Obrazy na stronie
PDF
ePub

dulcedine delibutum, quod auctoris animum caelestibus affectibus inflammatum demonstrat. Fam Sophronium alias quoque ecclesiastici officii partes composuisse, notum est; nominatimque de typico admonet nos codex bibliothecae coislinianae apud Montfauconium Ρ· 591: ἀρχὴ τυπικοῦ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἀκολουθίας τῆς ἐν Ἱεροσολύμοις ἁγίας λαύ ρας τοῦ ὁσίου καὶ θεοφόρου πατρὸς ἡμῶν Σάβα, συντεθὲν καὶ συγγραφὲν παρὰ τοῦ ἁγιωτάτου πατρὸς καὶ ἱερομονα χοῦ κυροῦ Σωφρονίου· αὕτη ἡ ἀκολουθία γίνεται καὶ ἐν ταῖς λοιπαῖς τῶν Ἱεροσολύμων ἁγίαις μοναῖς. Sophronii fragmentum dogmaticum habes a me impressum in tomo septimo Script. vet. p. 22, idque arbitror pertinere ad eius de Trinitate et Incarnatione opusculum, quod in codd. aliquot superesse creditur. Insuper in cod. vat. 483. f. 158. Σωφρονίου παράφρασις εἰς τὸ περὶ μνήμης, καὶ ἀναμνήσεως, καὶ ὕπα

νου

εν

καὶ ἐγρηγόρσεως, καὶ τῆς καθ ̓ ὕπνον μαντικῆς. Denique in miscello codice vat. fragmentum quoddam Sophronii legebam de laude virginitatis, quod heic adscribo. Σωφρονίου Ἱεροσολύμων. Ὅσον δὲ παρΞενίας καὶ σωφροσύνης τὸ μεταξύ, αὐτὰ βοᾷ τὰ τῶν ἀρε τῶν ἀξιώματα· καὶ ὁ κρείττων υἱῶν καὶ θυγατέρων τόπος, δ μόνοις ἐκεῖσε διδόμενος τῆς ψυχῆς ὁμοῦ καὶ σαρκὸς τὴν ἐν Χριστῷ παρθενίαν τιμήσασι, καὶ μιμηταῖς τῆς τοῦτον τεκούσης ἀχράντου παρθένου γενομένας τὲ καὶ ὑπάρξασι τοῦτο δὲ καὶ αὐτὸς ὁ σωτὴρ πᾶσιν ἐπιφανεὶς ἐφανέρωσε, μὴ πάντας εἰπὼν τούτου τυγχάνειν χωρητικούς, τοῦ τῆς παρθενίας λέγω χαρίσματος, ἀλλὰ μόνους ἐκείνους δἷς ὁ

Ἰησοῦς ὡς ἀξίοις κατὰ θείαν ηυτρέπισε πρόγνωσιν. Neque illud demum reticebo quod mendose Gretserus legit graece, et latine vertit, opp. T. II. T. II. p. 226. initium sermonis S. Sophronii, ci Tâv iaтpov пávτes Toλhánis medici plerumque omnes, pro vera lectione quam res ipsa clamat et confirmant codices vat. οἱ τῶν ἰατρῶν παῖδες πολλάκις, medici saepenumero.

5. De duabus SS. Cyri et Iohannis historiis earumque interpretationibus, accurate infra locuti sumus in monito p. 226-229; quare nunc verbis temperandum est. Illud apprime gratulor et gaudeo, quod tres graecos magni Cyrilli, etsi brevissimos sermones modo mihi divulgare datum sit, a Sophronio biographo nobis conservatos, quorum nemo tamen meminerat, nedum aliqua editio extabat; hique item in latino Anastasii textu

recurrunt.

6. Inter eos qui Sophronii de SS. Cyro et Iohanne opus legebant, Petrus parthenopensis erat, non illepidus saeculi undecimi desinentis scriptor, cuius notitiam p. 267. exhibuimus. Id apprime demonstrat primi postremique miraculi interpretatio , quae est in cod. vat. 6075. Sed insuper studio proprio praedictorum Martyrum historiam scripsit Petrus cum critico prologo, qui non sine fructu legetur. Sanctorum scilicet Cyri et Iohannis iam temporibus illis celebris fuisse cultus videtur in urbe Neapoli; quem cultum, S. Cyri scilicet, felicissime ibidem suscitavit atque resti-,

tuit nostra haud procul aetate S. Franciscus de Hieronymo S. I., perque eius reliquias prodigia plurima edidit, quo fit ut veterum abs Sophronio narratorum fama, his recentibus confirmetur: praesertim quia, aeque ac olim Sophronius, ipsius Cyri M. adhortatione aut visione ad eum honorandum videtur Franciscus fuisse impulsus (1). Est autem Petrus biographus non ignobilis ; quare et S. Iulianae, Coronatorum quatuor, et S. Catharinae passiones ab eo scriptas in eodem codice vidi, quarum tamen nonnisi prologos dedi, qui aliqua se commendant eruditione, auctorisque aetatem declarant.

