Obrazy na stronie
PDF
ePub

natione semper ac præcipitantia tumultuariisque motibus, non ipso fidei ardore, clamores editos? At enim dissenserunt multi Cardinales: quid tum? An, ut Chalcedonensia aliaque vetera dissidia omittamus; an inquam, infirma erant tot Tridentina decreta, in quibus discrepantes Patrum sententias Pallavicinus refert? At enim multis repugnantibus Patres voluerunt in crastinum haberi sessionem, ac præcipitanter actum; imo, diligenter, ut obviam iretur pessimis adulatoribus dissoluturis Synodum, omnemque pacis conficiendæ spem præcisuris. At enim Cardinales faciebant difficultatem interessendi. Quid ad nos? cum ex actis etiam Schelstratianis pateat interfuisse omnes; nec, si abfuissent, Synodi dereta infringere potuissent. At, inquies, interfuerunt, præmissa in camera paramentorum, sibi adjunctis Regis Franciæ Oratoribus, secreta protestatione. Tantumne ergo licere putabimus et Cardinalibus et Regum Oratoribus, ut eorum protestatione, eaque secreta, Conciliorum universalium decreta, in publica sessione recitata, solvantur; sitque ipsa sessio coram altaribus, celebrata, theatralis pompæ instar, dictasque a Patribus, talique in loco promulgatas sententias rescindat illud, quod quidam occulte in paramentorum camera susurrarint? Non puduisset theologum hæc orbi christiano proferre ludibria, has Ecclesiæ dividendæ et conciliarium decretorum solvendorum vias!

Quin etiam, si Schelstrato credimus (1), tanta decreta concident, quod ea Cardinalis Florentinus, qui ut Diaconorum ultimus legere debuisset, quia non probabat, Posnaniensi electo legenda tradiderit. Tanquam idem electus non alia multa legerit, et decreta Concilii cassa sint, nisi ultimo quoque Cardinalium Diaconorum placeant!

[ocr errors]

Quid quod Schelstratus ex gestis etiam suis id protulerit: < a Cardinale Florentino cum aliquibus deputatis, aliqualiter disputatum disputatum fuisse (2) ? >> Profecto aliqualiter, non contumaciter, quacumque de re disputasse finxeris. finxeris. Quin ipsum postea adfuisse Concilio ex actis tam editis quam Schelstratianis æque constat, additumque in gestis: « Constitutiones lectas a Concilio uniformiter approbatas et conclusas (3): » ut profecto constet,

[ocr errors]

(1) Act. Schelstr. 30 Mart. 1415; ibid. p. 231, ad marg. (2) Ibid. et in act edit. Antuerp. p. 5, ad marg. — (3) Concil. Const. sess. v; Act. Schelstr. p. 233

--

quacumque de re in principiis, Cardinalis Florentinus aliique nonnulli a reliquis dissenserint, in conclusione tamen omnes consensisse. Sed quandoquidem Schelstratus Cardinalis Florentini auctoritatem tanti facit, operæ pretium erit ejus doctrinam in memoriam revocare

NOTE.

Chap. XXXIII, § Jam circa sessionem, Bossuet avait écrit: tueri velit. Dans la seconde rédaction, il corrige: tueri vellet, si viveret. Cela prouve que Schelstrate vivait, à l'époque où Bossuet composa la Défense et qu'il était décédé à l'époque où l'illustre auteur revit son ouvrage pour en faire la Gallia orthodoxa.

Même §. Les mots : Primum enim, jusqu'à : ulla est mentio, sont une addition autographe.

Le § suivant: At enim, a été remanié pour rendre la pensée plus claire. Les trois premières lignes sont nouvelles; puis, quelques mots sont intercalés.

Chap. XXXIV. § At enim quædam, Bossuet efface Verbula, et met voculas.

Zabarella, cité dans le chapitre suivant emploie, en parlant du Pape, une expression que la bulle dogmatique Auctorem fidei a sévèrement qualifiée: Potestas est in universitate tanquam in fundamento, et in Papa tanquam in principali ministro.

