Obrazy na stronie
PDF
ePub

que assentatores pessimos; egregios vero Patres, quorum in Concilio valebat auctoritas, mirum in modum consensisse.

Atque, ut aliquæ dissensiones exstiterint, eas tamen pacis amore facile consopitas, et omnes historiæ et acta etiam Schelstratiana demonstrant. Quid enim est illud in illis actis : Major pars Cardinalium faciebat difficultatem interessendi; omnes tamen, præter infirmos, postea venerunt ad sessionem (1); » quid, inquam, est illud, nisi leviculus animorum motus pacis studio statim compositus? Quod, etiam si acta conticescerent, ipse tamen rerum eventus ostendit; cum omnia in Concilio, nullo schismate, summa cum animorum consensione peracta sint, quintaque sessio in Schelstratianis etiam codicibus a vulgatis non differat, in quibus adscriptum legitur in ea latas constitutiones ab omnibus uniformiter approbatas: ut profecto exasperare verbis dissensiones illas, pace Schelstrati dixerim, exigui malevolique sit animi, et sacri Concilii totiusque adeo Ecclesiæ laudi ac paci invidentis. Quin etiam, si de actis tam confusis ac mutilis datur conjiciendi locus, dicam equidem quod me moveat. Circa sessionem v, gesta quippe Schelstratiana sic habent: « Die sabbati, 6 mensis Aprilis, cum perprius inter Dominos Cardinales et Nationes altercatum fuisset super emendatione capitulorum in præcedenti sessione statutorum, tandem ordinatum et conclusum est, quod supra dicta capitula modo infra scripto corrigerentur » quibus adjiciuntur de suprema in quemlibet, etiam in Papam ipsum, quocumque in negotio fidei, reformationis, schismatis, Conciliorum potestate decreta sessionis v, iisdem profecto verbis quæ retulimus. Quæ si æquo judicio æstimamus,ex Schelstrati quoque actis constabit Concilii Patres, uti ab initio memoravimus, sessioni quartæ addidisse quintam, ut quæcumque quartæ deesse viderentur circa conciliarem potestatem, supplerent, augerent, ac luculentius explicarent; adeoque abfuisse Patres ut de his dissiderent, ut ea etiam majorem in modum non solum repetita ro borataque, verum etiam amplificata vellent. Hæc igitur ad acta Schelstratiana, quæ ad IV et v sessiones pertinent, dicenda habebamus. Pergamus porro ad sequentia, si quæ memoratu digna videbuntur.

(1) Act. Schelstr. p. 231, ad. marg.

[ocr errors]

Alia Schelstrati ex manuscriptis codicibus objecta solvuntur: an aliquid contra nos concludatur ex eo quod reformatio ad id tempus dilata sit, quo Papa electus esset.

Cum Patres Constantienses jam in eo essent ut, Gregorio, Joanne, atque Benedicto redactis in ordinem, Pontifex crearetur; tunc repente subortam contentionem novam acta Schelstratiana produnt; et Sigismundum quidem cum Germanica natione, cui se Anglica primum adjunxerat, voluisse ut reformatio fieret, antequam de Pontificis eligendi modo decerneretur quidquam; at Italis, Gallis, Hispanis placuisse ante omnia exstinguendum schisma, eligendumque Pontificem; denique a Germanis discessisse Anglos, Germanos etiam cæteris assensisse; communique consensu factum esse decretum, quod est in sessione XL, ut futurus Pontifex de proximo assumendus, cum sacro Concilio ejusque deputatis, reformationi provideret, antequam Concilium solveretur. Hæc ergo Schelstratus narrat ex quatuor manuscriptis codicibus, quibus gesta Constantiensis Concilii contineri dicit: quæ gesta, si causæ suæ, quantum ipse jactat, favere intellexit, cur non ea prodidit? At ille hæc tantum refert a reliquis avulsa : primum, inter ipsa dissidia protestationem factam a collegio Cardinalium et tribus nationibus, Italica, Hispanica, Gallicana; tum ex iisdem codicibus narrationem eorum subnectit, quæ in hujus controversiæ compositione gesta sunt (1): qua quidem in re multa peccat; imprimis quod obscuris occultisque, ac nullius roboris gestis, sessionum publicarum gesta subrui posse putat. Hæc namque protestatio, qualiscumque est, non est inserta conciliaribus gestis, quæ dimissa quaquaversus per omnes Ecclesias, totique orbi nota sunt. Quin eadem protestatio nulli unquam præterquam Schelstrato visa, nulla canonica auctoritate constat, ac designata potius quam perfecta est, statim dissensione composita. Neque pluris est illa narratio privati cujusdam auctoris, cui et anonymo et ignoto, quanta fides adhiberi debeat, nequidem conjicere possumus. Denique tota illa qua

