Obrazy na stronie
PDF
ePub

SPICILEGIUM

ROMANUM.

ROMANUM.

TOMUS IV.

PATRUM ECCLESIASTICORUM
SERAPIONIS , IOH. CHRYSOSTOMI, CYRILLI ALEX.,
THEODORI MÒPSUESTENI, PROCLI, DIADOCHI, SOPHRONII,
IOH. MONACHI, PAULINI, CLAUDII, PETRI DAMIANI -

SCRIPTA VARIA.
ITEM EX NICETAE THESAURO EXCERPTA,
BIOGRAPHI SACRI VETERES, ET ASCLEPIODOTI

MILITARE FRAGMENTUM.

ROMAE
TYPIS COLLEGII URBANI

M. DCCC. XL.

befisii tomis, hunc frustra quaeres. Quia vero Com. befisius Tom. I. in praef. p. 41. ait, Allatium habuisse inter ceteros hunc quoque Sophronii sermonem ( quem quidem numquam edidit, praeter haec initialia verba δίδου ημίν η φωνή του λόγου garnir ) idcirco Harlesius, Combefisii verbis perperam intellectis , putavit eum extare apud ipsum Combefisium , quod secus omnino est. Ceteroquin hanc Sophronii orationem in Praecursorem , nec non duas eiusdem alias in occursum Iesu infantis ac Simeonis , et in sanctos angelos , possedit mss. Holstenius , teste ipsomet in epistolis ed. Boissonadịp. 210. Sed enim quod aiunt Fabricius, Harlesius, et Combefisius , habuisse Allatium apud se sermonem Sophronii de xl, martyribus ( amoriensibus), is non praedictorum tantummodo , verum etiam Allatii error fuit, a falso codicum titulo obtrusus : etenim ego in palatino vat. codice ( quem ipsum Allatius ut puto vidit) sermonem illum Sophronio inscriptum vidi ; sed tamen prima statim lectione comperi , compositum esse vivente Theophilo imperatore , ideoque duobus post Sophronium saeculis , quae ipsa martyrum amoriensium aetas est.

2. Insperatum aliud Sophronii scriptum in ottoboniano vat. codice nactus sum , quo sacrosanctae liturgiae instrumenta , vestes, ministrorum officia , sacri operis ordo etc. recensentur atque ex, plicantur. Utilis sane doctrina atque pretiosa !

[ocr errors]
[ocr errors]

or

quamquam opusculum in medio abrumpitur , atque haud scio an uspiam integrius aliquando occursurum sit. Interim moneo , diversum plane ab hoc sophroniano esse opusculum eiusdem ferme tituli, quod sub Germani byzantini patriarchae nomine prodiit graece Parisiis typis morellianis anno M.D.LX

3. Sequuntur venustissima Sophronii carmina anacreontica ; quorum laus tota: merito pertinet: ad ingeniosissimum siculum sacerdotem Petrum Matrangam, athanasiani Graecorum collegii in al.. ma urbe prorectorem. Itaque ipse: verbis suis in praefatione atque in scholiis a se additis spartam hanc pro dignitate exornabit.

4. Dum Sophronii scripta in vaticanis praesertim codicibus vestigarem ,, incidi in amplum triodium quoddam, pulcherrimis litteris antiqua manu descriptum , atque ab hactenus editis totum differens, optimi generis et prorsus orthodoxi. Me lodi in eo loquuntur Antonius monachus, Clemens quidam (1), Iohannes monachus ( scilicet damascenus), Iosephus, Leo despota , Sergius, Sophronius , atque studita Theodorus ; copiosissimi quidem omnium Sophronius ac Theodorus. Ego vero , reliquis omissis , Sophronii tamen gratia non recusavi laborem omnia excerpendi, quae nomine eius inseripta erant. Pium sane opus, et religionis

(1) Ex ascetico Clementis sermone XXVII. vidi excerplum in cod. vat. cuius est initium : šv xátw Mey Bibaw.

« PoprzedniaDalej »