Francisci Zabarella Cardinalis Florentini doctrina de superiori, etiam in reformationis negotio, Concilii potestate. Corollarium de dissensionibus Constantiensibus Schelstrato memoratis.

Cum, sub Innocentio VII et Benedicto XIII de papatu contendentibus, infando schismati remedia quærerentur, ac schismate flagraret Ecclesia, Franciscus Zabarella, tum Juris pontificii celeberrimus interpres, ac postea Cardinalis Florentinus, Tractatu de schismate edito, hæc docuit : « Si contendentes nolint congregare Concilium, tamen quocumque modo, sive per Collegium, sive per Imperatorem, convocandum. Quod si prohiberent, minime parendum; quia Papæ non est obediendum, quando ex hoc vehementer præsumitur statum Ecclesiæ perturbari (1). » Subdit : « Papam non posse impedire quæ ad perpetuam utilitatem instituta sunt; radicem omnium malorum, quæ passa est Ecclesia, surrexisse ab omissione Conciliorum; neque aliud remedium ad instans schisma tollendum, aut ad Ecclesiæ reformationem (2). »

Tum illud proponit objici posse, « Papam esse supra Concilium et Concilia per Ecclesiam Romanam robur accipere (3). » Sed continuo respondet, « hic non agi de Ecclesia Romana, sed de Papa; et quod aliud Papa, aliud Sedes apostolica, et Sedem errare non posse : quod intelligendum videatur, accipiendo Se.. dem pro tota Ecclesia, id est, congregatione fidelium; hic autem agi de fide, quæ periclitetur id hoc schismate. » Item (4) : « Ecclesiam Romanam, seu Sedem apostolicam vocari, non Papam solum, sed Papam cum Cardinalibus; quos inter et Papam si fuerit discordia, ut nunc evenit, cum Cardinales a contendentibus se subtraxerunt, congregandam totam Ecclesiam, id est, totam congregationem Catholicorum, et principales ministros fidei, scilicet Prælatos, qui totam congregationem repræsentent; et agendum apostolico more, atque, ut in Actis scribitur, Concilium convocandum : quo in Concilio, licet Petrus fuerit Princeps, tamen plenitudinem potestatis non fuisse in eo solo,

(1) Zabarel. Tractat. de schism. edit. Argent. p. 543, 544. (2) Ibid. p. 548, 549. - (3) Ibid. p. 556, 557. — (4) Ibid. p. 556, 557. — (4) Ibid. p. 558, 559.

nec responsionem datam sub persona Petri, sed congregationis ; unde illud: Apostoli et Seniores (1); et infra: Visum est Spiritui sancto et nobis (2). » Notandum est id quod hic subjicit: Hinc mos inter antiquos obtinuit, quod omnia difficilia per Concilium terminabantur, et crebro fiebant. Postea vero quidam summi Pontifices, qui magis ad modum terrenorum Principum quam Apostolorum Ecclesiam rexerunt, non curarunt facere Concilia, ex qua omissione prodierunt multa mala. Et ex hoc apparet, quod id quod dicitur, quod Papa habet plenitudinem potestatis, debet intelligi non solus, sed tanquam apud universitatem: ita quod ipsa potestas est in ipsa universitate tanquam in fundamento, et in Papa tanquam in principali ministro, per quem hæc potestas explicatur. » Ac postea (3) « Ex his infertur, quod potestatis plenitudo est in Papa, ita tamen quod non erret; sed cum errat, habet qui eum corrigat, Concilium, apud quod, ut dixi, est potestatis plenitudo tanquam in fundamento. » Quod ut probet, multa ex Jure citat. Quæ primum, inquit, sunt notanda, quia male considerata sunt per multos assentatores qui voluerunt placere Pontificibus per multa retro tempora, et usque ad hodierna suaserunt eis quod omnia possent, et sic quod quidquid liberet, etiam illicita, et sic plusquam Deus. Ex hoc enim infiniti secuti sunt errores, quia Papa occupavit omnia jura inferiorum Ecclesiarum. Ita, quod inferiores sunt pro nihilo, et nisi Deus succurrat statui Ecclesiæ universalis, Ecclesia periclitatur. Sed, Deo favente, speratur de reformatione, si, ut dicitur constitutum, congregabitur in Ecclesia Concilium, in qua congregatione oportebit non solum schismati præsenti, sed etiam futuris consulere, et ita determinare Papæ potestatem, ut non subvertantur inferiores potestates, et ut Papa deinceps possit non quod libet, sed quod licebit. »