(1) Act. Schelstr. edit. Ant. p. 6, 13, 14. Diss. p. 60 et seq. Vid. etiam pass. Diss. cont. Maimb. et Act. et gest. p. 252 et seq.

liscumque contentio, certe mox composita, nullum in actis Synodi, nullum in historiis, nullum in Annalibus ecclesiasticis a Rainaldo continuatis locum habet. Hæc vero sunt, quibus Emmanuel Schelstratus sessionum iv et v auctoritatem infringi a se posse putat.

Jam si vel maxime constet huic narrationi fides, quam infirma, quam nulla sint ejus argumenta videamus.

PRIMUM ARGUMENTUM SCHELSTRATI. Italica, Hispanica, Gallicana natio, imo tota Synodus, sessione XL, Papam prius eligi volunt quam de reformatione tractetur : ergo confitentur decretum sessionis v, quo Papa Concilio subesse dicitur, quoad reformationem attinet, non esse intelligendum de Concilio seorsim sumpto, sed de Concilio qui verus et indubitatus Pontifex adest; qui sensus nihil ad superioritatem Concilii facit (1).

Imo vero multum, quod hunc indubitatum certumque Pontificem, Synodo præsidentem, in Synodi potestate esse crederent, eique leges figerent, ut vidimus (2).

:

Dices Ergo saltem intelligebant, non posse a se quidquam in reformatione tentari, nisi electo Pontifice. Nullo modo : cum enim de fide ante electum Pontificem, tam multa decernerent, quidni et de reformatione? Tum etiam multa decreta esse ostendimus (3), quæ ad reformationem maxime pertinerent, imprimis caput Frequens, aliaque capita, in sessione xxxix, adunatis omnibus obedientiis, promulgata. Non ergo reformationem ideo differebant quod fieri non posse, sed quod non ita congrue fieri posse crederent, neque schisma ulterius protrahi sinerent.

SECUNDA OBJECTIO SCHELSTRATI. Exstat adversus Germanicam nationem, quæ reformationem ante Pontificis creationem urgeret, Italicæ, Hispanicæ, Gallicanæ, et Cardinalium protestatio, in qua est dictum pessimam deformationem, cui primum providendum sit, eam esse, quod acephala sit Ecclesia, acephalum Concilium ergo, ante electionem Papæ, Concilium erat acephalum et mancum; ergo, ante sessionum iv et v decreta, de corpore acephalo mancoque orta sunt (4).

Respondemus: Concilium non erat acephalum et mancum, ante constitutum Papam, cum damnaret Wiclefum, Hussum,

(1) Diss. Ant. p. 60, 62. Diss. 11 cont. Maimb. cap. 1, p. 149 et seq. Act. et gest. p. 252, 253. (2) Sup. cap. XVIII. (3) Vid. sess. viii, xv et xxxix ; et sup. cap. XVI, XVII.- (4) Protest. in Act. Schelstr. Ant.p. 10. Diss. cap. 1, p. 68 Diss. III cont. Maimb. cap. 11. Act. et gest. p. 261 et seq.

propositionem Joannis Parvi de cædendis tyrannis; non erat acephalum, cum excommunicaret eos qui dicerent communionem sub utraque specie esse necessariam, aut eam deinceps populo ministrarent; non erat acephalum, cum ederet caput Frequens aliaque capita (1); denique non erat acephalum, cum tanta illa faceret, quæ constituendo capiti essent necessaria. Tum vero fuisset acephalum et mancum, si quemadmodum Germani volebant, cum ad eligendum Pontificem omnia comparata essent, rem in longum extraheret, foveretque schisma, neque ecclesiasticæ unitatis opus, propter quod maxime congregatum erat, perficiendum putaret.

