Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XXIX.

An sessionum IV et V decreta iis accenseri debeant quæ Martinus V, ut conciliariter facta, confirmavit.

Ne quis tamen scrupulus superesse possit, addimus decreta ea sessionum iv et v, de quibus agimus, et ad fidem pertinere, et conciliariter facta esse.

Ad fidem quidem pertinent, quæ pertinent ad interpretationem divini Juris et ad traditam immediate a Christo Petri successoribus, atque Episcopis in Concilio generali sedentibus, potestatem ; neque Bellarminus aut alii diffitentur.

Quod autem conciliariter facta sint, constat, cum in publica sessione, imo in duabus publicis sessionibus, prolata sint, ut vidimus (1).

Et quidem adversarii vocem hanc, conciliariter, planissimam ac simplicissimam, per vim manifestam ad vana et aliena detorquent: nec tamen in unum convenire potuerunt. Sic nempe Bellarminus ludit (2), conciliariter factum dici quod, more Conciliorum, matura deliberatione factum esset; quasi Martinus V Constantiensis Concilii primis sessionibus, quarum ipse pars fuerat, indiligentiam exprobrare vellet. Alii, vanum commentum aspernati, conciliariter gestum dicunt, adunatis obedientiis gestum; neque aliud quidquam a Martino probatum. Quasi vero in Wiclefum et Hussum et in Joannem Parvum gesta reprobentur, quæ ante adunatas obedientias gesta sint.

Sed profecto nos ludunt: Martinus enim conciliariter gesta memorabat, vulgari et populari sensu, quem Poloni et omnes intelligerent, et ipsa rerum ostendit series. Nempe ad Polonorum respondet propositum. Illi namque petebant, quem librum «a fidei deputatis, ac per omnes Nationes, ac per Cardinales condemnatum dicerent, eum in sessione publica per sacrum Concilium condemnari, vel condemnatum pronuntiari; tanquam confecta res, sua tantum quadam, ut ita dicam, formula vestienda remaneret. Quæ Martinus refutabat, a se pro conclusis, decretis, determinatisque haberi dicens,

[merged small][ocr errors][merged small]

quæ conciliariter et in sessione publica decreta fuissent; non ea perinde, quæ per congregationes, seu per Nationes, atque deputatos, vel etiam per Cardinales fuissent examinata: hæc enim tractata tantum, digesta, expolita, et quodam modo præparata; non autem decreta, conclusa, determinataque fuisse, aut solemniter et conciliariter judicata, et per se perspicuum est et gestis consentaneum.

NOTE.

Nous remarquons ici une addition assez importante de Bossuet dans la seconde rédaction, depuis les mots : Et quidem adversarii etc.; jusqu'à : exprobrare vellet. Le commencement de la phrase subséquente est modifié; l'ancienne rédaction portait : « Ajunt quidem adversarii, a Martino dici conciliariter gesta quæ adunatis obedientiis gesta essent, eaque sola a se probari. »

On ne peut disconvenir que la demande des Polonais atténue singulièrement la portée du terrible conciliariter. La bonne foi veut que nous reconnaissions loyalement toute l'importance d'une objection.

CAPUT XXX.

Bellarmini sensus exploditur: an sessionum IV et V decreta sine examine debito processerint.

Nec piget hic viri doctissimi Cardinalis Bellarmini Patrum Constantiensium levitatem et inconsiderantiam incusantis memorare verba, quæ sic habent (1): Martinus V diserte dixit se confirmare ea tantum decreta de fide, quæ facta erant conCILIARITER, id est more aliorum Conciliorum, re diligenter examinata; constat autem hoc decretum sine ullo examine factum a Concilio Constantiensi.» Hæc Bellarminus, cui suo more accinunt alii (2), exscriptis Bellarmini verbis atque sententiis; et addunt, Patres Constantienses non commisisse rem illam prius examinandam, sicut commiserunt alias materias et quæstiones, circa doctrinam Wiclefi et Hussi, priusquam ad determinationes procederent. Atque hæc, si Deo placet, Concilii decreta, duabus continuis sessionibus repetita, tam destinato facta, tam fundamenti loco posita, tantaque omnium consensione munita et inculcata, rebus annumerant quæ in Concilio obiter pertractatæ fuerant.

[ocr errors]

Tria reponimus; primum illud: post rem a Synodo, expresso canone ac peculiari decreto definitam, periculosissimo exemplo revocari in dubium an de ea recte et mature sit deliberatum ; atque hinc aperiri viam ad omnes canones, decretales omnes, omnia Concilia subvertenda.

Alterum quod, in ista quæstione Polonorum, nihil de examine agebatur; illi enim affirmabant omnia examina præcessisse. At Martinus ideo tantum approbationem negabat suam, quod res conciliariter atque in publica sessione conclusa non esset.

Tertium, idque vel maximum cæteræ fidei quæstiones, puta Wiclefi et Hussi, quæ a Concilio certis deputatis examinandæ sunt commissæ, infinitæ erant. Occurebant enim se horum hæreticorum variæ et perplexæ propositiones, et omnigenum errorum monstra. Neque tantum Wiclefi libri et doctrina exitiabilis, sed etiam auctoris damnanda erat memo

(1) Bell. Lib.11, de Conc. au ct. cap. xix. (2) Doctr. Lovan. p. 73, ex Mald.

