Obrazy na stronie
PDF
ePub

etiam edito docuit (1), seque et Theologos ita existimare antiquiorem illam formulam Placuit sacro Concilio, sancta Synodus statuit, convenientiorem esse, et theologiæ magis consonam; quippe quæ magis congruat formæ illi apostolicæ: Visum est Spiritui sancto et nobis (2); cæterum secundam formulam sacro approbante Concilio, convenientem quoque esse ; cum ea sufficienter exprimatur certissima ratio, qua judicanti decernentique Pontifici Patres conjudicent atque condecernant.

Atque ita intellexisse Constantienses Patres gesta declarant.. Sic enim in XLIII sessione, Papa jam electo ac præsidente, legimus Pro cujus sessionis introductione, reverendissimus Pater Dominus Guillermus Cardinalis....nonnulla decreta sive statuta per Dominum nostrum Papam ac Synodum facta publice perlegit sub his verbis (3); » subditque decreta multa in hanc formam edita Martinus Episcopus, servus servorum Dei, sacro approbante Concilio; quo liquido demonstratur, decreta in eam formam edita haud minus communi Pontificis atque Concilii auctoritate esse facta.

Neque illa posterioris ævi efficiebat formula, ut Patrum sententiæ minus requirerentur. Eadem enim Synodus Constantiensis, Joanne XXIII præsidente, sic incipit : « Sanctissimus Dominus noster Papa,sacro approbante Concilio, statuit sessionem tenendám die veneris 16 hujus mensis (4). » Hinc ordo agendorum, sacro approbante Concilio, designatur; lectaque schedula cujus verbis ipsa Bulla convocationis descripta erat, aliisque decretis nomine jussuque Papæ editis: D. Cardinalis Florentinus alta et intelligibili voce interrogans, sciscitatus est utrum omnia et singula in supradicta schedula contenta ipsi sacræ Synodo placerent? Ad cujus interrogationem omnes et singuli Prælati... concorditer... responderunt: Placet (5); » qua responsione factum ratumque intelligitur conciliare decretum.

In ipsa etiam Concilii Ferrariensis, postea Florentini, inchoatione solemni, lectum Eugenii Papæ decretum ; quo lecto, gesta sic habent (6): » Surrexit quidam ex parte Italorum, et interrogavit Cardinales, et Archiepiscopos, et Episcopos, et Clericos omnes, dicens: Recipitisne hæc, quæ scripta et lecta sunt hodie coram vobis ? At illi responderunt: Recipimus et

(1) Alliac. loco jam cit. part. III, cap. 11, col. 952.— (2) Act. xv. 28.- (5) Sess. XLIII, Col. 253, 254. (4) Ante sess. 1. col. 10. (5) Sess. 1, col. 13, 14, 15. (6) Decr. Pap. ante sess. 1 Conc. Ferr. tom. x, col. 22, 23.

[ocr errors]

approbamus. Tunc interrogaverunt et Græci suos Præsules, similiter et reliquos omnes, iisdem verbis; et illi responderunt: Recipimus et approbamus; et scripta fuit approbatio utriusque partis, et indictum Concilium et sessionum celebratio in urbe Ferraria.» En quid sit Concilii auctoritate edita probatio; en ut Synodus non tantum Pontificis decreto sed etiam sanctæ Synodi approbatione formetur et constet: quæ ratio ad cætera quoque decernenda spectat.

Quantum autem ea formula cum Episcoporum auctoritate constet, ex Synodis etiam provincialibus discere est. Nam seculis postremis, initio ducto, ni fallor, ab anno 1314, in Senonensi Concilio, decreta conciliaria persæpe in eam formam eduntur: Nos (N) Metropolitanus, sacro approbante Concilio (1). Ergone Coepiscopi Metropolitano consiliarii tantum, non judices et assessores assistunt, non decernunt, non sta tuunt? Absurdum et inauditum ; ac profecto stare Patrum sententiam, etiam Archiepiscopo reclamante,nemo negat. Nihil ergo interest, Synodine, an Pontificis nomine, approbante Concilio, sententia proferatur ; cum, in utraque formula, una cum Pontifice Patres quoque statuant, decernant, judicent, stetque sententia communibus suffragiis.