Sic igitur, etiam in reformationis negotio, Papam non dubium, sed certum et indubitatum a Concilio ligari posse putat, determinarique oportere, quæ ipsi insit ut ministro principali, plenitudinem potestatis, per eam potestatis plenitudinem quæ est in Concilio; quod etiam firmat his verbis: « Universitas totius Ecclesiæ superiorem non habet nisi Deum, et Papam cum administrat; et de hoc, an bene vel male, habet utique ipsa universitas decernere: neque unquam ita potuit transferre ipsam potestatem in Papam, ut desineret

[blocks in formation]

esse penes ipsam ; quia hoc esset contra jus divinum et contra exempla Apostolorum (1). » Quo quid est clarius? Neque necesse est nos omnes hujus viri excutere rationes. Sufficiat demonstrasse quid ille senserit, qui unus omnium maxime Concilii Constantiensis decretis pro Papa obstitisse fingitur.

Sane, teste Schelstrato, in eam sententiam conveniebant omnes, ut in Concilii Constantiensis etiam sessione IV decretum conderetur, quo Papam definirent, non modo in schismatis negotio, sed etiam in fidei causa, quod est vel maximum, Concilio esse subjectum. Dicit enim tantum de reformationis negotio disceptasse Patres, et Papæ favisse Cardinalem Florentinum. Sed hæc falsa esse constitit, posteaquam vidimus quid doctor eximius cx apostolicis Scripturis, quid ex jure divino deprompserit, ut Papam Concilio subderet, etiam in reformationis, etiam in regiminis ecclesiastici negotio.

Videtur ille quidem initio in gratiam Joannis XXIII, a quo Cardinalis factus erat, aliquid cogitasse, et subdubitasse tantisper, non quidem an Concilium in reformatione quoque Papam antecederet, sed an ad reformationem, adhibitis pœnis, Papam posset cogere. Et id fuisse suspicor, de quo Florentinus aliqualiter disputarit. Sed postquam a Patribus communi consensu in alia omnia itum est, nullam turbam movit postea, ac Joannem XXIII, cum reliqua Synodo, non hæresis, sed depravatæ vitæ causa deposuit: Joannem, inquam, XXIII, in se beneficentissimum et sui cardinalatus auctorem, ac proinde tam ab ipso Florentino habitum pro certo Papa, quam ipse Florentinus pro certo Cardinale se gereret.

Hinc ergo liquido constat nimis oppido inflatas exaggeratasque dissensiones illas, quas in Concilio Constantiensi viguisse Schelstratus narrat. Qua in re duplex ejus erratum est: alterum, quod de summa doctrinæ dissensisse Patres; alterum, quod eæ dissensiones acres et immortales fuisse fingat.

Quod ad caput primum, quis non crederet Cardinalem Florentinum de Concilii potestate a reliquis discrepasse? Atqui vidimus quam perspicuis verbis supremam et absolutam potestatis plenitudinem etiam supra Papam in universitatem Ecclesiæ contulerit. Non ergo de summa re, sed de quibusdam explicandi modis a reliquis Patribus dissidebat. Sane idem commemorat dissensisse quosdam, sed Joannis XXIII aliorum

(1) Ibid. p. 367.

« PoprzedniaDalej »