[ocr errors]
[ocr errors]

ria, exhumandi cineres, scrutandi sectatores longe lateque diffusi, et occulti ulceris persecandi sinus. Tum Hussus ipse præsens confutandus, convincendus, ejusque discipulus Hieronymus Pragensis horum artificum comprimendi lubrici lapsus, dolique retegendi. At in sessionibus IV et v simplex juris quæstio, ardua illa quidem ; sed quæ ubique terrarum, in Gallia præsertim, ad vivum resecta, et innumeris libris, decretis, litteris, conventibus Theologorum, Canonistarum, Universitatum, Antistitum eliquata, elucidata, certique fundamenti loco posita erat, anteaquam Patres Constantiam convenirent. Neque vero opus erat post tot ac tantos, ante Pisanum et in ipso Pisano Concilio, tractatus habitos, novis disputationibus tempus terere, cum extrema omnia imminerent; sed explorata, et jam in Pisana Synodo aperta remedia expedire oportebat. Nihil ergo leviter, nihil præcipitanter actum : tantum opportuna, imo vero necessaria, rebus in summum discrimen adductis. adhibita celeritas.

Quin etiam Constantiæ Petrus de Alliaco Cardinalis, Episcopus Cameracensis, sancti conventus lumen, et in dogmatibus explicandis omnium facile princeps, in eo libro quem, vigente Concilio, de auctoritate Ecclesiæ scripsit, memorat quæstionem `de stabilienda Concilii auctoritate sæpe tractatam, specialiter in hujus Concilii initio (1); exstantque ea de re Joannis Gersonis sermones coram Synodo habiti (2), qui sessionibus iv et v præluxerunt. Atque omnino ista tractabant, ut in quibus non aliqua pars, sed ipsa summa Concilii collocata esset. Neque necesse erat ad ea explicanda deputatos nominari, ad quæ per sese Patres omnes a toto decennio, maxime vero in ipsa Synodo, attenti arrectique essent; nihil ut unquam fuerit vel doctrina elimatius, vel auctoritate firmius, quam id quod hoc de negotio a sacra Synodo constitutum fuit.

(1) Pet. Alliac. de Eccles. Conc. et R. P. ante Proœm. App. tom. 1. Gers. col. 926 et seq. (2) Gers. Serm. tom. 11, col. 201 et seq.

NOTE.

Le commencement du chapitre a été légèrement modifié. La première rédaction est ainsi conçue: « Placet commemorare leve illud etiam, sed a magno tamen auctore proditum. Sic nempe Bellarminus ludit in verbo conciliariter. Plus loin, Bossuet corrige: opus erat, au lieu de: vacabat.

CAPUT XXXI.

An illa formula, sacro approbante Concilio, Papam Concilio superiorem probet.

Permulti adversariorum magnam in eo vim faciunt quod, posteaquam electus est Martinus V, reformationis decreta sub ejus nomine sunt edita. Nec jam edictum, ut antea, sacrosancta Synodus ; sed, Martinus, sacro approbante Concilio. Non ergo jam in Concilio, sed in Pontifice « suprema potestas ; neque Concilium censuit se esse supra Papam, extra casum schismatis, quo plures se pro Pontifice gerunt: alias non erat ratio mutandi formam decretorum de reformatione (1). » Ex quo inferunt Papam unum esse qui statuat; vim decernendi in eo esse totam ; Patres consiliariorum, non judicum loco

esse.

At hæc omnia vana sunt; primum enim mutatæ formulæ ratio manifesta est, quod ab aliquot seculis, Papa quidem præsente, conciliaria decreta sub ejus nomine pronuntiari solerent, sacro approbante Concilio, sacri approbatione Concilii, sacro approbante et consentiente Concilio: quæ nihil officere suæ auctoritati Constantiensis Synodus intelligebat. Sane ostendimus (2) quantum illa differrent sacro præsente Concilio, et sacro approbante et consentiente Concilio. Quid autem sit approbare, quantaque sit in eo auctoritas, ipsi Pontifices attestantur, cum ipsa approbandi voce confirmant decreta. Vel ipsum Martinum V audiamus, de Concilii Constantiensis decretis hæc edicentem: quod omnia conciliariter facta approbat et ratificat (3); quæ profecto adversarii ad veram auctoritatem pertinere contendunt. Ita cum dicitur : Martinus, sacro approbante Concilio, Martini decreta vera auctoritate firmantur, seseque mutuo firmant Pontifex auctor et Synodus approbans ; quod ex ea conjunctione capitis atque membrorum, ut sæpe dicemus, illud invictum Ecclesiæ catholicæ robur exsurgat.

Fuit autem quæsitum in Constantiensi Synodo, ante Papæ electionem, eo electo, qua formula uterentur: an illa recen. tiore, quam diximus; an ea, quæ in antiquis passim Conciliis visitur : Sancta Synodus, etc. Alliacensis Cardinalis scripto

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »