifices, non ita Martinus V; sed Patres Constantienses eorumque decreta laudat, nullo sessionum temporumque discrimine, quippe qui omnia inter se apta connexaque esse intelligeret; neque ignoraret priores, quibus interfuisset, æque ac posteriores, quibus electus esset, (1) Decr. dist. LXXXIII, cap. Error. (2) Rain. ann. 1422, n. 13.

« PoprzedniaDalej »