Vel particulares Synodos audiamus, quæ, præsente Romano Pontifice, antiquis temporibus Romæ sunt habitæ. Ubique inveniemus Episcopos, Papa quidem auctore, sed tamen cum ipso judicare, statuere, decernere, definire; idque in decretis, id in subscriptionibus positum. Cujus rei exempla plura suo loco afferemus (2) cætera innumerabilia lectoris diligentiæ relinquemus. Adeo Episcopi ubique sunt judices, etiam præsente, præsidente, præeunte Pontifice; ac si in particularibus quoque Synodis, quanto magis in generalibus, quibus ipsa catholica omnium fidelium mater repræsentetur Ecclesia ?

[merged small][ocr errors][merged small]

Prædicta responsa de dubio Pontifice etsi valeant, non tamen adversarios expeditos esse, ac Parisiensium ex Constantiensi canone vigere sententiam.

Hæc igitur, quæ hactenus de Concilii Constantiensis intelligentia et auctoritate diximus, vera et sancta sunt; nec nisi per manifesta ludibria eludi potuisse claruit. Addamus tamen ad cumulum : quantumlibet ea quæ adversarii congerunt valere fingantur, nec sic expeditos esse a Constantiensium canonum auctoritate summa. Utcumque enim adversus indubitatos Pontifices infirma habeatur Conciliorum generalium auctoritas, certe valet (et hoc adhuc superest contra cavillationes omnes) auctoritas ea, qua dubios Pontifices coercere possit. Alioqui contendentium et in schismate obstinato animo perseverantium contumacia malum esset inextricabile, ad quod propellendum Ecclesiæ imbecillæ nullum præsidium Christus relinquere potuerit; aut, quod est absurdius, nec ipse voluerit. Redit ergo quæstio, qua potestate instructa Synodus schismaticos Pontifices cogat in ordinem.

Certe Constantiensis Synodus, quam ea potestate efficacissime summoque Ecclesiæ bono usam esse constat, id fundamenti loco ponit: Potestatem habere se immediate a Christo, quippe quæ in ejus Spiritu legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentet; alioquin qui Concilio obtemperassent, non Deo, sed hominibus paruissent.

Atqui, hoc semel posito, quod sine præfracta audacia negari non potest, cætera omnia convalescunt. Cum enim nulla sit a Christo proprie ad schisma tollendum Ecclesiæ catholicæ ac Synodo generali eam repræsentanti attributa potestas, non aliunde in schismate constare poterit nisi ex eo quod sit tradita ubi necessitas requisierit, quod unum Parisienses nostri postulant.

Hic ergo adversarii oppido conturbantur. P. Thyrsus Gonzalez eo redactus est, ut, contra ducentos Patres in Constantiensi Concilio infandi schismatis extinctores, palam negare audeat Concilium generale eam potestatem habere immediate a Christo nec aliam videt apertam sibi januam, nisi id, quo solo schisma exstinctum sit et extingui possit, illud Eccle

siæ detrahatur. Reverendissimi Patris verba pensanda sunt: << Concilium non habet eam potestatem immediate a Christo, in eo sensu in quo Papa certus immediate a Christo jurisdictionem in totam Ecclesiam, et Sacerdos habet potestatem ad consecrandum, et Episcopus ad confirmandum et ordinandum (1). » Non eo, inquit, sensu habet. Quo ergo habet sensu? quo jure ? Nihilne per se Christus contulit Ecclesiæ laboranti, quo sese restitueret in pristinam valetudinem? Christo auctore Sacerdotes consecrant, Episcopi ordinant, Papa quæ vult præcipit; at vero, si in capite, æque ac in corpore, fœdo. scissa schismate laboret Ecclesia, nihil habet quod, auctore Christo, agat aut jubeat? Sic enim subjungit : Non enim habet Concilium eam potestatem, nisi mediante Ecclesia. Hæreo equidem ad insolitam et inauditam vocem. Quid enim est Concilium, nisi ipsa Ecclesia adunata, collecta, repræsentata, tota auctoritate pollens? Non ergo Concilium mediante Ecclesia viget, quod ipsa Ecclesia est; habetque illud per sese, quod habet mediante Ecclesia, cujus auctoritatem et jus repræsentat et continet. Reliqua audiamus: «Non enim habet Concilium eam potestatem nisi mediante Ecclesia, quæ in cap. Si duo, Dist. xxxix, tribuit Concilio congregato tempore schismatis potestatem ad deponendos Papas dubios, et certum eligendum et in cap. Si papa, Dist. XL., tribuit Concilio potestatem ad judicandum Papam, qui deprehendatur A FIDE