7. Quin adeo biographiae paulatim vel potius hagiologiae dulcedine illectus (post olim a me editas piorum Casinensium vitas) studiosius coepi volutare passionarios bibliothecae vaticanae codices; ex iisque prologos saltem aliquot mihi descripsi, atque huic volumini inserui, eos nempe qui auctorum vel aliorum hominum nominibus distinguebantur. Sunt autem GREGORII clerici, de S. Anastasio; LUCI archidiaconi, de S. Stephano; BENEDICTI presbyteri ecclesiae S. Marcelli in via lata, de SS. VV. Digna et Merita; ANONYMI ad Stephanum, de S. Fortunata; LEONIS presbyteri, de SS. Rufo et Respicio, cum egregia notitia de Theodorico monacho eiusque scriptis ; THEODORICI MO

(1) Vide eiusdem S. Francisci vitam auctore Longaro Oddo lib. II. 4.

nachi, de S. Martino papa cum versiculis non invenustis; NICEPHORI clerici barensis de S. Nicolao; ANONYMI, de S. Marco papa, ad Iohannem cardinalem tituli S. Marci; IOHANNIS diaconi S. Ianuarii de S. Nicolao, cuius non solum eruditum prologum, verum etiam integram vitam non me piguit subtexere; non quia haec scriptio singulariter mihi placeat, sed ut Iohannis diaconi saltem haec integra lucubratio in libro méo extet. Memini insuper me videre in codicibus vitam S. Bartholomaei apost. a Theodoro constantinopoli tano presbytero, interprete Anastasio bibliothecario; et vitam S. Gregorii nazianzeni a Iohanne item presbytero scriptam. Denique vitam beatae Margaritae, Theophimo quodam auctore,

8. Quandoquidem ex romano clero scriptores aliquot veteres commemoravi in codicibus tantum cognitos; unum adhuc vel alterum non reticebo luce fortasse non indignum ; ceterorum enim notitiam in aliud tempus reservabo. Vidi itaque codicem, duplici parte constantem, ex antiquiore ac nobili altempsianae bibliothecae uit diserte dicitur sumptum, ubi latinus commentarius ad Isaiam prophetam superest, in xvin. libros distributus, ex totidem utique hieronymianis haustus; sed tamen opus plane diversum est, et aliis verbis conceptum. Rursus hoc vaticanum opus ab illa epitome prorsus differt, cuius specimen ex veronensi mss. Vallarsius edidit. In priore igitur codicis no

stri parte fol. 24. sic legitur: HANC DEFLORATIONEM

EX TRACTATU SANCTI HIERONYMI IN ISAIAM PROPHETAM DAMIANUS CLERICUS SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE

TRANSCRIBERE STUDUIT. Quis autem iste Damianus ? De Petro statim Damiano cogitabit aliquis; ego tamen quaestionem interim in medio relinquo.

9. In alio codice vaticano ingens opus spissumque legebam, cui titulus regulae sermocinandi. Sunt autem pleraeque omnes explicationes biblicorum vocabulorum, ob suppeditandam clericis artem materiamque dicendi. Prologum certe divulgari non esset incongruum, qui sic incipit: Dilectis plurimumque diligendis, semperque in visceribus Iesu Christi, venerando clero romano, et huius scholasticis, prophetarum filiis, epulantibus in domo calvi Elisaei pulmentum ex vase fictili, PETRUS divina providentia sanctae romanae ecclesiae Cardinalis etc. Est hic Petrus capuanus, diaconus primum amalphitanus, et deinde S. R. E. Cardinalis, legatione anglica saec. XII. clarus ; cuius hoc ipsum opus vidit in casinensibus mss. Montfauconius, et titulo lexici concionatorii designavit in Bibl. Mss. T. I. p. 226. Insuper Anastasii quoque pontificii bibliothecarii, qui fuiť romani cleri non modicum decus, scripta aliquot me postea prolaturum valde confido, praeter illa quae in hoc et superiore volumine edidi. De vitis denique romanorum Pontificum post Anastasium scriptis, et de plurimis illorum epistolis,

« PoprzedniaDalej »