TERTIA OBJECTIO. In eadem Protestatione legitur, «< quod Clerus et populus nonnullorum regnorum et provinciarum nondum solide et clare huic sacro Concilio adhæserint; quod quorumdam qui Concilio adhæserunt, propter rumores discordiarum, et quasi impressionum quas in eodem Concilio fieri audiunt, fides jam de eodem Concilio dicitur vacillare; scriptumque et relatum a pluribus magnatibus, in Italia plurimum dubitari ne in urbe Romana aliquis pro summo Pontifice assumatur, cui forsan, præmissis attentis, tota Italia obediret (2).

Quid ista ad propositum? Nempe quod rumores de impres sionibus sererentur; quod vacillarent quidam; quod magnates multi multa scriberent; quod dubitaretur, ne Romæ Pontifex fieret; quod illi forsitan Italia obediret; quod nonnulla regna non tam solide Concilio adhærerent, quam futurum esset electo Pontifice, tantoque opere consummato : ideo tantæ Synodi auctoritas fluctuabit?

Quis autem non videat, in illa Protestatione, suspicionum ac timoris causas undique amplificatas inflatasque esse, ideo ut Germani a proposito protrahendæ electionis promptius desisterent, et ad creandum Papam essent promptiores? Quale enim illud est, dubitari ne Romæ Pontifex fieret? a quo ? cum omnes Cardinales omnium partium essent Constantiæ.

QUARTA OBJECTIO. Scriptum in narratione est, inter nationes de pace tractatum; legunturque hæc verba in codicibus manuscriptis (3): « Natio Germaniæ petivit assecurationem et cautionem, per decretum irritans, quod post Papæ electionem fieret reformatio ante coronationem Papæ et administrationem ali

[ocr errors]

(1) Vid. sess. vIII, XII!, XV, XXXIX. (2) Act. edit. Ant. p. 7, 8. Diss. cap. 11, p. 60. Diss. cont. Maimb. loco cit. Act. et gest. p. 257.— (3) Act. edit. Ant. p. 13. Diss. cap. 11, p. 63, 64. Act. et gest. p. 268, 269.

;

quam; postea fuerunt factæ diversæ formæ decreti ad hoc tandem fuit dictum, quod Papa electus ligari non poterat. » Certe, eo modo quo Germani petebant: nempe, ita ut a Papa electo reformatio fieret ante coronationem et administrationem aliquam quod erat revera absurdissimum, ut Papa electus tamdiu ab officii administratione suspensus haberetur. Adeo Schelstratus ne sua quidem acta intellexit. Tum illud quam absurdum, quod vir bonus credidit electum Papam ligari non posse, hoc est, nullam electo imponi posse legem ; tanquam si electo non posset, quod eligendo Pontifici potuisset imponi. At si id vel maxime dictum esset, electo Pontifici legem nec a Synodo œcumenica figi posse; quæro a quo dictum ? ab ipsa Synodo ? Ne id quidem, o Schelstrate, tua hæc gesta continent; patetque, ex eo frustulo quod tu protulisti, hæc in privata quadam congregatione esse acta. Quin tu igitur explicato, a quo illud dictum sit? Ab ignoto quopiam; atque uno hujus dicto, satis incerto, in congregatione privata, certa, cognita, omni robore firmata decreta tantæ Synodi collabescunt. Quanto melius has nugas orbis catholicus adhuc ignoraret?

NOTE.

Chap. XXXV, § Sane, teste Schelstrato, Bossuet ajoute, pour plus de clarté : « Conveniebant omnes, ut in Concilii Constantiensis etiam sessione << IV decretum conderetur, quo Papam definirent etc. »

Le § Hinc ergo, et les suivants, jusqu'à la fin du chapitre, ne sont pas dans la première rédaction. C'est une addition importante que Bossuet fait dans son livre.

Chap. XXXVI, § Secunda objectio. Les trois premières lignes sont nouvelles. Ces changements montrent le soin que Bossuet apporta à la révision.

§ Quarta objectio. Divers mots sont intercalés: Quod eligendo Pontifici potuisset imponi―nec a synodo œcumenica. Plus loin, l'édition de Luxembourg inscrit : frustrato, au lieu de frustulo.

« PoprzedniaDalej »