DEVIUS. >>

Qui sint tamen illi canones considerare oportet. Et caput quidem, Si duo, Honorii Augusti est decernentis, si duo electi sint Romani Pontifices, ut neuter ordinetur; quod est universim et indistincte falsum, nullamque omnino facit Synodi mentionem canon vero, Si Papa, Bonifacii est Moguntini Episcopi, nihil etiam de Synodo disserentis. Utcumque est, nisi unus Imperator aut unus Episcopus, Ecclesiæ in schismate, aut per sui capitis hæresim laboranti subvenissent, aut, nisi Gratianus duodecimo demum seculo in suam compilatio. nem Juris hæc duo capita contulisset, manca esset Ecclesia; neque quidquam valeret adversus Papam schismaticum aut hæreticum. Sic miseram Ecclesiam a Christo sapientissimo, optimo, omnipotentissimo, constitutam volunt.

Erubescunt ipsi, ac tandem subdunt : « Vel habet eam potestatem jure naturali, modo statim explicando. » Modus autem

(1) Gonzal. Disp. xi, sect. vi, fv, n. 2, p. 682.

ille sequente paragrapho, ex Doctore eximio, Suare scilicet, sic proditur: « Solum ergo habet potestatem quæ ex jure divino naturali consequitur in quolibet corpore mystico, ut possit se gubernare et tueri per Principes particulares unitos in unum corpus, quando deest supremum caput (1). » Malunt ergo Deum omnibus imperiis rebusque publicis universali cura, quam Christum Ecclesiæ, pro qua fudit sánguinem, singulari consilio providisse; meliusque a Deo constituta sunt humana imperia, quam a Christo Ecclesia: quæ ut sibi provideat seseque tueatur a jure gentium aut naturæ magis, quam ex ipso christiano jure mutuetur. Hanc illi ecclesiastici regiminis formam effingunt.

Quid quod tam imbecillam faciunt Ecclesiam, ut ejus auctoritate Concilium semel congregatum ad tollendum schisma providere, aut leges necessarias condere nequeat, præter eam causam : « quod ea solum possit præcipere et ordinare quæ ad hunc finem (tollendi schismatis scilicet) necessaria sint (2).» Unde tale Concilium non habet auctoritatem ad decidendas fidei controversias, et ferendas leges perpetuas, quantumvis necessarias. Sic Concilio Constantiensi defuit auctoritas ad condemnandum Wiclefum, Hussum, alios perfidos; defuit auctoritas ad condendas leges quæ futuris schismatibus providerent, quas tamen leges tulit,quas tamen fidei controversias judicavit; atque ad hæc omnia tractanda, quæcumque urgeret dira necessitas, jam admotis ad incendium facibus, Papam aliquando exstiturum, nondum tamen existentem, exspectare debuit.

Piget commemorare quæ jam confutata sunt: nempe adversus Wiclefum et Hussum Constantiensis Concilii valere decreta, eo quod Martinus V ea repetierit Bulla Inter cunctas; qua tamen nondum edita Hussus exarsus est, Wiclefus exhumari jussus, pessimi hæretici anathemate percussi. Quæ omnia Martinus non tum cum ea repeteret, sed ab origine valuisse definit, ut Concilii legitime in Spiritu sancto congregati vera et firma decreta: quæ nunc, si Deo placet, per sese invalida et contra canones attentata prætendunt; usque adeo, his miseris postremisque temporibus, tanti Concilii totiusque adeo Ecclesiæ projecta est auctoritas.

<< At enim, inquiunt, tale Concilium (causa schismatis con

(

[ocr errors]

Ibid. sccl. vi, Svi, n. 1, p. 683. Suar. lib. iv, de Legib. cap. vi, n. 4. (2) Ibid. sect. vi, § v, n.

3. p. 682; et § vi, n. 1, p. 683.

« PoprzedniaDalej »